고전 발음: []교회 발음: []
기본형: scotia, scotiae
reliquae tres aequaliter dividantur, et una sit inferior torus, altera pars cum suis quadris scotia, quam Graeci τροχίλον dicunt. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER TERTIUS, chapter 5 6:5)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 5장 6:5)
reliqua spatia, quod latiores sunt metopae quam triglyphi, pura relinquantur aut flumina scalpantur, ad ipsumque mentum coronae incidatur linea quae scotia dicitur. (Vitruvius Pollio, De Architectura, LIBER QUARTUS, chapter 3 4:35)
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, , 3장 4:35)
Iacobus Tertius Scotiae regnum tenuit. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 16:7)
(, , 16:7)
19. Rex quoque, in maiorem regni sui securitatem contra seditiosos et malevolos subditos (quibus regnum abundare sciebat) qui in Scotiam ad libitum aufugere possent, quippe quae non sub clavibus erat quemadmodum erant regni portus, huius rei causa magis quam quod hostilia ab eo regno metueret, ante adventum suum Londinum (dum apud oppidum Novi Castri maneret) legatos solenniter miserat ad Iacobum Tertium Scotiae regem, qui de pace cum eo tractarent et concluderent. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 19:1)
(, , 19:1)
Verum rex Scotiae eodem quo rex Angliae modo laborans (licet, ut postea apparabat, magis atroci et lethali), hoc est, subditis malignis ad tumultus ciendos idoneis, etsi affectu proprio in pacem cum rege componendam multum inclinaret, tamen proceres suos in hac re cognoscens aversissimos (quos irritare timebat) inducias tantum in septennium concessit, in secreto tamen pollicitus eas inducias de tempore in tempus renovatas iri quandiu uterque rex in vivis esset. (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 19:3)
(, , 19:3)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0000%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용