Aischinou ho kata Ktīsiphōntos logos. Aeschinis in Ctesiphontem oratio

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

IN CTESIPHONTEM.

CaUSa, adversario operam navase, in suggestum illico prosilit; cumque argenti plurimum a civitate accepi Dset, pauXillulum sibi reservavit. Nunc autem aurum regale sumptus ejus jam pene exhaustos suppeditat et instaurat; sed neque hoc ad tu Xum sussicit : nullae enim divitiae, nulla unquam opulentia pravae et luX-uriosae indolis libidinem satiarunt. Ad summam vero, non eri re familiari, sed ex vestris periculis victum acquirit. Oratio quidem ejus est acerrima et praeclara, vita autem cum primis improba et nequam. Ita enim corpore suo ad libidinem et procreandi cupiditatem abutitur, ut mihi non gratum sit ea quae commisit e X ponere : satis enim jam ante cognovi eos, qui vicinorum infamiam et turpitudinem libere nimis pervulgant, odium sibi ac invidiam consasse. Sed quid quaeso civitati contulit insignis hujusce eloquentia Z in verbis

quidem cultus erat et honestus, factorum autem nequitia turpissimus.s 8. De fortitudine vero pauca admodum mihi iam rectant dicenda : si enim ipse insciari auderet se timidum esse et imbellem, si vos hujusce ignaviae non essetis conscii, in longius mihi ducenda e siet oratio ;sed quia ipse in concionibus coram fatetur, Vosque probe intelligitis, reliquum est, ut leges, quae de hisce

rebus seruntur, paucis recens eam. Solon enim, antiquus ille legislator, et eum qui militiam detrectat, et eum qui de statione decedit, et eum qui est animo

182쪽

AESCHINIS

censuit. Timiditatis enim dantur actiones; et aliquis jure miretur forsan Quod in ea vitia, quae a naturae oriuntur, constitutae fi ni actiones : sed tamen sunt constitutae; hac nempe cce causa, ut singuli cives legum multa; impensius quam inimicos reformident, et pro patria scia acrius multo propugnent. Legislator enim et eum qui militiam detrectat, et eum qui de statione decedit. et eum qui animo est timido et ignavo, ab aqua lustrali et foro prohibet; vetat ne corona donetur, ne ad sacra et supplicationes publico nomine

decretas accedat, Tu autem, Cte, pion, coronam De

mositheni, cui eam interdicunt leges, jubes imponi; decreto tuo hominem indignissimum ludis tragicis in orchestram accersis; in aedem Liberi patris eum, qui Deorum templa timiditate su a prodidit, deducis. Sed

ne a proposito vos ulterius divertam, illud vehementer mementote, cum se esse popularem jactitabit, ut vitam illius, non verba spectetis ; ut non qualem se esse dicit, sed qualis revcra sit, diligenter expendatis. 39. At quoniam in praemiorum et coronarum

mentionem incidi, vobis Viri Athenienses priusquam

mihi excidit, multo ante denuntio, nisi innumeria illa praemia et coronas minus temere impertiatis, neque eos, qui hoc honore sunt dignati, gratiam vobis habituros, neque Rempubl. recte administratam iri: im Probos enim homines nunquam in melius mutabitis, bonas vero ad ultimam desperationem trudetis. Me

autem nihil nisi verum diXn se, magna ut opinor

183쪽

crgumenta vobis producam. Siquis enim a vobis jam quaerat, utrum ampliori nunc gloria eniteat civitas quam majorum tempore, Omnes credo assensuros, quod majorum tempore insignius frueris: viri autem utrum meliores tum extiterint quam diebus nostris, dicetis sopinor) tunc quidem suisse caeteris longe

praecellentes, nunc vel o omni Cm pene intimos : praemia et coronae, praeconia et victus quoti ianus in Prytanso datus, utrum frequentioreS quam nunc; Olim quidem honores et dignitates raro atque perparcCimpertiebantur, et virtutis nomen charum erat et preti Osum; nunc vero obsorduerunt omnia, et coronas non

jam e X prudentia, sed vitioso more largimini. 6o. Haec igitur vobis sedulo expendentibus absurdum merito videatur et rationi minime consentaneum, Praemia quidem nunc crebrius multo proposita esse, Rempublicam autem opibus praesidiisque amplioribus tum floruisse; viros nunc esse nequiores, tum vero multo praeclariores extitisse. Ego hujusce rei Causam vobis exponam. Numquis se ad Quinquatriae Xercebit aut alium quenquam, in qUO de corona certatur, ludum P numquis ad Pancratium aut aliud aliquod grave atque asperum certamen, si corona illi, qui gratia et ambitione eam assequi contendit, non fortissimo viro daretur nemo hercle se eXercebit. Nunc autem sopinor quod victoriae praemium ita Perrarum et pretiosum, ita omni contentione petendum, omni memoria celebrandum videtur, non reluc'

184쪽

AESCHINIS

tantur nonnulli corpora su a e X ponere, acerrimos labores perferre, et in periculosissimam dimicationem venire. Quocirca fingite vos esse virtutis civilis Judices et praeiectos, fingite praemiorum arbitrium ad vos

deferri: et id simul vobiscum e X pendite, quod upaucis, si dignis viris, si juxta leges impertiatis praemia, multi vobis erunt, qui de virtute contendent, Pugiles et Athletae; sin autem cuivis, qui aut cupit aut ambit, gratis largiamini, etiam modesta et frugi ingenia contaminabitis. 6 I. Haec vero recte a me dicta esse, luculentius paulo vobis exponam. Uter vobis vir melior videtur,

ille, qui belli praefectus navali apud Salamina praelio Persam devicit, Themistocles, an qui a statione recessit, Demo: lienes t Miltiades qui apud Marathonem barbZrorum copias sudit, et ii qui populum exulantem a Pii te reduxerunt, an idem hic Demos nos Z Aristides, cui cognomen erat Justus, multum ab eo quod inditum est Demostheni diversum : utram inquam Α-ri idem fano praestantiorem arbitramini, an Demosthenem Z Ego quidem per Deos immortales indignum esse censeo, ut de hac bellua, et iis praeclaris viris eodem pariter tempore sat mentio. In defeti sisne igitur sua ollendat Demosthenes, ubi decretum fit eorum aliquem corona donari. Ingrati igitur animi erat populus r nequaquam, magnifici vero potius et excelsi: iique praecellentes viri, qui honorem hunc nunquam

sunt adepti, se parente hac civitate dignillimos prae-

185쪽

stabant. Non enim oportere putabant, ut decrer riis tabulis decorarentur, sed ut in eorum, de quibus bene meriti sunt, memoria squae quidem ab eo tempore ad hunc usque diem sempiterna vivit) clarissimum monimentum haberent.

62. Quibus vero praemiis ornati sint, non abs re erit e X ponere. Viri quidam id circiter tempus erant seriissimi. qui diuturnis gravissimisque periculis defuncti, Medos apud Strymonem suxium praelio fuderunt; ii igitur domum reversi, praemium a populo flagitabant : quocirca decrevit populus, ut tres Hermae lapidei in Hermarum porticu iis ponerentur, quod quidem iis temporibus permagnum habebatur praemium : interdixit vero ne eorum nomina statuis inciderentur, ut populi, non imperatorum videretur inscriptio. Me autem vera dixisse, eR ipsis versiculis pernoscetis. Inscriptum enim est in primo Herma, Illis vis animi fuit et praesentia ; qui, cum Olim Strymoniae littora propter siquae, Inferrent diramque famem et bella horrida Medis, Hosiles primi comminuPrct maiaus. In secundo autem inscriptum es,

Haec pro animo forti meriti que in signibus olim Principibus plebes XIIica dona dedit Ut, cum progenies lusrent haec sera nepotum

Larti pro patri ferre pericla velint.

186쪽

AESCHINIS

In tertio denique inscriptum est, Graiugenas Mnesheus Geminorique secutus Atridas, Agminis, ad Troiiar moenia, duc 5r erat. Pugnaces inter Dancos quem dixit Eo uerus Praestantem siro Iliarte fui se virum Sic neque Cecropidis pudor est aut de ecus, acres Vi tutis dici militi argue duces.

Videtis igitur non imperatorum, sed populi nomen esse inscriptum. Jam vero adeste mihi quaeso animis vestiis

in porticu, quae Vocatur Poecila. Omnium enim rerum gestarum praeclara monimenta in foro conservantur. Quid igitur est, Athenienses, quod velim Z hic pugna illa Marathonia describitur; sed quis erat exercitus nostri praefectus Z nemo est ex vobis qui de hac re interrogatus non responderit, Miltiades : ibi vero nomen ejus non inscribitur: sed unde sit nonne praemium hoc a populo flagitavit ῖ flagitavit sane, sed populus non concessit: loco autem nominis inscribendi permisit ei, ut primo in loco depingeretur quas

milites ad pugnam cohortans. In Metroo autem juxta Curiam posito, quodnam iis praemium, qui populum eXulantem a Phyle reduxerunt, dederitis, intueri licet. Qui enim decretum tulit victoriamque comparavit erat Archinua ille Coeleus, eorum unus Qui populum re-du Xerunt : primum itaque decrevit, ut iis mille drach mae in sacrificia et dona Deorum templis appendend

187쪽

darentur, quae quidem summa ad decem drachmas viritim distribuendas non reciit; tum jubet ut eorum singuli corona Cleagina, non tamen aurea donarentur. Iis enim temporibus corona oleagina magno erat in pretio et honore, nunc etiam aurea parvi penditur.

Sed neque hanc etiam ole inam temere donari sinit; sed jubet Senatum diligenter perquirere, quot eorum in Phyle obsidione premerentur, cum Lacedaemonii et triginta υranni eos qui Phylen occuparant adorirentur ; non quot ia eo apud Chaeroneam praelio, hostibus jam instantibus, a statione recessissent. Ut autem me vera dixisse sciatis, recitetur decretum.

DECRETUM de praemio iis, qui a Phyle

s palam redux runt, dialo. Jam vero eX altera parte decretum recita quod sanxit Ctesiphon de Dernosthene, qui gravissimorum malorum author vobis extitit. DECRETU M. Hoc quidem decreto extinguitur atque obliteratur eorum, qui p0pulum reduXerunt, praemium; si enim hoc decretum recto sit factum, illud certe perperam riin illi pro meritis praemio fuerint ornati, hic indignus est, qui corona donetur.

63. Dicet autem Demosthenes sui quidem ego audio me parum juste feci sie, qui majorum res ge-ctas cum suis facinoribus contulerim. Neque enim

188쪽

8 AESCHINIS ait) Philamon Pugil, quod Glaucum antiquum illum

pupilem ludis Glympiis vici siet, corona donabatur, sed quod sui temporis Athletas superasiet. Quas nos fugeret Athletis quidem inter se ipsos esse certamen,

iis autem, qui coronam flagitant, de ipsa virtute, cujus ergo corona donantur, dimicandum e se. Oportet enim praeconem, cum in theatro coram Graecis coronam praedicet, mendacio vacare. Ne igitur, quod Rempublicam praestantius quam Pataecion administrasti, exponas; sed quam exhibuisti fortitudinem palum ostende : et hoc demum modo praemium a populo deposce. Sed ne a proposito ulterius vos divertam, recitabit vobis scriba epigramma de iis, qui populum a Phyle redudierunt, inscriptum. E P I G R A M M A. His igitur magnos populus decrevit honores , Imposuit que sacris florea serta comis et ii quondam injustos arcebant urbe Drannos, Duraque pro pia trio multa tulere solo. Quod vero eos, qui contra leges dominati sunt, suderint atque exterminarint, ea de causa honoribus ornatos scribit Pocta: rumor enim jam tum increbuit omniumque aures personabat, quod populi dominatio et libertas, e X quo nonnulli actiones de violatis legibus sustulissent, everteret Ur.

64. Equidem a patre me audivi, qui in omnibus Reipublicae periculis laboribusque versatus anno quinto

189쪽

et nonagesimo diem obiit; saepe, inquam, cum per otium mecum conferret, ab illo accepi, populo jam primum reducto, siqua de legibus violatis adtio in judicium venerit, nomen et factum plane fui sie similia :quid enim scelesitius homine, qui res legibus adversas et dicit et facit Z quocirca alio prorsus modo, quam

nunc, de cauSa cognorunt. In eos enim, qui decreta legibus adversa tulerant, multo acrius incendebantur

judices, quam ipse accusator : persaepe enim scribam revocabant, leges et decreta iterum recitanda jubebant : causa denique cadebant ii qui contra leges scripserant, non modo si omnes universas leges transgressi fuissent, at si vel unam earum syllabam migrassent. Quae tamen res. uti se nunc habet, per ridicula est et absurda. Scriba enim recitat scitum contra leges conscriptum ; Judices, quasi cantilenam ' aut simile quid a quaestione alienum audirent, ad res alias animum advertunt. Jam vero Demosthenis artificio atque fallaciis sordidissima in judicia vestra irrepsit consuetudo : immutantur enim et pervertuntur civitatis jura atque instituta. Causam quidem dicit accusator, re Us autem accusat; Judices modo eorum, de quibus debent cognoscere, prorsus sunt obliti, naodo de iis, quavsub ipsorum judicia non veniunt, pronuntiare coguntur. Reus autem, siquando de re ipsa sat mentio, ita

eXcusari optat non quod iuxta leges scripsisiet, sed quod alii aliquando, ejusmodi decretis factis, e judicio emersissent. Et in hoc quidem Ctesiphontem maxime

jam nunc elatum ecte et considentem accepi.

190쪽

AESCHINIS

6s. Impudenter quondam au sfixa est inter vos gloriari Aristophon ille Agenierassis, quoi i legum violatarum ad tiones septuaginta quid lae effugi siet. At non ita priscus ille Ceph-lus, qui vir omnium maXime popularis videbatur, non ita inquam) ille, sed de factis prorsus contrariis gloriandum sibi duXit, quod nempe plura quam quis alius icita scripssset, nunquam, autem de viciatis legibus postulatus fui Tet. Praeclara hercle gloriatio i violatarum enim legum alii alios postulabant, non ii tantum quibuscum in Reipublicae partibus dissensio interces Arat, sed amici etiam necessariis. suis, siquid in civitatem peccassent, litem intendebant. Cujus quidem rei magnum vobis argumentum producam. Archinus enim ille Coeleus violatarum legum postulabat Tlirasybulum Stiri ensem, quod nempe contra leges Iecreverat, imum ex iis, qui cum ipso a Phyle remeabant, corona donari: et judicio quidem vicit, cum ejusdem Thrasbuli beneficiorum recens jam esset memoria, quae tamen apud judices nullius

ponderis habebantur. Putabant enim, quemadmodUm. ipscs exulantes a Plix te quondam redurierat Thrasybulias, ita et i m nunc eundem, decreto contra leges facio, in ciιitate jam constitutos ejicere atque e tur

ba Ie

66. At ncnc contraria valet consuetudo. Vestri enim fortissimi duces, eorumque nonnulli, quibus quo-γidianus in Prytaneo victus datur, legum violatarum

adlisties precibus suis condonari postulant: qui quidem

SEARCH

MENU NAVIGATION