Aischinou ho kata Ktīsiphōntos logos. Aeschinis in Ctesiphontem oratio

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

IN CTESIPHONTEM.

rem nobis classem sustulisti, quam quae tum suppeteret, cum navali apud NaXum proelio Lacedaemonios Pollinque ducem devicimus. ιS 1. Ita vero criminationibus supplicium a te propulsasti, ut non tibi qui injusta feccris, sed iis, qui in

judicium te vocant, lit periculum: nam dum Philip pum atque Aleriandrum per calumniam crebro perstrin-psis, dum certos homines Reipubl. opportunitates intercipere et praecidere criminaris, res quidem praesentes evertis et labefactas, de suturis autem mirifice polliceris. Denique paulo ante quam a me in judicium adductus esses, Ana' num Oritam, qui merces Olympia de emebat, comprendisti, morte damn sti, tua demum manu cruciasti, et distraxisti; Anaxinam, inquam, apud quem in Oreo diversabare, quocum ad eandem

mensam accubuisti, edisti, bibisti, libasti, cui fidem

deXtramque porrexisti, quem hospitio amicitiaque tibi junxisti, eum interemisti : et cum a me coram Universis civibus convictus esses, et hospitis occisor appellatu S, Crimen quidem non negasti, sed ea respondisti ad qHae populis Omnis, omnes qui concionem circumstabant hospites vociferationem ediderunt: dixisti enim, Te mensae hospitali praetulisse civitatis salem. 82. Falsas autem praetermitto epistolas, nihil dico de emissariis comprensis, aut cruciatibus ob crimina temere et de nihilo delata inflictis, quasi ego, cum aliis quibusdam civibus sociatus, novis rebus studerem.

Ddinde sui mihi quidem indicatur me rogabit, qualis

202쪽

9 AESCHINIS

i 1le e Ristimandus sit medicus, qui, dum morbo laborata protus, nihil dat consilii: postqvpm vero obierit, ad inferias accedens cu n amicis et necessariis ea communicat. qme si falli ni prius adhibita, pristinam valetudinem restitui sient. Tei p. um vel O n Unquam per Ul Clariis, Demo illienes, qualis ille existimandus sit Rei publicae administrator, qui populum quidem a si ni a tionibus queat lactare, Opportunitates autem, quibus civitas servari poterat, abalienat et prodit ; et probos et prudentes cives, ne consilium exponant. criminando prohibet et interpellat: qui cum periculis timide se subtraxerit et civitatem malis asperrimis et desperatissimis aerumnis implicarit, qui cum nihil boni unquam

fecerit, omnium vero calamitatum author Unus extiterit, a Uream coronam virtutis ergo postulat. Quaerat

autem ab iis qui tum, cum servari poterat civitas, calumniose ab ipso vexati sunt et a Republica exam, cur nequitiae ejus non obsititerint: illi etiam nunc denique sic respondebunt, Commi Cia jam pugnia, non zaciabat nobis de tuo supplicio consulere, sed de flute

civitὰtis unico folliciti tu i alionibus fuc illac mittendis occupabamur. J Sed cum tibi non satis e siet supplicium non luisse, nisi etiam et praemia flagitares :atque in eo civitatem n Istram Graecis omnibus deridendam objiceres, tum denique imparintiae tuae me interposui, litemque intendi.

83. Verum per Deos immortales hoc quod suti audio) dicturus est Demosthenes, maXime acerbissi-

203쪽

meque indignor. Meam scilicet eloquentiam Sirenum Cantilenis comparat, quibus non tam mulcentur sinquit)auditores, quam ne Cantur et perduntur ; quocirca male audit earum harmonia: ita meum ingenium, meam

in dicendo peritiam iis qui audiunt exitiosam semper et fatalem esse asseverat. Quam quidem de me similitudinem a nemine sieri decere e Xisi marem turpe enim criminatori est, si calumnias suas re nequeat comprobare sin autem oportuit seri, non eam Demosthenis orationem sed viri cujusdam militaris arbitrarer, optime de Republica meriti, in dicendo autem rudis atque imperiti; qui ideo adversarii ingenio atque eloquentiae gravissime aemulatur, cum sibi maxime consciuu sit se nihil rerum a se gestarum dicendo poste

Ornare, accus torem Vero etiam et ea quae nunquam fecerit, enarrare posse, et quasi revera essent gesta, auditoribus e X ponere. Cum vero e X vocabulis, iisque maris admodum et inaniter operosis, homo Compositus et conflatus ad dicendi simplicitatem atque res pestas confugerit, quia unquam sustinebit s cui si orationem eripias, perinde ac si tibiis lingulas abstulerit, nihil reliquum erit in eo boni. 84. Ego autem, Athenienses, valde miror, et sci se velim quid vobis in hac actione excludenda atque repudianda proposituri sitis. An quod legitimum est de cretum Z sed nulla unquam sententia legibus antiquis magis adversa rogabatur. An quod iste, qui decretum

tulit, n0n dignus est supplicio Z atqui nulla vobis vitae

204쪽

AESCHINIS

et magistratus gesti rationes reposcendi, si hunc impunem dimiseritis, relinquitur potestas. Illud vero nonne ingemiscendum, siquidem Clim aureis coronis, quae populo a Graecis donabantur, referta es t orchestra, eo quod dies hic hospites ibus coronis tribueretur: nunc autem suis in Republica administranda consiliis perficiat Demosthenes, ut vos coronis praeconiisque spoliemini, ipse autem donetur ' Siquis ex trajicia Poetis, qui theatrum aliquando introibunt, in fabula

Thersitem a Graecis coronatum indu Xerit, nemo vestrum aeque pateretur, quod eum Homerus imbellem et calumniatorem appellarit: vos autem, cum istius modi hominem corona donatis, nonne vos arbitramini

Graecorum omnium judiciis fore derisos sibilisque explosos ξ Majores enim vestri praemia insigniora et

honorificentiora populo tribuebant, Viliora autem atque insima in leves sordidosque oratores congesierunt. Ctesiphon autem arbitratur dedecus, Demostheni ademptum, ad populum transferri oportere. Atqui dicitis vos cine felices, uti et estis, et dicere debetis :decernetis tamen vcs quidem a fortuna in periculis fulsi e derelictos, a Demosthene autem meritis beneficiisque at Te 'OS. St. Quod vero alienum maxime atque absurdum

est, in iisdem judiciis, eos qui repetundarum sunt damnati, omni dedecore oneratis; hunc autem quem VOS

ipsi quaestus in Republica tractanda feci e probe intestigitis, corona donabitis Z Ludorum etiam Diony-

205쪽

IN CTESIPHONTEM. 97

1iacorum judices, nisi de choris cyclicis juste decernant, mulctatis : iidem autem V Os non chororum cyclicorum judices constituti, sed legum virtutisque civilis, praemia non juXta leges, non paucis, non dignis viris, sed illi, qui gratia et ambitione ea assequi contendit, largiemini Z Et vero eX judiciis egressus est hujuscemodi judex, qui Oratorem quidem potentem, se autem debilem atque infirmum reddiderit. Vir enim privatis in civitate libera et populi potentiae subdita, lege et calculo dominatur : cum vero alteri hoc jus suum concesserit, suum etiam principatum ipse dissipavit. Deinde sacramenti, quo obligatus judicat, ingrata recordatio intimis sensibus semper obversatur,

animumque divexat; eb enim, quod acrament&m neglectum fuerit, crimen arbitror committi: gratia vero ei, cui beneficium facere studebat, non innotescit: clam enim atque arcane fertur calculus. S 6. Videmur autem, Athenienses, eadem imprudentia atque temeritate et negotiorum susceptorum

Compotes fui sie, et Rempublicam periculis objecisse. Quod enim his nostris temporibus populus, civitatis pars maXima, publicae libertatis praesidia paucis tra dat et subjiciat, non laudo : quod autem petulantium

atque improborum Oratorum non ingens adeo foetus increbrescat, beatos n0s esie arbitror. Ea enim olim

ingenia produxit civitas quae hoc modo populum facillime distipabant; adulationibus enim et blanditiis gaudebat: adeo illum non ii a Quibus timebat, sed ii

206쪽

AESCHINIS

quorum fidei sese commendarat pro letabant. Quorum quidem nonnulli etiam in triginta tyrannorum numero fuerunt, et plUsquam mille et quingentos cives indicta causa morte mulctabant priusquam climina propter quae morituri erant, audi sient: neque nec inariis et cognatis ad mortuorum tumulos, ad cadaver efferendum conveniendi copiam fecerunt. Vos igitur nonne eos, qui Rempublicam gerunt, vestrae potentiae subditos tenebitis nonne eos, qui elati sunt imperio atque insolentes, proteretis atque in exilium ablegabitis tNonne meministis, neminem unquam ad populare im

perium dissipandum se accinxisse, nisi qui prius judi

ciorum vim atque authoritatem superarit. 87. Libenter equidem, Athenienses, ad Cte phontem, qui scitum tulit, Orationem meam referem, CO-xamque vobis perpenderem, quaenam propter merita atque beneficia Demosthenem corona donandum decernat. Si enim dicis, Ctes Ohon unde sciti tui exordium sumpsisti) eum coronia donandum eas, quod fossas m

rosque ample refecerit, Te quidem valde demiror: graviorem enim culpam sui in et quod cur fosiis egeremus author extiterit, quam quae earundem refectione eluatur aut compenset Ur. Non enim eum, qui Rem

publicam redi e gerit, oportet praemia flagitare, quod muros ob vallarit, quod solias extru Xerit, quod i Umulos publicos ex aedis .carit, sed quod bonum aliquod Civitati compararit. Sin autem ad secundam decreti partem accesseris, in qua ausus es scribere, quod vir

207쪽

IN CTESIPHONTEM.

bonus iit, quodque tum dictis tum factis optime depopul , Atheniensi mereri semper persistat, omissa fas uosa illa orationis jactantia, omisib grandi verborum tumore, ad facta ejus r. di. ostende nobis quid ,sit quod

dicis. Quaesti s enim eos atque mercedes, qua S in re

bus Amphissanis atque Euboicis fecit, praetermitto: cum vero Demostheni Thebanae societatis pactionem asset ibas. i naros quidem decipis atque illudis, iis vero, qui sciunt atque sentiunt, contumeliam imponis. Dissimulata enim ratione temporum, Cetractaque horum dignit Ate atque e Xistirnatione, quae Thebanos ads cietatem firmandam impulit, nobis orcultum esse arbitraris, te gloriam civitatis et claritatem Demostheni finxi sse. 88. Quanta vero haec sit arrogantia atque insolentia, magno vos argumento docere conabor. Persa Tum enim re X, non multo ante quam in Asiam transiret Alexander, misit ad populum i i teras minaces, acerbas et contumeliarum plenissimas; in quibus tum multa alia ferociter atque inhumane dicebat, tum hoc

etiam sub fine scripsit, o vero sinquit) vobis au

rum non dabo: ne igitur id me posulate, nunquam enim accipietis. J Idem tamen ille periculis, quae nunc etiam ei impendent, deprehensus atque oppressus, populo non postulanti trecenta talenta ipse ultro mi sit, quae tamen populus, qua erat modestia, non accepit. Temporis igitur ratio, Regis timor, sociorum necessitas aurum vobis comparabant: quae etiam eadem Thebar

208쪽

AESCHINIS

ncs ad foedus faciendum impulerunt. Tu autem nihil nisi Thebanorum nomen effutis, et infelicissimae illius

societatis memoria enecas nos et fatigas: septuaginta autem e X auro illo regali talenta, quae tu compit stiatque intercepisti, caute retices. Nonne in pecuniae difficultate, cum quinque talenta iis essent oblata, arcem Thebanis tradere noluerunt milites e X terni P nonne propter novem argenti talenta, cum Q rcades universi in expeditionem egrederentur eorumque duces ad auxiliandum, parati essent, res erat infecta i Tu autem ditescis, et voluptatibus tuis sumptum suggeris: uno demum verbo, ad illurn defertur aurum regale, vobis vero obtingunt pericula. 89. Operae vero erit pretium ad inscitiam eorum atque vecordiam attendere. Si enim ausus fuerit Ctesiphon Demosthenem ad dicendum accersere, et ille in suggestum prodiens laudes suas pleno ore decantarit, multo gravior vobis ea erit narratio quam ipta, quae ab eo pasti estis, incommoda. Cum enim viros virtute praecellentes, quorum clarissimas res gestas probe intelleximus, in suis ipsorum praeconiis versari non sustinemus : hominem, qui civitati opprobrio est et dedecori, laudes suas celebrantem quae unquam audire

perferet patientia Z Ab hoc igitur impudentissimo instituto, siquid tibi inesst prudentiae, desistes: tuam autem causam, Ctesiphon, ipse defendes. Nunquam enim refugies atque tergiversabere, tanquam dicendi rudis esses et imperitus: absurdum enim esset, si cum olim

209쪽

IN CTESIPHONTEM.

Te legatum ad Cleopatram Philippi filiam pasius es

decerni, ut ei ob Alexandri Molossorum Regis interit Una condoleres, nunc te ad dicendum non instructum esse affirmes. Peregrinam enim mulierem moestam ac dolentem consolando erigere potuisti ; scito autem a Te mercedis ergo conscripto causam tuam non ipse

defendes Z9o. An vero talis ille est, quem corona donandum decrevisti, ut ab iis de quibus bene meritus est ignoretur, nisi quis tecum pro eo perorarit Z Per cunetare judices, norintne Chabriam, Iphicratem et Timotheum : et quaere ab iis, qua de causa praemia iis tribu erint imaginesque collocarim y Omnes uno ore tibi hoc responsum dabunt, Chabriae imaginem fuisse politam, propter eam in NaXo pugnam navalem; Iphicrati, quod Lacedaemoniorum moram intersecerat; Timotheo, quod ad Corcyram liberandam classem proveX- erat ; aliis denique permultis, quod plurimas praeclarissimasque res in bello gesserant. Siquis autem sciscitetur, qua de causa Demostheni praemium negatis, rej pondeatis, quia turpistimo quaestui se addicit, quia timidus est et imbellis, quia a statione recessit. Utrum igitur hunc honore assicietis, an vos ipsos et illustres illos Heroas, qui in bello pro vobis ceciderunt, infamia notabitis Z quos omnes cogitatione vestra intuemini, quiritantes et indignantissime stomachantes, si homo

iste corona donabitur. Enimvero acerbum esset atque

indignum, si ligna, lapides, et serrum, res mutas sen-

210쪽

AESCHINIS

suque carentes, si quo casu aliquem inflixerint occiderintque, amandamus; si quando quis mortem sibi Consciverit, manum eam, quae plagam intulit, seorsima corpore sepelimus: Demosthenem tamen . qui ultimam hanc expeditionem decrevit, qui milites prodidit, praemio ornabitis. Contumelia igitur assciuntur mortui : vivi autem ad maximam desperationem redacti animo cadunt, cum virtutem quidem suasia morte

compensatam, memoriam autem brevem et caducam intuentUr.

9 I. Jam ver quod est omnium maximum) si a

vobis quaerant adulescentuli, quodnam ad exemplum vitam suam dirigere debeant, quid respondebitis ' Pro b c enim nostris quod neque Palaestra, neque literarum ludi neque musica tantum, sed multo magis publica praeconia ad pueros erudiendos conducunt. Praedicaturne aliquis in theatro, quod corona donatur virtutis ac sortitudinis ergo benevolentiaeque, homo moribus suis impurus maxime et sceleratus his verbis auditis, corrumpitur adolescentulus et depravatur. Poenas ne dedit aliquis homo nefarius et lenocinio addi stias, uti Ctesiphon Z caeteri omnes docentur et informantur. Scitu in ne aliquis bonis moribus legibusque adversum conscribit, domumque reversus silium ad probitatem crudit ῖ at hunc nihil quicquam movet cohortatio. Monere enim atque hortati, hic nihil aliud quam e necare atque obtundere merito dicatur. Quocirca non

solum quia judices sedetis, sed Quia omnium oculi in

SEARCH

MENU NAVIGATION