고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
기본형: ōscillum, ōscillī
et Varro ait, suspendiosis, quibus iusta fieri ius non sit, suspensis oscillis, veluti per imitationem mortis parentari. (Maurus Servius Honoratus, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 603 385:7)
(마우루스 세르비우스 호노라투스, , , 385:7)
Hoc quidem, inquit, iam ferre non possum, quod Praetextatus noster in ingenii sui pompam et ostentationem loquendi vel paulo ante honori alicuius dei adsignari voluit quod servi cum dominis vescerentur, quasi vero curent divina de servis aut sapiens quisquam domi suae contumeliam tam foedae societatis admittat, vel nunc Sigillaria, quae lusum reptanti adhuc infantiae oscillis fictilibus praebent, temptat officio religionis ascribere, et quia princeps religiosorum putatur, nonnulla iam et superstitionis admiscet, quasi vero nobis fas non sit Praetextato aliquando non credere. (Macrobii Saturnalia, Liber I, XI. 1:2)
(, , 1:2)
qui simul atque oscilla lupinorum adederunt, reliqua pars enasci non potest. (Columella, Lucius Junius Moderatus, Res Rustica, book 2, chapter 10 3:2)
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 3:2)
tibique oscilla ex alta s. m. p. 'mollia' pensilia, ut "pilentis matres in mollibus". oscillorum autem variae sunt opiniones; (Maurus Servius Honoratus, Commentary on the Georgics of Vergil, book 2, commline 389 272:1)
(마우루스 세르비우스 호노라투스, , 2권, 272:1)
alii dicunt oscilla esse membra virilia de floribus facta, quae suspendebantur per intercolumnia ita, ut in ea homines, acceptis clausis personis, inpingerent et ea ore cillerent, id est moverent, ad risum populo commovendum. (Maurus Servius Honoratus, Commentary on the Georgics of Vergil, book 2, commline 389 272:13)
(마우루스 세르비우스 호노라투스, , 2권, 272:13)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0000%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용