라틴어 문장 검색

Paulum ab his secernuntur Achaei, qui bello anteriore quodam apud Troiam consummate, non cum super Helena certaretur (ut auctores prodidere non nulli), usque in Pontum reflantibus ventis errore delati, cunctisque hostilibus, stabilem domicilii sedem nusquam reperientes, verticibus montium insedere semper nivalium, et horrore caeli districti, victum sibi cum periculis raptu parare assuefacti sunt, atque eo ultra omnem deinde ferociam saevierunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 8장 25:1)
Sed enim Achaeos Homerus pugnam indipisci ait non fidicularum tibiarumque, sed mentium animorumque concentu conspiratuque tacito nitibundos:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XI 9:1)
M. Catonis verba sunt ex oratione quam De Achaeis scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, VI 8:1)
Nam neque eodem tempore neque per eosdem homines cum Achaeis et cum Pyrro bellatum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVI 16:2)
Nisi aliter existimamus diversum orbem gentes universas petisse relicto patrio solo, Achaeos dico et Hiberos, Albanos quoque nec minus Siculos et, ut primordia nostra contingam, Pelasgos, Aborigines, Arcadas, quam quia malos vicinos ferre non potuerant.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 3장 6:3)
etiam in Pompeiam Macrinam exilium statuitur cuius maritum Argolicum socerum Laconem e primoribus Achaeorum Caesar adflixerat.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 18장4)
In laevo Craterus Peloponnesium equites habebat Achaeorum et Locrensium et Malieon turmis sibi adiunctis.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 13장 34:2)
Una ex Eleis Achaeisque urbibus Pellene foedus aspernabatur et in Arcadia Megalopolis, fida Macedonibus propter Philippi memoriam, a quo beneficiis adfecta fuerat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1a장 1:31)
A quo Lacedaemonii nihil aliud quam, ut oratores mittere ad regem liceret, Tegeatae veniam defectionis praeter auctores inpetraverunt, Megalopolitanis, quorum urbs obsessa erat a defectionis sociis, Achaei et Elei centum XX talenta dare iussi sunt.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 1장 23:1)
"Ut omittam Illyrios, Triballos, Boeotiam, Thraciam, Spartam, Achaeos, Peloponnesum, quorum alia ductu meo, alia imperio auspicioque perdomui, ecce orsi bellum ab Hellesponto Ionas, Aeolidem servitio barbariae inpotentis exemimus, Cariam, Lydiam, Cappadociam, Phrygiam, Paphlagoniam, Pamphyliam, Pisidas, Cili- ciam, Syriam, Phoenicen, Armeniam, Persidem, Medos, Parthienen habemus in potestate."
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 3장 1:2)
quae spes Nymphis aufertur Achaeis, praereptum quanto proles Boebeia questu
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 574:1)
'quis terris pro Iuppiter' inquit 'Achaeis iste dies, saevi capient quae gaudia Colchi.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Tertius. 736:1)
quid terris solam te credis Achaeis?
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C Valeri Flacci Argonautiocon Liber Octavus. 157:1)
"quamvis quota portio faecis Achaei?"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura III23)
Atthide temptantur gressus oculique in Achaeis finibus.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 36:7)

SEARCH

MENU NAVIGATION