Fontes iuris ecclesiastici antiqui et hodierni

발행: 1862년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

351쪽

LVL BULLA D. 11. APRIL. 1827.

335 et prorsuS inane e88e, ac fore Volumus atque decernimus. Non obstantibus de iure quaesito non tollendo, do suppressionibus committendis ad partes Vocatis quorum interest, aliisque Nostris,ot Cancellariae Apostolicae regulis, nec non Ecclesiarum etiam confirmatione Apost0lica, Vel quavis firmitate alia roboratis statutis, privilegiis, et indultis, quamVis specifica, et individua mentione dignis, omnibusque et singulis Apostolicis, ae in synodalibus provincialibus, et universalibus conciliis editis specialibus, vel generalibus constitutionibus, et ordinationibus, quibus omnibus, et singulis, illorum ten0res praesentibus pro insertis habentes, ad praemissorum effectum lati88ime, ac plenisSi me, Specialiter et expresse scientia, et potestatis plenitudine pariter derogamUS, caeterisque contrariis quibuscunque. XXIII.) Volumus insuper, ut praesentium literarum TranSSUmptis, etiam impressis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo Personae in Ecclesiastica dignitate constitutae munitis, eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus, adhiberetur si forent exhibitae vel ostensae. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam Nostrae Suppre88iOnis, extinctioniS, annullationis, reordinationis, erectionis, di Smembrationis, unionis, aggregationis, applicationi S, conce8Sionis, indulti, circumscriptionis, assignationis, attributionis, Statuti, commissionis, deputationis, mandati, decreti, derogationis, et Voluntatis infringere, Vel ei ausu temerario contraire: Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignati0nem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri et Pauli Apostolorum eius se noverit incur

Datum Romae apud Sanctam Mariam Maiorem anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo Vigesimo primo, decimo septimo Calendas Septembris, Pontificatus Nostri anno

LVI. Bulla erectionis Di oecosium Provinciae Eccle-s i asticae superioris Rheni d. 11. April. 1827. Leo Episcopus, Servus Servorum Dei. Ad Porpomam Rei Memoriam. Ad Dominiel Grogis custodiam Pastores praeficere, qui et

Sacrorum procuratione et ministerio Verbi in semitis illum regant iustitiae, ac salutis maxima semper assiduaque contentionΟ,

352쪽

Romani Pontifices adnisi sunt, probe gnari, id sibi ex muneris sui officio a Pastorum Principi inprimis commendari. Hoc proinde consilio pro Summo, quo in Ecclesiae bonum flagrabat studio, felicis Recordationis, Praedecessor Noster Pius septimus maxime sibi religioni duxit, intentas in eos orthodoxae fidei cultores sollicitudines c0nvertere, qui Serenissimorum Principum, Statuumque Germaniae, Regis nempe Wirtembergiae, Magni Ducis Badensis, Electoris Hassiae, Magni Ducis Hassiae, Ducis Nassoviensis, Liberae Civitatis Francosui tensis, Magni Ducis Megalopolitani, Ducum Saxoniae, Ducis oldenburgensis, Principis Waldeccensis, ac Liberam Civitatum Hanseaticarum Lube censis et Bremensis , Dominationi subsunt; ac proinde diligentissime iis omnibus perpensis, quae magis ex re eSSe Vi Sa Sunt, praeSides Sacrorum, iisdem assignandos, curavit. Datis idcirco

ad diem septimam Calendas Septembris anno millesimo octingentesimo vigesimo Apostolicis Literis, quarum initium , Provida Solersque V Archiepiscopalis Friburgensis sedes, eiusque Sustra- ganeae quatu0r, Bottenburgensis nimirum, Moguntina, Limburgensis, ac Fuldensis constitutae sunt, cunctis opportune in id operis sancitis, quae ad Antistitum Censum, ad Canonicorum Collegia, ad Seminaria, ad Paroecias, ad Cathedrales aedes erant praefinienda. Quin imo bene iuvante qui Pater est luminum et Auctor

totius consolationis, in eo iam sumus, ut iis sedibus Suos quam primum PaStores praeficiamus. Verum nonnulla adhuc concilianda desiderabantur, quibus in futura tempora de Antistitum praesertim electione opportuna pro locorum ratione esset consultum, ut integra in id causae perstent Apostolicae Sedis iura, et omnia quae idcirco erunt ibidem peragenda communis opinionis testimonio commendentur. Nostras in id curas impense appulimus, id unice in gravissimo hoc et difficili negotio revolventes animo, ut ea

omnia adimerentur, quibus adhuc praepediuntur maxima Animarum lucra per memoratae Bullae dispositiones procurata, et optatum exitum tandem nanciscantur, quae in Religionis commodum fuerunt constituta. Omni itaque negotii ratione in examen deducta, iisque Susceptis consiliis, quae ex rei natura eiusque adiunctis universis occurrerunt, auditis nonnullis ex Venerabilibus Fratribus Nostris Sanctae Romanae Ecclesiae Cardinalibus, atque ex certa scientia et matura deliberatione Nostris deque Ap0st0licae potestatis plenitudine haec, quae Sequuntur, decer

I.) Primo: Quotiescumque sedes Archiepiscopalis, Vel

353쪽

LVL BULLA D. 31. APRIL. 1827.

337 Episcopalis vacaverit, illius Cathedralis Ecclesiae Capitulum intra mensem a die Vacationis computandum Summos respectivi

Territorii Principes certi 0res fieri curabit de nominibus Candidatorum ad Clerum Dioecesanum Spectantium, quos dignos et idoneos iuxta Sacrorum Canonum praescripta iudicaverit ad Archiepiscopalem Vel Episcopalem Ecclesiam Sancte sapienterque rogendam; si forte Vero aliquis ex Candidatis ipsis summo Territorii Principi minus gratus exstiterit, Capitulum e catalogo eum delebit, reliquo tamen manente sufficienti Candidatorum numero, ex quo 110Vus Antistes eligi Valeat; tunc vero Capitulum ad canonicam electionem in Archiepiscopum , Vel Episcopum unius ex Candidatis, qui Supererunt, iuxta consuetas canonicas formas procedet, ac documentum electionis in forma authentica infra mensem ad Summum Pontificem perferri curabit. II.) Secundo: C0nfectio Pr0cessus informativi super qualitatibus Promovendorum ad Archiepiscopalem vel Episcopales Eeelesias a Roman0 Pontifice ad formam instructionis piae memoriae Urbani P. P. Octavi iussu editae uni Episcoporum Provinciae vel Ecclesiastico respectivae Dioecesis viro in Dignitate constituto committetur, quo accepto si Summus Pontife X compererit Promovendum iis dotibus instructum, quas sacri CanOnes in Episcopo requirunt, eum, quanto citius fieri poterit, iuxta Statutas canonicas formas per Apostolicas Literas confirmabit. III.) Tertio: Si vero aut electio minime fuerit canonice peracta , aut promovendus praedictis dotibus instructus non reperiatur, ex speciali gratia Summus Pontifex indulgebit, ut Capitulum ad novam electionem, ut supra, canonica methodo Valeat procedere.

IV.) Quart0: Capitula, tam Metropolitanum, quam Cathedralia pro prima Vice eo, qui sequitur, modo efformabuntur. Postquam Archiepiscopus, vel Episcopus respective Sanctae Sedis auctoritato fuerint instituti, eis a Summo Pontifice committetur, ut eiusdem Summi Pontificis nomine ad nominationem Decani, Canonicorum, vel Vicariorum Capituli pr0 cedant,

iisque dent canonicam institutionem. Deinceps Vero quotieSCum' que De canatus, aut Canonicatus, vel Vicariatus Vaca Verint, Archiepisc0pus , Vel Episcopus cum respectivo Capitulo alternis vicibus intra sex hebdomades a die vacationis proponent Summo Territ0rii Principi quatuor Candidatos in sacris ordinibus constitutos iisque praeditos qualitatibus, quas sacri Canones in Capitularibus requirunt. Quod si forte aliquis ex ipsis Candidatis

Walter Fontes iuris ecclesiastici. 22

354쪽

Summo Territorii Principi minus sit gratus, id quamprimum Archiepisc0p0, Vel Episcopo Vel respectivo Capitulo idem summus Princeps indicari curabit ut ab Elencho Candidatorum deleatur;

tunc Vero Archiepiscopus aut Episcopus ad collationem Deca- natus, Canonicatu S, aut Praebendae, Vel Vicariae, Seu respective Capitulum intra quatuor hebdomades procedet ad nominationem unius ex reliquis Candidatis, cui Archiepiscopus, aut Episcopus canonicam dabit institutionem.

V.) Quinto: In Seminario Archiepiscopali vel Episcopaliis Clericorum numerus ali, atque ad formam Decretorum Sacri

Concilii Tridontini institui, ac educari debebis, qui Dioecesis amplitudini et necessitati respondeat, quique ab Episcopo congrue orit definiendUS. VI.) Sexto: Liberum erit, cum Sancta Sede de negotiis Ecclesiasticis communicare, atque Archiepiscopus in sua Dioecesiot Provincia Ecclesiastica, uti et Episcopi in propria quisque Dioecesi pleno iure Episcopalem iurisdictionem exercebunt, quae iuXta Canones nunc vigentes et praesentem Ecclesiae disciplinam eiSdem competit.

VII.) Haec porr0, quae ten0re praesentium Apostolicae

Sanctionis robore communimus, districte mandamus, ut Antistites ae Capitula memoratarum sedium in iis, quad ad ipsos spectant, accurate ac diligenter exequantur, et Servent. Id Voro et ab Serenissimis Principibus certa iucundaque Spe praeStolamur, ut animo, quo Sunt magno et eXcelso atque ad populorum felicitatem operandam intento animadvertentes, quonam Nostra toto

hoc in negotio sese protulerit indulgentia, benevolos se in dies magis praebeant erga Catholicos subditos, quos certe et fide, et obsequio, et obediendi sudio sibi quamque maxime devinctissimos tempore quolibet nanciscentur. VIII ) Decernentes easdem praesentes Literas nullo Un- quam tempore de subruptionis et obreptionis, aut nullitatis vitio notari, aut impugnari posse, Sed semper firmas, validas, et efficaces existere, et fore', non obstantibus Apostolicis generalibus, vel specialibus constitutionibus, et ordinationibus, ac nostris ac Cancellariae Apostolicae regulis praesortim de iure quaesito non tollendo caeterisque etiam speciali mentione dignis contrariis quibuscumque. Quibus omnibus et Singulis, illorum tenores pro expressis et ad Verbum insertis habentes, illis alias in suo ro-b0re permansuris ad praemissorum effectum duntaxat specialiter et e Xpre8Se derogamus. Volumus insuper , ut praesentium Lite-

355쪽

339rarum transsumptis, etiam impreSSis, manu tamen alicuius Notarii publici subscriptis et sigillo Personae in ecclesiastica dignitate constitutae munitis eadem prorsus fides ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, Si s0rent exhibitae, vel ostensa0. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam n0strae concessionis, adprobationis, der0gati0nis, Statuti, mandati, et voluntatis infringere, Vel ausu temerario contraire; Si quis autem hoc attentaro praesumpserit indignationem omnipotentis Dei, ac Boatorum Petri et Pauli Apostolorum eius, Se noverit incursurum. Datum Romae apud Sanctum Petrum, anno Incarnationis Dominicae millesimo octingentesimo Vigesimo Septimo, tertio idus Aprilis, Pontificatus Nostri anno quarto.

357쪽

gierungen, einen Bevolimaelitigien absendon.

359쪽

LVIII. EDICT VOM 30. JANUAR 1830.

sunden morden Sind.

SEARCH

MENU NAVIGATION