장음표시 사용
161쪽
sarcina, non sollim non gemere tamquam sub onere, sed in per appetere plus onerari: non deterrentur periculis , quae cupiditate*caeca non vident . Auae isa infanta est e Ubi timor Dei Ubi mortis memoria Θ Ubi gehennae metus,
O terribilis expectatio illa judicii ξ βuo ascendis miser ,
ut ab altiori gradu sit casus gravior non cum tanta alacritate currerent ad honores sentirent O onera cur avari profecto metuerent ; nec cum tanto labore , periculo dignitates assectarent. Assectant autem, quia sola attenditur gloria , non poena : quam ipse spirituale, mysticumque martyrium appello. Sanctus autem Anselmus in
E. , . illud Apostoli ad Haebreos. s Nec quisquam sumit bihonorem, sed qui vocatur a Deo tamquam Aaron, sic ait: percutiuntur hacsententia , qui honores Eccles Hicos , ad quos divinitus non vocantur , arripere cupiunt : qui enim se ingerit, propriam gloriam quaerit, non sumit i honorem,si Pontifex, aut Praelatus in Eccle factus fuerit; sed gratia Dei rapinam faciens , ius alienum usurpat : Et ideo non accipit benedictionem ,sed maledictionem. Miraberis forte, quod tantum avertar ab iis, qui praeferri contendunt; & parum erit, nisi etiam contra me irascaris, avertentem animum tuum ab eo bono, quod impensissime deperit. At imitare, irascere, quantum velis ; dummodo per me a periculo erutus, salvus fias. Defunctus olim, quidam, cui alius oblatas infulas respuere, persuaserat ; huic in oratione laetus apparuit.
.:. -- inquit tibi refero Pater ex dissuasione Epi-
Rui . scopatus : nam scito, quia nunc essem de numero damnato-
numero Episcoporum. Ita refert Caesarius. Ergo , ne irascaris ; sed gratulare ; meoque tam
162쪽
Ad elactos in Episcopos .ELeeti rite in Episcopos illi sunt, qui vocantur tan
quam Aaron, Episcoporum figura . Qui ambiunt non dicuntur electi; sed eligentes. Verum ad primos Episcopos Christus ait; non vos me elegistis; sed ego elegi vos ; probe significans, nemini hujusmodi Praefectura inesse tradendam, qui eam ambiat, sed quaesito, & electo. Non enim homini consillandiim est, sed Ecclesiae. Huic autem , qui sic eligitur, ait scriptura : Fili accedens ad
fervitutem Dei, praepara animam tuam ad tentationem .
Nulla prorsus major Dei servi tus, quam in salutem animarum eidem cooperari, & nusquam melius, quam in Cathedra Episcopali: at nusquam etiam tentatio crudelior, & immanior ; ut hactenus vidimus . Quid ergo fa- ciat Episcopus, non ultroneus, sed quaesitus; & rite electus dignitati praeserat humilitatem; periculosum onus refugiat ; & id pro viribus agat; ut cum praedictis Ber- nardo, Thoma Aquinate , Bernardino , & aliis Sanctissimis Viris liber abire sinatur : sin minus , ut invitus, &coaetus cum Ambrosio, Gregorio, & mille aliis summis Praesulibus , tamquam victima ad aras, italiatur ad Thronum . Si effugiat poterit gloriari cum illo relato a Thoma Canti pratano , qui rejecto Episcopatu, & pridem vita functus, oranti Amico sic ait: quod in vita semper timui, nunc scio : scilicet, quod si Episcopatus Ca- εα ρι. thedram ascendissem in damnationis periculum incidissem. ''Si vero effugere non valuerit, caput Imperio Dei, ejuseque
163쪽
que Uicarii submittat, trahique sinat ad spirituale martyritim, victima Obedientiae; non utique praesumptionis; de qui elegit ad onus tam grande , grandes quoque Vires suppeditabit, ut ferri possit. Haec autem cunctis electis, & utcumque in posterum eligendis , suadeo. Primiim, ut exercitia, quae dicuntuc spiritualia, serio perficiant ; eisque tempore tanti muneris pondus aestiment, suasque vires perpendant ; &Deum enixe praecentur, ut si possibile sit, transeat ab eis Calix iste di sed tamen ita, ut illius voluntas fiat, non ipsorum . Sanctus Gerard us Carmelita, nobilis Venetus , primus Ungarorum Episcopus , cum Infulas effugere non potuisset ; adeas, non decem dierum ; sed septenni abditissima exercitatione, se antea in Eremo disposuit ; & subinde infulatus , Martyr vixit, & Martyr
Ne autem ab huius operis argumento nimium eXire videar, alia , quae ab hujusmodi candidatis exigerem , compendio dicam. Attente perlegant auctores illos,
qui de Praesulibus agunt; praesertim vero Divi Gregorii opus de Cura pastorali; Dionysii Cariusiani de Regimine Episcoporum ; stimulum Pastorum; Alcxandri Sperelli, Eugubini Praesulis Episcopum , ubi egregie, fuseque boni Antistitis partes describit. Ita quoque Manual Episcoporum Ianuensis , & alios Tractatus hujusmodi;
ne prius ad praxim accedant, quam tanti ministerii notitiam theorice praelibaverint . Ignorantia muneriSinultos decipit; & ubi de animarum salute agitur, si errare contingat, longe turpissimum est dicere : non putaram: Hoc martyrium reipuit inermes, aut decipit;
nec raro viacit: Cathaphractos exigit, probeque munnitosi
164쪽
nitos; ne cadant victima daemonis, qui pro Christo h stia sunt infulata. Magnum ipsorum erit solatium, praevidisse; ac etiam quantum possibile fuerit, hujus agonis insidias, pericula, & poenas , opportune cavis. . Nec minus utile dixerim, in propriae Dioecesis Theatrum di gne ingredi, & virtutum , non tam fama, quam exercitio auspicari martyrium . In vulgus enim plurimum valet opinio, e que prima, sed fortius mala, quam bona
Ad Episcopos actu curam Animarum habentes .
Hoc meum qualecumque opus de consolatione, ad vos praecipue dirigitur , qui in agone positi, certamen habetis adversus Iolarni, & mundi Phalanges ;seu potius ipsae vos impetunt, dilacerant, & Martyres gloriosos efficiunt. Fratres mei dilectissimi, quos omnes majores agnosco , & ut praecellentiismos Dominos veneror ; ego minor natu, S vile mancipium, vos Apostolicis Jacobi verbis hortari praesumo, aut verius consolari: Omne gaudium existimate, cum in varias tentationes incideritis; scientes, quod probatio fidei vectrae patientiam operatur ; patientia autem opus perfectum habet. Ad grande opus vocati estis; ingens onus portatis;& quamquam Christi oves pascitis,ut oves nihilominus inter Lupos missi estis. Operari oportet; ferre onus; pati morsiis; dilacerari. Equidem cum Paulo repletus . . fum consolatione, superabundo gaudio in omni tribulationec int. vesra ; quoniam merces vestra copiosa es in Coelis . Mea
mater, Hispaniae Decus, Theresia, prope mortem, post S tot
165쪽
tot exanthiatos laborcs ; post tot, & tantas infirmitates, calamitates, & persecutiones I audacter dicebat: se de his omnibus plenam mercedem recepissensi suram ; si per ea, vel unius Virtutis actus Deo grai ιμ-ret , qui sine illis minime fleret. Eja, Nobilissimi Commilitones, non unus virtutis actus ; sed pitulini est labore a nonnullis vestris subditis exercentur; ης quod majus cst multa mala, vestro gelo, Se vigilantia desiuiesse ; aut non incipiunt , & minime fiun , quae alicertissime fierent. Facile cr edo , vestra in e uriani , Valteram animam, & sorte plure nunc in Cetto reperi quae sine vestro auxilio periissent. Oh I quam gibri tata, ab Inferni faucibus animas eruisse.& inter beati Agmina aeternum victuras sollocas N istae reddent odiunt pro gratia ; sed oblimis benefaciti' ribus perquam gratissimae, Deo salute profundent; per illidi s diiti: ii Si fas est dicere, pie creari vix pon damna alios salvos facit ; jubadia Domino cooperatorem suum ς' cintercedentibu , 'tibi beneum salvati sunt. proministro
salutis suae . Non vos pigeat, vel per acerbissimas pom. nas ab Inserni poenis unicam saltem animam liberanda . quin potius charitas urgeat, per immane , sed brem martyrium, unicam saltem animam ceternae felicitui donare. Gaudete, ct exultate, quoniam merces vestra copiosa es in Caelis . Desinent ps nae; cessabit martyrium: merces vero, & gliata , & felicitas,ternum durabunt Temporale, quod cruciat; aeternum est, quod delectat. Malorum, quae apud Indos perpessus sui, vix modo re- cordor. Ita eorum, quae apud Graecos, &,quae apud B-tios ; quinimo , & quae hic hactenus utcunque sum passus:
166쪽
sus : omnia per somnium mihi accidisse videntur; & miror , aliquando ea ita sensisse , quae nunc profecto derideo : & certe me paenitet, nugas , ineptias, adversitatestanti aestimasse , quas contempsisse debueram . Quid tandem , aut delectabile , aut utile , aut honestum eripuere Θ Nec victus defuit ; nec operimentum ; nec fanitas. Si cuncta prosperue ii a votum omnia cessissent; non ita valerem . Si te inpus grandis tormenti delet memoriam , quid si iee- Si post annum ViX recordamur Halorum quηη's prisis diis afflixe
runt: quid faciet in aeter i be tiadi e Geui- ὸ Quid centum, quid mille saecula Θ Veteris lenti, &
Ecclesi' primitivae martyres, antiquaruή, -- pene obliti ; nunc gaudent sine fine, inemo tollet ab eis. Si aemulari non audemur temur, Ambrosios , Chrysostomos , etiam Ignatios, animose provocantes bis fias ad devorandum . Virgo Blandina, cum tentaretur , & torqueretur , ajebat: -' sergo, vel Foemina doceat inroipirituali mi Wrio. strenue respondere : Episcopi sumus, Epis p sumus ; hoc
Marures ex incio : & libentissime patiamur. Mementote Christi Jesu , eumque imitamini; qui proposito sibi gaudio, fusinuit crucem, confusione contempta . Dicamus cum Paulo . h In omnibus tribulationem patimur; b his sed non anguinamur: aporiamur , sed non denituimur ;persecutionempatimur, sed non derelinquimur; dejicimur, sed non perimus : semper mortificationem Iesu in corpore nostro circumferentes , ut O vita Iesu manifestietur in corporibus nos iris: Semper enim nos , qui vivimus, in mortem tradimur propter Iesum. Qsid melius Quid S a jucun-
167쪽
jucundius Quale solati una, haec omnia perpeti propterJesum idcirco ibant Aposoli gaudentes is conspectu concilii; quoniam digni habiti sunt pro nomine Iesu contumeliam pati. Mei crgo Commilitones , in angustiis , in
afflictionibus, in agonibus, in martyrio vestro gaudete: . c 2.Pe- nam , cum apparuerit Princeps Pasorum , percipietis immarcescibilem gloriae coronam. Inclita mater magni Praesulis Ancyrani Clementis invictissimi martyris, his verbis identidem repetitis, longe melius, quam Leonum medullis , filii animum ad pertinacissimum viginti octo annorum roboravit agonem : Negotium Gnate pro quo contendimus vita aterna est. Hoc pabulo vos etiam saginate cor vestrum , ut in Episcopali martyrio . firmius perseveret, passim repetentes: Negocium, pro quo contendimus , vita ueterna es .
Ad Episcopos Titulares. i Episcopi Titulares dicuntur, aut spirituaIO
animarum gubernium non habent, aut illud extra proprias Ecclesias de S. Sedis Apostolicae imperio exercent. De his eadem est ratio, ac de aliis, de quibus hactenus egi. Ad primos ergo nunc meus sermo. convertitur. Fratres nostri vos estis eodem charactere insigniti; quos Summus Pontifex , Ecclesiae Caput, in suae solicitudinis partes assumpsit, vel Romae in Congregationibus dirigendas ; vel apud Reges, Principes ,& Respublicas in Nunciaturis repraesentandas . Nec vobis puto deesse martyrium ; sed alterius generis es arbi-
168쪽
arbitror : cum non proveniat ex immediata Episcopali animarum cura , sed a negociis, & quidem arduis, &gravibus, qtiae ad Ecclesiae commune bonum vos ger tis. De his nihil mihi occurrit dicendum ; sed dignitatem vestram, quaecumque illa sit, veneratus, obtestor: ut fratres vestros Episcopos in agone positos juvare, velitis; ut misereamini pressurarum eorum ; ut vestro suffragio characterem vestrum in vestris Coepiscopis honoretis; ut vestro favore illorum gradum stare faciatis ; ne adversantium impetu forte labatur. Fas est, &decet, vos meminisse Fratrum vestrorum eisque stipen-
dia ubi opus fuerit) auctoritatis vestrae impartiri Supremus in Ecclesia Dei Episcopalis character clarius fulgebit in vobis, si etiam in aliis refulserit.
Estri Pastores, Agricolae, Masistri, Duces, Principes , & Parentes Episcopi uine; eoque majori aestimatione digni , quanto spiritualia temporalibus
longe ptaecellunt. Non est Pecudis, vexare , lacerare Pastores : non est Vineae , Agricolas felle potare: non est Discipulorum , verberare Magistros: non est Militum , Ducem persequi: non est Subditorum , insilirgere in Principes: postremo, non est Filiorum, temerar Parentes. Ad hos omnes in vobis exigitur amor, obsequium, sequela, docilitas , patientia, simplicitas . Secu S agentes, non tam eos , quam vos ipsos offenditis: per haec omnia discurrite , & clare intelligetis, vestro malo vos perperam cum eis agere.
169쪽
. . , ,. ' Obedite Pr positi vestris, subjacete eis i ipsi enim
. . adb b. pervigilant, quasi rationem pro animabus vespis reddituri , ut cum gaudio, hoc faciant. non gementes hoc enIm non expedit vobis . Ita praecipit vobis Apostolus :perpendite vim, rationemque praecepti , & inobedientiae praejudicium vestrum fore , non praepositorum , agnoscite .
Chrjstiis Iesus, quem adoratis, Episcopis ait: qui vos audit , me audit: qui vos spernit, me spernit. Nil es-ficacius dici potuit ab aeternae veritatis oraculo ad incutiendum vobis timorem, obsequium , & obedientiain erga Praelatos i Deum audit, qui eos audit: Deum sper'
nit, quj eos spernit. Quid clarius ξ Quid horribilius e Et tamen , quid certius ξ Qui negat ; Acatholicus est,& plane infidelis , Vos Divinissimae Eucharistiae Sacramentum humillime cernui adoratis; quia Christus dixit: hoc es corpus meum : ut quid ergo vocem Praesulis obse quentissime non audiatis, cum idem Christus affirmet: qud vos audit, me audit e Num in uno verax est; in alte- . ro mendax λ blasphemum est, id asserere . Certissimum itidem est, eum, qui sperneret sanctilsinitim Eucharistiae Sacramentum, Christum spernere: at non minus de fide est, Christum spernere, si Praesulem sperarat . Inexcusa. biles eritis, si excusationibus vestris omnem aditum mox praeclusero. Praelato vestro vos forte obiicietis , aut nobilitatis , scientiae, aut prudentiae , aut urbanitatis defectum; audetiam Zelum indiscretum, livorem, intentionem oblimquam ; aut si quid est aliud, quod eum reddat odibilem. Ita sit: vos tamen excusare no possiim, nisi obsequamini, niti revereamini. Qui ait; qui vos audit, me audit:qui voFsper-
170쪽
spernit, me ernit; absolute locutus est; nulla exceptionem admisit. Crevit in Sylvis Arbor ignobilis; excisa, , jacuit in luto ; vetustate contabuit: non ita tamen, ut non posset ex ea Crucifixus effligi . Exponitur hic adorationi Fidelium : quis renuat, obtendens ligni dedecus contemptibile ξ Non materies adoranda ; sed serina . Idem , & in Praelato contingit: Non ejus sanguis, non genus, non singularium excellentia talentorum; sed vox audienda , jussa praestanda, auctoritas nunquam
spernenda. Ut in Crucifixo consideratur essigies; in Praelato loquela. Ibi Christi repraesentatur Imago ; hic utique vox. Ibi videtur , hic auditur. Utrobiquo idem est, vel seno, vel forma; nusquam spernendus; ubique adorandus ; tam in cruce lignea, plumbea, ferrea , argentea, vel aurea; quam in Praesule ignobili, indocto , inurbano, imprudenti, livido, & palam vitioso ; vel e contra , undique meritissimo: quod aperti iai simis verbis ipsemet Christus asseruit, dum cunctis districte praecepit, dicens: super cathedram Mor ederunt Scribae , O Pharisaei: quaecunque dixerint vobis servate , facite: fecundum opera eorum nolitefacere. Nulla prae' stetura ericit homines impeccabiles: & Dei assistentia, non operibus, sed voci promittitur. Cuicumque sedenti, super cathedram Moysi quae modo est Christi ) si v
Scriba sit, sive Pharisaeus, sub poena damnationis aeteris nae parendum est ; non irascendum, non insultandum non obloquendum ; non denique gravandum , odio , perfidia, persectitione, martyrium .
