Portus Iccius Iulii Caesaris demonstratus per Ioan. Iac. Chiffletium ..

발행: 1627년

분량: 70페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

41쪽

far, conuocatis ad se undique mercatoribus, qui cssent ad maiorum nauium multitudinem idonei portita Britannia, sedulo inquisiuit. Athenaeus ex Cotta, classem eius mille nauium fuisse scribit: ipsemet libro quinto fatetur fuisse amplius octingentarum, quarum multitudine perterriti hones littus reliquissent ,eas omnes ad portum Iccium stam ulteriorem hunc, quam citeriorem, de quo nos infra conuenire iussit. Portus Mardiccius Morini littoris, & vero Gallici totius amplissimus est, solusque Caesarianae classis capax ; cui perbelle quadrent laudes, quas portui Lunae Strabo attribuit, his verbis: L h φ F Maximus pulcherrimus portus est, multos interseportus amplectens, magna profunditatis uniuersos, et que adeo ut omnium qui maris teneant imperium,

facile feret receptaculum , tum late patentis pelagi

multos per annos.

Quinto, His omnibus militaris via de qua nos antὸ adij cienda est e Castello: quae quidem cum ante Iulium Caesarem iam extaret, & Iccio po tui nomen daret,illam saltem lapide sterni ipsum curauisse verosimile est,ad Equitum & vehiculorum commoditatem, temporisque in emetiendo itinere maiorem breuitatem ; qualem in via Domitia Statius laudauit hoc carmine:

42쪽

PORTUS ICCIUS.

Hic quondam piger axe vectin uno, Nutabat cruce pendula viator, Rodebat rotas maligna testus, . in plebs in medijs Latina campis, Horrebat mala nauigationis. Nec cursus agiles, sed impeditum Tardabant iter orbita tacentes, Dum pondus nimium querem,sub alta Repit languida quadrupes ninera. At nunc qua solidum diem terebat, Horarum v I A facta vix duarum. Sexto, Ad commoditatem portus Mardiccij,accedit situs eius in Morinis, Menapiorum conterminis,ubi fium, seu fium, Caesaris nauale Stra

bo ponit libro quarto de Britannia: Auatuorsum tali e continente in Insulam traiectus inquit H- mirum ab osti's fluminum Rheni, Sequana, Ligeris Varumna. gui a Rheni partibus trairciunt,ij non ex ipsosoluunt ostio sed a MORI Nis, MENAPIOR vM CONTERM l Nis; apud quos est uiam ITivM, quo nauali usus estD. Caesar,in eam transmittens insulam: noctu autem soluit,mpestridie circa quartam horam appulit ad infulam, nauigatione c c c X X. stadiorum confecta.

Me napi j populi squi sub Diocletiano Imp. Carausium Tyrannum orbi dederunt ripas Rheni

43쪽

ivviI CAESAR Is fluminis primum incoluere, a quibus tandem per Teucteros ic Vsipetes pulsi, limitanei Morinis fuerunt. Menapijs inquit idem Strabo continuantur in ora maritima Morini. Sequebantur in eodem littore Oromansaci, dc Gessoriacus pagus. Plinius: A Scaldi incolunt extera sidest oram maritimam Toxandri pluribus nominibus. deinde M napi', Morini, Oram fari, iunctivago, qui sies riacus vocatur. Mardiccius portus situs est inter Menapios ic Oromansacos, in Morinis proprie dictis, qua Menapijs cotermini sunt, ut indicauit Strab unde κατ ἐξοχων dictus est Tortus Morinus apud Florum. ubi sic de Caesare: In Britamniam transit mira celeritate o quippe cum tertia τὰ Γώ M o R iN o soluisset a P o R T V,minus quam me dia die infulam ingressuses. Atque ob illum Caesaris in Britanniam traiectum, Britannici cognomentum Plinius illi portui adiecit, agens de uniuersae Europae mensura: EB autem ipsius 'alia latitudo x ii. x x. A ad Alpes. Vnde per Lugdunum ad poR TvM MORINOR vM BRITANNICvM, qua videtur mensimam agere Polybius, XI. M. LXVIII.

Denique traiectum a portu Iccio in Britanniam , vulgati Caesaris codices faciunt circiter xxx. millium passuum: libri melioris notae asserente Brantio ) xx xx. Angustior pars freti est

x XII.

44쪽

PORTUS ICCIUS. 4s xxii. milliarium Anglicorum,quae totidem mil- Iibus passuum Romanorum aequivalent: proximus traiectus inter Caletum dc Dubrim , est xxviii. milliarium: traiectus inter Bononiam MDubrim, x x x ii. milliarium, ut Cluuerius a nautis constanti ore didicit. Ad quae interualla, si traiectum a portu Mardiccio Dubrim usque, ubi Caesar appulit, proportione metiamur, iusta Ca saris mensura, inter utrumque portum XXXX. mibliaria inueniemus, quae CCC xx. stadijs Strabonis bene respondent, pro unoquoque milliari s viseleta Geometris octona stadia computando.

C A P V T VII. . De citeriore Portu, siue Sinu Iccio, insta Aurima-ropolim; ATDarisse Vadis Promontorio pio, Cr natantibus Jnsulis. SAT firmis rationibus, ni fallor, docuimus, Iccium Iulii Caesaris portum , eumdem fuisse

cum portu nostro Mardiccio: superest ut ostendamus Iccium fuisse duplicem, & geminas habuisse stationes, quibus tantus nauium magnarum numerus exciperetur. Cum primum peru nit ad Morinos Caesar, P.Sulpicium Russum Lega- Libro rum, cum eo prasidio quod saris esse arbitrabitur,. F POR

45쪽

POR TvM tenere iugis. Deinde, nactus idoneam ad nauigandum tempestatem , tertia sere vigilia soluit, Equit si in v LTERIOREM PORTUM progredi, naues conscendere ic se sequi iustit. Portum hunc τώ terrorem , paullo post superiorem vocat: His rebus pacefrmata,post diem quartum, quam est in Tritanniam ventum, naues X V ii I, qua Equites sustulerant,ex sv PERIORE PORTu leni vento soluserunt. Superior hic portus,alias ulterior,citeriorem arguit, siue inferiorem: utrumque numero multitudinis iunctim extulit Caesar, in primo e Britan- Libro . nia reditu, libro quarto: Ipse idoneam tempestatem

nactus, mulsi post mediam noctem naues soluit , qua

omnes incolumes ad continentem peruenerunt. Ex his oneraria duae Eos DEM PORTUS, quos reliqua, capere non potuerunt,sed pausto in ira delatasiunt. Et li-

Libro f. bro quinto in secunda profectione: His rebus gestis, Labieno in continente cum tribus legionibus f 'Equitum millibus duobus relicto, ut PORTUS tueretur rei frumentaria prouideret,d cc. ipse cum legionibus quinque, pari numero Equitum, quem in continente reliquerat, Volis occasium nauessoluit. Ulterior portus in ipse littore Oceani, fuit Mardiccius, de quo nos ante: Citeriorem colloco infra Audomaropolim,vbi quondam Concaua vallis erat,quas dimittere riui

46쪽

puerantpluuialis aquae enet ima Lacu Lenta falis, mi leues,iunctipalustres, Viminato longaparia sub arundine canna.

Sententiae nostrae fauet Abrahamus Ortelius ad ttopographicam tabulam Artesiae, ubi oppidum S. Atidomari fuisse Portum, silue Sinum Jccium conatur demonstrare: Sancti Aurimari oppidum sinquit olim fuisse Oceani portum , atques num maris latissimum, vel arista littora, qua ipsam ciuitatem quasi cingunt , demonBrant aliat in mora argumentaris antiquitatis vestigia,quae aperte terram aliacentem salo mari jubfuisse, vel nullo loquente conuincunt Retecnon constans in hodiernum diem fama declarat. Luinimo s nomen verus Ciuitatis, quod Sitius cram S. Aurimari recens esse, nemo ent qui .

neficior id arguit , quasi dicas sinum , vel portum Itium: ipsumi portum apud Morinos fuisse, quos

Virgilius m Lucanus extremos hominum vocant. Hac prater ea imo habere plurimis argumentis, tam extransitu, quam ex reditu Caesaris e Britannia, at

tentus Lector facile deprehendet. Necoalium triginta millium passuum, aut circiter, quo ibi infulam a continenti di rescribit, quo minus id crediderim, impedimento esse potest, cum maris astus smaxime in tanta loci gustia θ facile aut addat, aut durabat. Vera sunt quae resert Oaelius de veteri nomine, situ,

fama:

47쪽

fama: qui sane, si utrumque portum a Caesare indicatum detexisset, Sc huic citeriori, ulteriorem Mardiccium adiecisset,llic actum ageremus. O telij rationibus addunt etiam incolae, in locis illis repertas anchoras; ostenduntque passim in illo

tractu Conchas marinas,

Et quas Oceani re um mare lauit a mas. Nec propterea credendum est , altum ibi fuisse Oceanum, qui hercle plus invehi oris Flandriae, quam auehi consueuit: testes sunt, portus Zuinus prope Stufam, Lombardisidae iuxta Neoportum, noster Mardiccius, alij que in illo littore, quiarum confinia Pontus. Uufit media tellurem reppulit πώλ. Vadosiim ibi dumtaxat fuit mare, quod astuaria faciebat ,hoc est,ioca quae maris accessu undis r plebantur , dc ciusdem recessii rursus vacua fiebant. De similibus apud Cauchos Plinius elegan- Libro iis. ter: Sunt vero , ait, in Septemtrione visa nobis gentes 'R '' Cauchorum, qui maiores minoresque appe antu Vasto ibi meatu repetuis bis dierum noctium ingularum interuatis, est sis in immensum agitur Oceanus, aeternam operiens rerum natura controuersiam;

dubium terra sit, an pars maris. Jllic misera g stumulos obtinet altos, ut tribunalia Bructa non

bus, ad experimenta alii mi asusIcasis ita impositis;

48쪽

PORTVs ICCIUS. Unaviantibu que similes, cum integant aqua circumdata ina agis ver um recesserinfugiente que cum mari Asies, circa tuguria venantur. Loca illa vehementi commotione fluctuum reciprocorum oppleta, L A C v s vocaban t. Dio de Druso: Rheno in Libro 1 Oceanum detrectus, Frisios perdomuit cum per L A c v M in Chaucorum fines trajceres,inpericulum incidit, naribus, maris refluxu,insiicco destitutis. Tacitus de Germanico: Ipse impositas naribus qua ' Amisi t. tuor legiones per L A C vs vexit. Idem paullo post vadosum appellat: Vermanicus legionum, quas naribus vexerat, secundam quanam decimam, itinere termini P. Vitellio ducendas tradit, quo leuior classis v ADoso MARI innarer, vel recia proco sideret. Vitellus primum itersicca humo, aut modice altilante aesu, quietum habuit: mox impulsuo it is, silmulsidere aqhinoctij, quo maxime tum sit Oceanus, rapi et ue agmen, oe opplebantur terra. demsteto, littori, campisfacies;neque disse poterant incerta absolidis,Dei, a profundis. Morinorum littus totum , aestuante mari olim fuisse immersem , p ter communem famam, colligo ex Annalibus Flandriς Iac. Meyeri, tribus locis. Anno primum D x x x i : Ea fere tempe te Libro i tota Flandria Mempiscus locabatur, excepta ora lis torali, quam non Flandriam ,sed FLANDRAs , hoc es G TER-

49쪽

Imperatoris) Balduini Princeps in Flandria occidentali) magnam duxit fossam pertinentem a Comitatu Lonsensi que ad MARE, nepo ac tam

facile alicui Imperatori in interiorem Flandriam paterer irruptio. Eam fossam a nominesevo Boulanam appellasse dicitur . FossAM NOVAM nunc vocant nisi. JUa hodie Atrebates ea parte aFlandri linguamque Valgicam a Teutonica dicterminat. I

gens iste canalis adhuc extat, non procul a Ter na, e cuius fundo saepenumero educuntur partes anchoraru ira, aliaque ferramenta nautica, certisi

sima argumenta Sc indicia vicini olim & adluentisoceani.Hic autem effossus dicitur a Balduinovsque ad M ARE,hoc est usque ad ICCIvM SINVM, ad quem per vada dc aestuaria intumescens pertingebat OceanuS. Idem Meyerus,anno M. C. LXVI. Thomas

chiepiscopus Cantuariensis, ab Henrico Rege A bairiuria eiectus, si uelingam in Flandriam applicuit; primumni traiecta MORA PALvDE, ad clari refici, inde ad Diui Bertim peruenit monasterium. AGrauelinga portu qui tunc recens conditus in pago D. Willebrordi) traiecit scilicet D. Thomas per aestitaria, siue paludos a loca, quae MOR AsBel-

50쪽

Belgae vocant subi nunc Briacburgus, hoc est ca-srumpaludis ad Clarimarescum Cistertiensis Minde ad Bertinianum Benedictini instituti monasteria, ambo sita in aquosi illo fundo, quondam Siliu dicto, nunc parte quadam habitabili reddito, Vbi tunc passim - celebres mergis fulicisquepalustribin unda. Ceteriim prista illa assiuaria inter vutamque

pomi in Iccium, ulteriorem & citeriorem, non obseure nobis indicauit Caeser, dum naues suas, pro expeditione Britannica secunda, adcelerita- Libros. temo randi, SVBDUCTiONE si paullo feri iussit humiliores; ad exemplum Venetarum, de quibus ipse libro tertio: Carina aliquanto planiores, quam nostrarum nauium, quofacilius Vada, decessivmi Aestus excipere possent. Namque vadosum

littus omne dubium est, -quod terra elumque Vindicat alternis vicibus , cum funditur ingens Oceanus , vel cum refugis se fluctibus aufert. Quemadmodum autem deduci dicuntur naues per mare ad nauigandum; ita dicuntur subduci, hoc est per vadosa loca trahi,aut in interiorem portus partem ait Holmanus aut in aridum, ut tres-ctionis,melmunitionis causi V Subducturus classem Caesar per fluuium tunc

SEARCH

MENU NAVIGATION