고전 발음: []교회 발음: []
기본형: verēcundē
Haec subinde Constantius audiens, et quaedam referente Thalassio doctus, quem obisse iam compererat lege communi, scribens ad Caesarem blandius, adiumenta paulatim illi subtraxit, sollicitari se simulans ne, uti est militare otium fere tumultuosum, in eius perniciem conspiraret, solisque scholis iussit esse contentum palatinis et protectorum, cum Scutariis et Gentilibus, et mandabat Domitiano, ex comite largitionum praefecto provecto, ut cum in Syriam venerit, Gallum quem crebro acciverat, ad Italiam properare blande hortaretur et verecunde. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XIV, chapter 7 8:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 7장 8:1)
His tot ac talibus prospero peractis eventu, in palatio Constanti quidam Iulianum culpantes, ut princeps ipse delectaretur, irrisive Victorinum ideo nominabant, quod verecunde referens quotiens imperaret, superatos indicabat saepe Germanos. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVI, chapter 12 67:1)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 12장 67:1)
Simul haec dicens, e medio prospectu abscessit, non aversus, sed dum evanesceret, verecunde retrogradiens et pectus ostentans. (Ammianus Marcellinus, Rerum Gestarum libri qui supersunt, Liber XVIII, chapter 8 6:3)
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, , 8장 6:3)
Id ubi dixit, nemini fuit dubium quin lepide simul et verecunde successorem illa voce sibi, non vinum delegisset. (Aulus Gellius, Attic Nights, Liber Tertius Decimus, V 11:1)
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, , 11:1)
Cumque ego id verecunde et vere, ut nunc experior, negarem meque adsequi posse diffiderem, sive quia omnis humanus sermo inferior esset laude caelesti, sive quia otium quasi quaedam ingenii robigo parvulam licet facultatem pristini sic-casset eloquii, tu e contrario adserebas in Dei rebus non possibilitatem inspici debere, sed animum, neque eum posse verba deficere, qui credidisset in verbo. (Jerome, Saint, Epistulae. Selections., Ad Innocentium Presbyterum De Septies Percussa 1:2)
(히에로니무스, 편지들, 1:2)
고전 발음: []교회 발음: []
장음표시 사용