De consolatione ad episcopos sub analogia episcopatus, et martyrii auctore ven. fr. Josepho a S. Maria de Sebastianis ... opus nedum episcopis, sed etiam omnibus praelatis, tam saecularibus, quam regularibus utile iterum in lucem editum ..

발행: 1720년

분량: 199페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

191쪽

ovium custodiam ; & custodiendis ovibus eos assimila spΤu nos misisti custodiri Gregem tuum ; tu in medio luporum nos fore de nuncias Ergo mittis Pastores tuos , sicut ovos, non sicut Pastores : & neque ad oves ; sectutique ut oves in medio luporum. Sunt omnia plena mi steriis. Da Sancte Spiritus,ex eis unum sapere,& intelligere.Pastores vis oves esse,qui adsimilitudinem Christi primi Pastoris, tanquam oves ad occisionem ducamur, ut Dei victima, & Martyres : quia optime nosti, pastoralo

officium martyrium esse. In medio Luporum nos mittis ut manifeste sciremus, raras nos oves in ovilibus reperturos; sed plurimos lupos, in quorum comparatione illae, non paucae, sed nullae putentur. Ergone lupos ipset pascemus, non oves Ita profecto, sed ut nostro pabulo faciamus de lupis oves, pasturi aliquando, non gregeS luporum ; sed ovium c Id autem tunc fit; cum patientia nostra , exemplo, & doctrina efferos animos mitescere

docemus, ferinos mores deponere, vitia exuere, indue- re virtutes: Humanus enim auimus naturam cum affectibus mutat, non in substantia, sed utique in mente . Ut autem, Tu Domine, in solis lupis eos omnes intelligis , qui oves tuas quoquomodo perdere possunt, & in Pastores insurgere : ita in ipsis lupis, non feras, sed homines feros designas quocunque vitio irrationales, &inhumanos. Ab his aestimati sumus Acut oves occiflonis et ab aliis vero , qui, mutatis moribus, effecti sunt agni, ut Pastores agnoscimur,& vox nostra blande percipitur. Hos pascere facile possumus: alios autem de lupis in

Oves convertere,non est nostrae, sed tuae solius virtutis,& gratiae; cui nequiores cedere nolunt, & pertinaces in malo, semper crudeliores velut oves nos insectantur, &

192쪽

persequuntur . Convertere Domine, O eripe animas nostras;salvoo nos fac propter misericordiam tuam. Intuere martyrium nostrum; & libera nos, gregesque nostros a feritate luporum , inimicorum nostrorurn : seu potius , tuorum : mali enim sunt, Pastoresque percutere volunt, ut dispergantur oves: aut certe illos percutere,torquere

non poterunt; quin hae dispergantur. Qui nos ergo tanquam oves in medio luporum mittis ; ne quaeso dimittas : & da nobis tandem aliquando, ut gratia tua con Vertamus lupos in oves ; & quos vitia lupos permanere coegerint, aut abige, aut cohibe. Oh l quot semper,& circumstant gregem , & reperiuntur in grege i Nec desunt , qui, ut nos, gregemque decipiant, ad nos ve. niunt in vesimentis Ουium ; intrinsecus autem sunt lupi rapaces. Lupi sunt omnes mali, & Episcoporum Tyranni ; quin etiam , & tormenta, quibus Episcopos damnant, pro illorum diversitate vitiorum . Audi nos, piissime Domine ; audi, & exaudit quoniam iniqui in r-

rexerunt per nos, ct synagoga Potentium quaesierunt animas nostras ; ct non proposuerant te in eo pectu suo :O Tu , Domine Deus , miserator, misericors, patiens, multae misericordia, ue verax ; respice in nos , miserere nostri: da imperium tuum Pueris tuis, or Disos fac Filios Ancillae tua, Deiparae Virginis, ac Matris nostrae Mariae. Fae nobiscum signum in bonum ut videant, qui oderunt nos , ct confundantur : quoniam tu Domine ,

adiuvim nos. ET CONSOLATUS ES NOS. FINIS . . . 2

193쪽

Auctor es, qui leuet.

Ialiter hoc opus elucubraverim, vix ipse intelligo. Tentando illud coepi; de, num

procedere posset, verebar. Senecta ; librorum , temporis, ingenii, memoriae

inopia; & copia solicitudinum, vel jam

caeptum e manibus passim eripuere, vel ereptum resumi non raro prohibuόre: ita ut quandoque oblivisci contigerit. Etiam levis cura me occupat ἔquieti potius, quam negotio genitus; nec sinit imbecillis animus rerum agendarum ordinem probE disponere, ut cuique sit locus; ne simul confundi; sed per gradus expediri queant. Accedit quoque , in senio mens immatura, qua nil grave concipere ; minus vero eniti possum, minimis assuetus. Qua igitur ego dignitati ossicio; tam ipsa mihi: nam longe impar minorem obruit, non ornat: Sic tamen obrutus, per intervalla, & quasi furtim ad opus regressus illud tandEm absolvi, & ab Ι-visse, ac tam brevi, miratus, praecocem librum summo rum Theologorum ingeniis, audacter exposui; quatenus eorum judicio rejectus, aut probatus, seu igni traderetur , seu praela. Merebatur ignem, sed nimia Ce forum Pietas insormem ita exornavit,ut dignum secerit praelo evulgari. Quod igitur in eo lector minhs redae, ac probe dictum inveneris; Auctoris ineptiae tribuas,& parcas : quod vero scite, ac sancte exaratum repereris , Deo primum, dein censoribus reseras, & utrosque collauda.

Animis ipse scripsi; non oculis, aut auribus: adeoque

194쪽

non pulchris coloribus , non dulci sono, ac suavi, sed rationibus opus implevi, quibus Episcopi mens in omni praessura laetari possit, & gaudere; captura ex solatio Vires; ne in agone deficiat. Certe aliquid mihi debent nobilissimi Praesules, quod eos utcumque solari praesumpserim ; unum repto: parcant bona fide audenti; S: suis precibus ita juvent, ut & ipse de agone ad eoronam

tute perveniam . Non poterant poenarum genera exponi, quin earum

causas , ac Ministros perstringerem, ex quibus habent nosci, & distingui. Neminem tamen laedere intendi; sed etiam, eos qui se propriae conscientiae testimonio senserint lesios,acri, sed opportuna perstrictione sanare ipsorum scilicet, malam voluntatem ; qua nullus morbus

perniciosior ut, deposita omni malitia, sani sint in dilectione; praesertim erga Pastores, qui pro eorum salute

se impendunt, ac super impendunt; parati etiam mori pro eis,Christi praecepto. Quod igitur ex charitate procedit , itullus iniquae origini adscribat; nec proprio vitio sontem inficiat de vena ingenuae intentionis manantem . Tergere velim: portare, laticeque salubri sospitatem largiri: non quemquam notis inficere; non avertere sitientem ; non aegritudinem fastidienti stomaco afferre. Quamquam vero apud homines id tostari non vereari apud Deum, qui cordis latebras clare intuetur minime audeo, eum propterea si pius obsecrans , ut quidquid in opere, aut in animo erratum est, benignissime parcat: &ni cedat labqr in suam laudςm; i. Pissulum consolationem ; in ovium utilitatem ; in mei salutem; opus elaboratum potenti manu disperdat, incendat, absumat, ac de omnium memoria, aeterna oblivione revellat. Hoc

195쪽

Ioe tandem monendum censeo, quod quemadmo- dum captus amore alicujus pulcherrimae Virginis, in eum vehementer irascitur,qu i ab illius amplexibus im-ipudicum amatorem, dissicultatum, periculorum, poenarum metu,arcere conaturrita quoque Prssulatus fiuigore captus, ejus, & scripta, & dicta ingenti odio insei habitur,quem noverit improbare tants ambitum dignitatis; ieamque tot spinis septam ostendere, ut impossibile videatur, illari absque sanguinis effusione complecti. Sed utinam hic saperet, O intelligeret; ct novissima pravi-dereti Q ntum in me est; nullam ibi, A eo , vel a quovis alio, poenam sermido ; ubi spero de Episcoporum consolatione solatium .

Authoris Protestatio.

UBifru in hoc opere cujusquam virtutes, O merita celebro , qui ab Ecclesia inter Sanctos , aut Beatos non At adscriptus ; auctoritate privata idfacio, quae nu Iam prorsus publicam parit em ; eam ipse penti Relatores , ὀ quibus audivi, omnino relinquens; ut Decretis religiose paream Sacra Universalis Inqui tionis Romanae; anno I 6as. I 63 I. I 613. sus Urbano VIII. emanatis .

SEARCH

MENU NAVIGATION