고전 발음: []교회 발음: []
형태정보
형태정보
기본형: sphera, spherae
consule barbati deliramenta Platonis, consule et hircosus Cynicus quos somniat et quos texit Aristoteles torta vertigine nervos, hos omnes quamvis anceps labyrinthus et error circumflexus agat, quamvis promittere et ipsi gallinam soleant aut gallum, clinicus ut se dignetur praestare deus morientibus aequum, cum ventum tamen ad normam rationis et artis, turbidulos sensus et litigiosa fragosis argumenta modis concludunt numen in unum, cuius ad arbitrium sphera mobilis atque rotunda volvatur, serventque suos vaga sidera cursus, non recipit natura hominis, modo quadrupes ille non sit, et erecto spectet caelestia vultu, non recipit neget ut regimen pollere supremum, istud et ipse Numae tacitus sibi sensit haruspex, semifer et Scottus sentit, cane milite peior, sed nos qui Dominum libris et corpore iam bis vidimus, ante fide, mox carne et sanguine 1 coram, quique voluminibus vatum cruce teste probatis rimantes digitos costarum in vulnera cruda mersimus, et manuum visu dubitante lacunas scrutati aeternum regem cognovimus Iesum, abiurare Deo titulum nomenque paternum credimus esse nefas, qui regem protulit ex se, non regem populi Parthorum aut Romulidarum, sed regem summae et mediae rationis et imae, atque ideo rerum dominum et super omnia regem, carnis habet medium, summum Patris, et Stygis imum. (Prudentius, Apotheosis, section 3 3:71)
(프루덴티우스, , 3:71)
In astronomia enim circuli, sphera, centrum, paralellique circuli mediusque axis est, quae omnia geometricae disciplinae curae sunt. (Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius, De Arithmetica, Liber primus, Proemium, in quo divisio mathematicae. 1:40)
(보이티우스, , , 1:40)
Hi autem numeri idcirco cyclici vel spherici vocantur, quod sphera vel circulus in proprii semper principii reversione formantur. (Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:8)
(보이티우스, , , 1:8)
Unitas quoque virtute et potestate ipsa quoque circulus vel sphera est. Quotiens enim punctum in se multiplicaveris, in se ipsum, unde coeperat, terminatur. (Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:11)
(보이티우스, , , 1:11)
Si enim faciat semel unum, unus redit, si hoc semel, idem est, et si hoc rursus semel, idem est. Igitur si una fuerit multiplicatio, solam planitudinem reddit et fit circulus, si secunda, mox sphera conficitur. (Anicius Manlius Torquatus Severinus Boethius, De Arithmetica, Liber secundus, De circularibus vel sphericis numeris 1:12)
(보이티우스, , , 1:12)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용