Aischinou ho kata Ktīsiphōntos logos. Aeschinis in Ctesiphontem oratio

발행: 1779년

분량: 223페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

211쪽

IN CTESIPHONTEM.

I o 3 vos sunt conversi, ita sententiam pronuntiate, ut iis,

qui quidem ab hodierna causa absunt, sed de judicio

vestro percumflatu ii sunt, rationem reddere postitis. Probe enim nostis, Athenienses, talem omnibus visana iri civitatem, qualis est ille de quo sit praeconium. Opprobrium autem erit vobis, quod non majorum rebus gestis, sed Demosthenis timiditati atque ignaviae assimiles estis. 92. Nullo igitur modo infamiam hanc et turpitudinem evitabitis, nisii ab iis, qui quidem humani ima

et maXime popularia nomina sibi vendicant, moribus autem sunt in fidi, omni prudentia caveatis. Bene Volentia enim et popularis dominatio in medio ponuntur; illi vero saepius eas sibi verbo assumunt, qui ab iis re quam longissime abhorrent. Cum igitur aliquis

inter vos Orator coronas hospitales atque praeconia

coram Graecis facienda et stagitat, jubete eum orationem su ani ad vitam laudabilem, ad mores sanctos et pudicos uti quidem praeconiorum confirmationes fieri jubet lex) e Sigere atque referre. Sin autem haec morum integritas non probata fuerit et testata, ne ei praeconium confirmate : popularisque imperii, jam pene e manibus vestris elapsi, curam suscipite. Nonne vobis grave atque acerbum videtur, senatus populiqueauthoritatem negligi et contemni, literas autem et legationes non a viris in sinis et vulgaribus, sed summis totius Anae Europaeque optimatibus in domos privatas pervenire t Et ea, quae e X legum praescripto

212쪽

AESCHINIS

morte sunt luenda, non modo non haesitant perpetrare nonnulli, sed in propatulo etiam audent fateri, literasque inter se recitantes e V adverso conserunt: VCI porro hortantur alii, ut in se tanquam publicae libertatis propugnatores intueamini; alii autem praemia, tanquam salutis publicae procuratores, deposcunt. Populus autem animo fractus, iisque, quae passus est, debilitatus et oppressus, tanquam senio aut amentia quadam cclirans, nomen tantummodo libertatis retinet, eam autem ipsam aliis remisi. Tum ex concionibus

mi ratis. ron ut qui consultaritis, sed quasi e X coena collatitia, fragmentis inter vosmet tributis, discesieritis. Ac ne vobis delirus videar, id quod dicturus sunt

attendite.

93. Erat hic quidem vehementer sane angor, quod aerumnas publicas toties refricare mihi sit necesse) sed fuit vir quidam privatus, qui quod ad Samon tantum navigare aggressus fuerit, eo ipso die ab Areopagitarum concessu proditionis nomine morti damnatus est. Erat item alter homo privatus, qui Rhodum navi prosectus, eo quod periculis publicis timide se subtra Xerat, in judicium vocatus est, et pari jus suffragiis evasit; quod si unus tantum ex albis calculis intercidisset, aut ad exilium aut mortem suerat damna ius. Cum iis itaque ea, quae nunc sunt, compArem Us. Urator, malorum omnium civitati aut hor, a slatione

recessit, ex urbe se subtraxit; idem hic coronam petit, et praeconium de se fieri postulat: nonne h0minem

213쪽

IN CTESIPHONTEM. Io I

hunc, ut communem totius Graeciae pestem, in exilium exigetis ' aut eum, qua sit rerum praedonem, verborum autem ope per Rempublicam navigantem, gravi un-plicio mactabitis Z Tempus etiam, in quo sententiam pronunciatis, vobis in mentem veniat : paucos jam intra dies agentur Pythya, et commune tolitas Graeciae concilium cogetur. Nostra civit is . propter Demoli laenis in re publica consilia et administrationem, gravi sit mis calumniis oneratur. Si igitur hunc corona donatis. Cum iis qui communem p cem violant, conjurasse videbimini ; sin coronam negatis, popu una ab hoc crimine absolvetis.

94. Ne igitur quasi de perearina aliqua civitate, sed ut de vestra propria consulite : neque gloriam et munificentiam aliis distribuite, sed de aliorum liberalitate judicate, et praemia vestra in viros praeitantiores

et omni laude praecellentiores conferte. Et non modo

turibus vestris, sed etiam oculis in ipsos invicem conversis, dispicite quinam a Demosthenis parte sunt staturi : utrum ii qui in venatu, an ii qui in ludis gymni- Cis, dum C et adolescens, socii fuerunt. Sed per Deus immortales non in apris sylvestribus persequendis, non in corporis sui valetudine curanda vers tus est, sed iis artibus se semper addixit, quibus divites fortunis suis

spoliaret. 9S. Cum vero ad arrogantiam hominis a que in-Rlentiam respexeritis, ubi scis cet jactabit se legatione Tuam cae Byzantios obibat) Bigantium e Philippio

214쪽

ro 6 AESCHINI s

manibus e X torssse, Acarnanas vero ad desciendum concitasse, Thebanos item orationibus suis perculisse; albitratur enim vos eo jam stupiditatis atque vecordiae processisse, ut etiam hoc vobis persuasum faciat, quasi Suadam non calumniatorem in urbe nutriretis)ubi porro sub orationis sne eos, quos in quaestu et sordibus socios habuit, accerset, cogitale. intueri vos

hoc ipso in suggesto, quo ego nunc insistens loquor,

viros de civitate bene meritos. ordine dispositos et contra istorum libidinem atque impudentiam instructos. Solonem nempe, qui legibus praeclaras imis Rempublicam ornavit, virum in Philosophiae studio non mediocriter versatum, et in legibus ponendis peritissimum, sancte et pudenter ut eum dicebat vos obtestantem, ne ullo modo Demosthenis conciones plus apud vos quam leges et sacramenta valere patiamini: Aristidem, qui tributa Graecis pro rata uniuscujusque portione

injunxit cujus de lancti filias in matrimonium collocabat populus) quiritantem atque dedecus atque ludibrium justitiae acerbisti me stomachantem : percunctantem, an non pudeat vos, cum Patres vestri Arthmium Zelitam, virum in civitate diversantem, cum

populo Atheniensi hospitio conjunctum, eo quod au-Tum a medis in Graeciam detulis et, tantum non inter-DCerint, ex urbe autem et terris omnibus populo Atheniens subjectis publice ex erminarint; Demosthe-Dem, qui non a Medis aurum detulit sed quaestu et sordibus coriogavit, quod et adhuc domo sui recondi-

215쪽

IN CTESIPHONTEM.

I OTeum habet, aurea corona donare Themistoclem porro et Heroas illos, qui apud Marathonem et Plataeas ceciderunt, ipsos denique majorum tumulos nonne arbitramini ex imis visceribus ingemiscere, et suspirare, si1 ille, qui cum barbaris adversus Graecos se conspirasse

Prosilietur, coronam consequetur Z9 6. Ego igitur, o Terra, Sol, Virtus, Prudentia, Doctrina, qua honesta ab honesiis internoscimus di DCernimusque, Civitati Reique publicae auxilium tuli et peroravi. Quod si pulchram et hoc crimine, de quo actio instituta est, dignam accusationem feci, dixi ut volui: sin autem inopem atque jejunam, ut potui. Vos autem ex iis, quae et jam diota sunt et quae dicenda erant, instructi, sententiam justitiae congruentem reique publicae vehementer utilem pronuntiate.

SEARCH

MENU NAVIGATION