고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: Samnium, Samniī
Hos tamen quinquaginta annis per Fabios ac Papirios patres eorumque liberos ita subegit ac domuit, ita ruinas ipsas urbium diruit, ut hodie Samnium in ipso Samnio requiratur nec facile appareat materia quattuor et viginti triumphorum. (Lucius Annaeus Florus, Epitome Rerum Romanorum, book 1, BELLUM SAMNITICUM 8:1)
(루키우스 안나이우스 플로루스, , 1권, 8:1)
cumque nec mihi nec fratri meo dubium esset quin Brundisium contenderemus, a multis qui e Samnio Apuliaque veniebant admoniti sumus ut caveremus ne exciperemur a Caesare, quod is in eadem loca quae nos petebamus profectus celerius etiam quam nos possemus eo quo intenderet venturus esset. (M. Tullius Cicero, Letters to Atticus, LIBER OCTAVVS AD ATTICUM, letter 11D 6:2)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, , 6:2)
eodem tempore etiam in Samnio res prospere gesta. (Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, Liber VIII 359:3)
(티투스 리비우스, 로마 건국사, 359:3)
eodem tempore et Nymphius praetorem Samnitium arte adgressus perpulerat, ut, quoniam omnis Romanus exercitus aut circa Palaepolim aut in Samnio esset, sineret se classe circumvehi ad Romanum agrum, non oram modo maris sed ipsi urbi propinqua loca depopulaturum. (Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, Liber VIII 371:1)
(티투스 리비우스, 로마 건국사, 371:1)
insequenti anno, Q. Fabio L. Fulvio consulibus, A. Cornelius Arvina dictator et M. Fabius Ambustus magister equitum metu gravioris in Samnio belli - conducta enim pretio a finitimis iuventus dicebatur - intentiore dilectu habito egregium exercitum adversus Samnites duxerunt. (Titus Livius (Livy), Ab Urbe Condita, Liber VIII 534:1)
(티투스 리비우스, 로마 건국사, 534:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0001%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용