Fontes iuris ecclesiastici antiqui et hodierni

발행: 1862년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

361쪽

LIX. APOSTOL. BREVE VOM 30. JUNI 1830.

LIX. Literae Apostolicao ad episcopos Provinciae Ecclesiasticae superioris Rheni d. 30. Iun. 1830.

Venerabilibus Fratribus, Archiepiscopo Friburgensi, et Episc0pis M0guntin0, R0ttemburgensi, Limburgensi et Fuldensi. Pius P. P. VIII.

Venerabiles Fratres, Salutem ete. I.) Pervenerat non ita pridem tristis ad aures Nostras rumor, hostes Ecclesiae Catholicae nova non pauca contra Sanam doctrinam atque ipsius Ecclesiae constitutionem callide, neque irrito conatu in istis Provinciae Rhenanae regionibus moliri. Incertis adhuc huiusmodi vocibus ut fidem adiungeremus, adduci ab initio non poteramus, praesertim, cum nihil Nobis esset per V08 indicatum, quorum omnino fuisset de tanta re ac tam gravi Ν0s diligenter admonere, nedum vigilare acriter ad Salutem

Dioecesium Vestrarum, ac non modo errores, Sed omne etiam

362쪽

OBERRHEINISCIIE KIRCHEN PROVINZ. erroris periculum, ipsamque Su Spicionem aVertere. Vero Summo cum dolore, nec Sane minore cum admiratione rationis vestrae

frustra fuisse spem Nostram, ipsa iam re declaratum est. Quod enim privatim relatum erat, id iam publicis etiam litteris nunciatur, ac gravissimis confirmatur certissimisque testimoniis, ut persuasum habere N0bis necesse fuerit, novas res isthuc inductas salsis innixus erroneisque principiis, utp0 te quae doctrinae ac legibus adversentur Ecclesiae Christi, apertoque ad perniciem spectent animarum, ferri in eadem Ecclesia nullo modo

II.) Libera est institutione divina, nullique Obno Xia terronae potestati intemerata Sponsa immaculati Agni Christi Iesu. At per pr0sanas illas novitates in probrosam redigitur miserrimamque SerVitutum, dum laicae potestati libera datur facultas, Synodos dioecesanas confirmandi vel rejiciendi, Dioeces es dividendi, initiandos sacris ordinibus Ministros et Ecclesiasticis muneribus praeficiendos Soligendi; regimen praeterea illi attribuitur religi0sae et moralis institutionis ac disciplinae ; ipsa etiam

Seminaria atque alia eiusmodi quomodocunque spirituale Eccle- Siae regimen attingant, arbitrio committuntur laicorum, impeditis adeo fidelibus, ne cum summo illius capite communicare libere possint, utut ea communicatio ad ipsius Ecclesiae Catholicae con-Stitutionis naturam, essentiamque pertineat, nec intercipi illa possit, quin fideles Opportuno ac necessario animabus suis auxilio destituti in apertum aeternae salutis discrimen adducantur.

III.) At eo saltem uti solatio Nobis liceret, qu0d, pro gravissimi officii Vestri munere, omnis adhibita a Vobis fuisset

diligentia, ut commissos curae Vestrae fideles de manifestis principiorum illorum erroribus edoceretis, ac de insidiis admoneretis, quae initis huiusm0di consiliis, coeptisque parabantur. Vestrum

enim omnino erat, ea Sedulo prae8tare, quae tanta Verb0rum

gravitate Paulus Apostolus Timotheo discipulo suo et eius persona Episcopis omnibus inculcat, cum ait: , Praedica Verbum, in8ta Opportune, importune, argue, obsecra, increpa in omni patientia et doctrina: erit enim tempus cum Sanam doctrinam non sustinebunt, sed ad sua desideria coacervabunt sibi magistr0spΓUrienteS auribus. . . . Tu Vero Vigila, in omnibuS labora, opus fac Evangelistae, ministerium tuum imple. - Vestrum erat, Vocem t0llere pastoralem, ita ut errantium castigatio esset Simul fraeno

ac timori vacillantibus, iuxta illud eiusdem Apostoli: PeccanteS c0ram omnibus argue, ut et ceteri timorem habeant. Deni-

363쪽

34Tque Vestrum erat, eXemplum imitari Apostolorum, qui silentium indicentibus evangeliea libertate re8p0nderunt: Obedire oportet Deo magis, quam hominibus. IV.) Verum dissimulandum Nobis non est, Venerabiles

Fratres, quantis prematur angustiis cor N08trum, eX eo etiam, qu0d accepimus, suis Se aliquem e VeStro numero, qui tantum abest, ut Ecclesiae Catholicae eiusque doctrinae defensor existerit repugnans novitatibus et erroribus, et concreditos curae suae fideles monitis moniens praeceptisque Salutaribu8, ut etiam novitatibus illis, ac salsis err0neisque principiis assenSU, Operaque Sua auctoritatem ac robur adiungere non dubitaverit. Culpae gravitas facit, ut salsam eXistimemus accusationem; nimis enim

abhorret animus a tam iniurioso de Vobis iudicio, ut quemquam Vestrum credamus Ecclesiae Iesu Christi causam in re tanti momenti prodere p0tuisse, quanti ea sunt, in quibus constitutionis eius vis et essentia ipsa posita est. Neque enim, nisi laesa planeque perturbata Ecclesiae divinitus instituta ratione ipsa naturaque regiminis fieri potest, ut ulla in eam saeculi d0minetur

potestas, aut eius moderetur doctrina, aut obsistat, ne cum prima Sede communicetur, ad quam, teste S. Irenaeo pr0pter p0tiorem principalitatem necesse est, omnem convenire EccleSiam,

et eos, qui sunt undique fideles, quique aliam vellet eius regiminis formam inducere, is, ut inquit sanctus Cyprianus, humanam conaretur facere Ecclesiam.

V.) Qu0d V0bis, Venerabiles Fratres, officia in memoriam reVocamus Apost0lici Ministerii, id eo consili0 fecimus, ut V0sc0nfirmemus, et, si quidem opus Sit, eXcitemus, ad iura Eccle-8iae SVmmO Studio asseranda, tenendamque sanam doctrinam ita, ut minime dubitetis quam rationi ac iustitiae adVersentur, quae Vel Suscepta sunt, Vel in eo est, ut suscipiantur pernici08a Ecclesiae c0nsilia, iis ostendere, apud quos agi necesse sit. Ipsa quidem causae bonitas ac iustitia, et ovium curae VeStrae Commissarum sollicitudo addere Vobis animos debent, qu0 pr0priam Pastoris boni virtutem pro illarum salute proferetis ; Sed tamen illud etiam accedit ad Vos c0nfirmandos, quod initis inter Sanctam Sedem et Principes ipsos conventionibuS cauSa, quam defenditis innititur; obligata quippe publice fide p0lliciti sunt, se

plane liberam in suis regionibus Ecclesiam Catholicam praestatur08, tum, quod pertinet ad Fidelium cum summo Ecclesiae ipsius Capito de negotiis ecclesiasticis commercium, tum, quod

ad plenum ius Archiepiscopi et Episcop0rum 0mnis Episc0palis

364쪽

348 OBERRHEINISCHE KIRCHENPROVINZ. iurisdictionis ex vigentium Canonum praescripto, et praesentis disciplinae Ecclesiasticae legibus eXercendae. VI.) Haec autem Satis esse Speramus, ad id a8Sequendum, ut quaecunque de rebus adeo graVibus perperam Sancita sint, detis operam, ut illico revocentur; Vosque exitum nacti studii Vestri salutarem rei bene ac feliciter gestae meritum et gloriam

VII.) De istarum Ecclesiarum conditione ex tanto rerum novarum scandalo incredibiliter solliciti, responsum a Vobis quam citissimum exspectamus, Sive illud Votis Nostris consentaneum ut consolemur dolorem Nostrum, Sive, quod Deus advertat, ad Versum, ut ea capere con8ilia p088imus, quae a Nobis Apostolici officii munus omnino postulat. Fiducia iuro freti studii Vestri in his perficiendis, quae Vobis in Domino et suademus et mandamus, Apostolicam Benedictionem Vobis, Venerabiles Fratres, Gregibusque Vestris peramanter impertimur. Datum Romae apud sanctam Mariam Mai0rem die 30. Iunii anni 1830. Ρontis Nostri anno II. LX. Verord nung metirerer b c i der o b d r r h e i 11 i- solion Κirchen pro Ving b e ili ei li g t e n Regier ungenV O in 1. Marg 1853.

. 1. An die Stelle der ῆς. 4, b, 9, 18, 19, 25 und 27

stim mungen.

367쪽

LXII.

1829

369쪽

Walter Fontes iuris ecclesiastici. 23

SEARCH

MENU NAVIGATION