고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: Lacaena, Lacaenae
illi autem voluerunt nihil horum simile esse a/pud Lacaenas vi/rgines, Quibus ma/gis palaestra Euro/ta sol pulvi/s labor Mili/tia in studio est qua/m fertilitas ba/rbara. (M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes, book 2 36:3)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 36:3)
mox patre deterior silvosi habitator Olympi Iuppiter incesta spurcavit labe Lacaenas, nunc bove subvectam rapiens ad crimen amatam, nunc tener ac pluma levior blandosque susurros in morem recinens suave inmorientis oloris, capta quibus volucrem virguncula ferret amorem, nunc foribus surdis, sera quas vel pessulus artis firmarat cuneis, per tectum dives amator imbricibus ruptis undantis desuper auri infundens pluviam gremio excipientis amicae, armigero modo sordidulam curante rapinam conpressu inmundo miserum adficiens catamitum, pelice iam puero magis indignante sorore, haec causa est et origo mali, quod saecla vetusto hospite regnante crudus stupor aurea finxit, quodque novo ingenio versutus Iuppiter astus multiplices variosque dolos texebat, ut illum, vertere cum vellet pellem faciemque, putarent esse bovem, praedari aquilam, concumbere cycnum, et nummos fieri et gremium penetrare puellae, nam quid rusticitas non crederet indomitorum stulta virum, pecudes inter ritusque ferinos dedere sueta animum diae rationis egenum? (Prudentius, Contra Symmachum, book 1 1:41)
(프루덴티우스, , 1권 1:41)
tunc thyrsos pariterque levant pariterque reponunt multiplicantque gradum, modo quo Curetes in actu quoque pii Samothraces eunt, nunc obvia versae pectine Amazonio, modo quo citat orbe Lacaenas Delia plaudentesque suis intorquet Amyclis. (Statius, P. Papinius, Achilleis, book 1 1:69)
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, , 1권 1:69)
felices aliae, quas debellata maritis oppida, quas magnis quaesitae viribus ornant exuviae, quibus Argivae pulchraeque ministrant Thessalides, famulas et quae meruere Lacaenas. (Claudianus, In Eutropium, Liber Posterior 2:123)
(클라우디아누스, , 2:123)
scilicet Argolicas Ephyreiadasque puellas coeperat et pulchras iam fastidire Lacaenas. (Claudianus, De Bello Gothico 2:247)
(클라우디아누스, 2:247)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0001%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용