고전 발음: []교회 발음: []
기본형: toleranter
Cumque ad locum venisset, unde navigari posse didicit flumen, lembis escensis, quos opportune fors dederat plurimos, per alveum, quantum fieri potuit, ferebatur occulte, ideo latens, quod toleranter et fortiter, nullius cibi indigens mundioris, sed paucis contentus et vilibus, oppida forinsecus transibat et castra, imitatus egregium illud Cyri veteris dictum, qui cum delatus ad hospitem interrogaretur ab eo, quid ad convivium parari deberet, panem responderat solum: (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XXI, chapter 9 2:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 9장 2:1)
sed, cum cogitarem haec mihi tecum et cum quibusdam esse communia, et cum frangerem iam ipse me cogeremque illa ferre toleranter, ,habebam quo confugerem, ubi conquiescerem, cuius in sermone et suavitate omnis curas doloresque deponerem. (M. Tullius Cicero, Epistulae ad Familiares, LIBER QVARTVS: AD SER. SVLPICIVM ET CETEROS, letter 6 2:3)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, , 2:3)
inter omnis igitur hoc constat, nec doctos homines solum sed etiam indoctos, virorum esse fortium et magnanimorum et patientium et humana vincentium toleranter dolorem pati; (M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes, book 2 43:1)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 43:1)
eidem morbos toleranter atque humane ferunt. (M. Tullius Cicero, Tusculanae Disputationes, book 2 65:6)
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 2권 65:6)
Erumpo in salutationem licet seram, domine meus, annis ipse iam multis insalutatus, frequentiam veteris officii servare non audens, postquam me soli patrii finibus eliminatum peregrinationis adversa fregerunt, quapropter vos quoque ignoscere decet erubescentibus, siquidem convenit humiliatos humilia sectari neque cum illis parem familiaritatis tenere constantiam, quibus forte sit improbum plus amoris quam reverentiae impendere, propter hoc denique iam diu taceo vosque tacuisse, cum filius meus Heliodorus huc venit, magis toleranter quam libenter accepi. (Sidonius Apollinaris, Epistulae, book 4, Sidonius Industrio suo Salutem. 1:1)
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, 1:1)
전체 데이터 내 출현빈도: 약 0.0000%
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용