Fontes iuris ecclesiastici antiqui et hodierni

발행: 1862년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

591쪽

LXXXIX EXCYCLICA DE DIEBUS FESTIS 1. 1858. 575cium suprema Nostra auctoritate confirmamus, ac denuo constituimus, Volumus, praecipimUS et mandamus. Ac persuasissimum quoque Nobis est, VOS maximam adhibituros esse vigilantiam, ut animarum curatoreS hanc etiam Sui muneris partem

diligenter impleant, ac studiose observent , quae a Nobis in hisce Litteris statuta atque sancita Sunt. optamus autem ut harum Litterarum exemplar in Tabulario episcopalis cujusque

vestrum Curiae perpetuo aSSerVetur. Cum autem, Venerabiles Fratres, probe n0Scatis, Sacrosancto

Missae sacrificio magnam fidelis populi contineri eruditionem, ne intermittatis unquam parochos praesertim, aliosque divini verbi praecones, et eos quibus demandatum est munus erudiendi christianum p 0pulum, monere, hortari, ut fidelibus populis tam sancti tamque admirabilis Sacrificii necessitatem, praestantiam, magnitudinem, finem, fructus studiosissime et accuratiSSime e Xponant, explicent, ac simul fideles ipsos excitent, inflamment, quo eidem Sacrificio ea, qua par est, fide, religione ac pietate frequentissime intersint, ut divinam misericordiam, et Omne, quo indigent,

beneficiorum genus sibi comparare queant. Neque desinatis Omnem operam et industriam impendere, ut Vestrarum Dioecesium Sacerdotes ea morum integritate, graVitate, eaque totius vitae innocentia, Sanctitate emineant, quae illos omnino decet, quibus unis datum est divinam consecrare HOStiam, ac tam Sanctum, tamque tremendum perficere Sacrificium. Quocirca omnes sanctissimo Sacerdotio initiatos etiam atque etiam monete, Urgete, ut serio meditantes ministerium, quod acceperunt in Domino, illud impleant, et continenter memores dignitatis, ac coelestis potestatis, qua praediti sunt, Virtutum omnium Splendore, ac Salutaris doctrinae laudo refulgeant, Summaque animi contentione in divinum cultum divinasque res et animarum Salutem incumbant, ac seipos hostiam Vivam et Sanctam Domino eXhibentes, ut mortificationem Jesu in suo corpore Semper cicumferentes puris manibus, et mundo corde placationis Hostiam rite offerant Deo pro sua ac totius mundi salute.

Denique nihil N0bis gratius, Venerabiles Fratres, quam hac

etiam uti occasione, ut iterum teStemur, et confirmemuS praecipuam, qua Vos omnes in Domino prosequimur, benevolentiam, ac simul Vobis addamus animos, ut majore usque alacritate pergatis omnes gravissimi pastoralis Vestri muneris partes strenue ac sedulo obire, et intentissimo studio dilectarum ovium saluti incolumitatique conSulere.

592쪽

XC. COXST. DE IUDICIIS MATRIMON. A. 1741.

Pro certo habete, Nos paratissimos esse ad ea omnia libentissime agenda, quae ad majorem VeStram ac Dioecesium Vestrarum utilitatem procurandam conducere posse noverimus. Interim Vero coelestium munerum auspicem, ac Studiosissimae Nostrae in Vos voluntatis testem accipite Apostolicam Benedictionem, quam intimo cordis affectu Vobis ipsis Venerabiles Fratres, cunctisque Clericis, Laicisque fidelibus cujusque vestrum vigilantiae commissis amantissime impertimur.

Datum Romae apud Sanctum Petrum die III. Maii Anno MDCCCLVIII. Pontificatus Nostri Anno Duodecimo.

XC. Bono dicti XIV. constitutio III non. novembris 1741 data de ordine iudiciorum in causis matrimonialibUS. Benedictus Episcopus, Servus SerVorum Dei. Ad Perpetuam Rei Memoriam. Dei miseratione, cujus judicia incomprehensibilia sunt, et

viae investigabiles, in suprema Ecclesiae specula immerentes constituti, ut super universum Dominicum gregem eXcubias Sedulo agamus, ad commissum Pastoralis officii munus pertinere dignoscimus, subnascentes ex infernalis hostis astutia, et hominum malitia, abusus , quibus et animarum Saluti pernicies , et Sacramentis Ecclesiae injuria infertur, radicitus evellere, et p0- testatis Nobis desuper traditae operam interponere, ut et humana cohibeatur temeritas, et veneranda Divinae Legis SerVetur auctoritaS.

g. l. Siquidem Matrimonii foedus a Deo institutum, qu0d, et quatenus naturae officium est, pro educandae prolis studio, aliisque Matrimonii bonis servandis, perpetuum, et indiSSOlubile esse convenit; et quatenus est Catholicae Ecclesiae Sacramentum, humana praesumptione dissolvi non posse, SalVator ipse Ore Suo pronunciavit, dicens: Quod Deus conjunxit, homo non Separet : ad aures Apostolatus nostri pervenit, in quibus' dam Ecclesiasticis Curiis inconsulta nimis Judicum facilitate in-Dingi, et temere, atque inconsiderate de eorumdem Matrimo-

593쪽

XC. CONST. DE IUDICIIS MATRIMON. A. 1741.

577niorum nullitate latis sententiis, potestatem Conjugibus fieri

transeundi ad alia Vota. Quos sane improvidos Judices humanae naturae conditione, et Voce ipSa quodammodo admoneri oportebat, ne tam praecipiti audacia Sanctum Matrimonii ne-Xum frangerent, quem perpetuum, atque indissolubilem primus humani generis Parens praemonuit, inquiens: Hoc nune os ex ossibus meis, et caro de carne mea: Et illud additum ost: Quamobrem relinquet homo Patrem suum , et Matrem, et adhaerebit uxori suae, et erunt duo in carne Una. g. 2. Hujusmodi autem abolendae pravitatis notitia diversis ex partibus Nobis delata est, atque etiam indicata sunt exempla nonnullorum Virorum, qui post primam, et secundam, ac tertiam, quam duxerant, uxorem, ob nimiam Judicum praecipitantiam in nullitate Matrimoniorum declaranda, adhuc illis primis uxoribus superstitibus, ad quartas contrahendas nuptias devenerant; et similiter foeminarum, quae poSt primum, Secundum, et tertium maritum, quarto etiam, illis quoque ViVentibus, se junxerant, non sine pusillorum Scandalo, et bonorum omnium detestatione, qui sacra Matrimonii vincula ita contemni, et temere perfringi dolebant. Nos autem, his intellectis, gravi affecti dolore, intimo animo ingemuimus, et non praetermisimus Apostolicae nostrae solicitudinis partes in Domino adimplere. Si quidem primo Pontificatus Nostri Anno ad Episcopos illarum Partium, in quibus praedicta acciderant, plenissimis datis literis, graviter conquesti sumus de hujusmodi pravitate, quae in Ecclesia Dei tolerabatur, et ad eam abolendam eorum animos erigere, et pastoralem gelum accendere curaVimus, quod etiam egimus cum aliis aliarum Regionum Episcopis, ubi hujusmodi pravum dirimendorum Matrimoniorum usum irrepsisse cognoVimus.

g. 3. Verum Nobis responsum est, id saepe contingere partim ex culpa illorum Judicum, quibus, vel in prima instantia, cum Causa coram Judice ordinario ex aliqua legitima causa cognosci nequit, Vel in secunda, cum in partibus nullus adest Judex, ad cujus Tribunal Causa in gradu appellationis devol-Vatur, Vel Si adest, justa de causa coram eo disceptari nequit, Causae Matrimoniales hujusmodi a Sede Apostolica committuntur; qui vel ob inscitiam, vel ob malam Voluntatem, procliVessunt ad Matrimonia dissolvenda, atque eadem Matrimonia, leVi, vel etiam nullo habito examine, irrita, ac invalida declarant: partim etiam ex facto Conjugum super nullitate suorum Matrimoniorum litigantium; cum frequenter unus tantum eorum, qui

Ualter Fontes iuris ecclesiastici. 37

594쪽

XC. CONST. DE IUDICIIS MATRIMON. A. 1741.

dissolutionem Matrimonii postulat, in judicio compareat, et Sententia, nullo contradicente, Secundum Sua Vota Obtenta, ad alias

nuptias convolat; Vel ambobus Conjugibus in Judicium venientibus, altero, qui pro Matrimonio, altero Vero, qui c0ntra agit, Sententia de nullitate Matrimonii prolata, nullus est, qui ad superiorem Judicem appellationem interponat; vel quia litigantes in specie quidem discordes, re Vera inter Se concordes sunt et invicem colludentes, contractum matrimonium dissolvi

cupiunt; Vel quia Pars, quae pro validitate Matrimonii stabat, ejusque nullitatem acriter contra adversarium impugnabat, lata a Judice Sententia contra Matrimonium, mutat Voluntatem, Vel pecunia sibi ad sumptus litis non suppetente, vel aliis deficientibus auxiliis ad litigandum necessariis, et incoeptum Opu S, ac Causam post primam Sententiam deserit: Quo fit, ut deinde ambo Conjuges, vel unus eorum, ad aliud contrahendum Matri

monium Se conferat.

g. 4. Quod autem ad Judices pertinet, quibus extra Romanam Curiam pro Litigantium commodo causae Matrimoniales committuntur, paterna illa vigilantia, qua de justitia unicuique integre sapienterque administranda soliciti esse debemus, encyclicis Literis ad Venerabiles Fratres Patriarchas, Primates, Archiepiscopos, et Episcopos scriptis Vicesima sexta Augusti anno secundo Pontificatus Nostri, providere curaVimus, in quibus ea praescripsimus, quae Sacris Canonibus, et Concilii Tridentini decretis consona, Si diligenter, ut speramus, SerVentur, in posterum Causae non nisi personis congrua juris peritia, et necessario probitatis, Spectataeque fidei munitis praesidio committentur. InSuper ad ea, quae in iisdem encyclicis literis constituta

sunt, id etiam in praesenti adjungimus: Quod, quamvis Concilii

Tridentini Decretum, quo causae Matrimoniales Subtractae sue

runt Decani, Archidiaconi, et aliorum inferiorum judicio, et Episcoporum tantum examini, et jurisdictioni reservatae, duntaxat procedat de Archidiaconis, Decanis aliisque inferioribus, qui in eadem Dioecesi constituti, vel privilegio aliquo, Vel praescriptione, saltem in visitatione, Causarum Matrimonialium cognitionem sibi adrogabant; ac idcirco minime obstet commissionibus, quae, pro iisdem causis matrimonialibus definiendis, a Sedo Apostolica aliqui eorum in secunda instantia fierent: nihilominus praecipimus, ac mandamus iis, ad iquos, hujusmodi Commis-Sionum, Seu Delegationum expediendarum cura pertinet, ut in

futurum causarum matrimonialium cognitionem non committant

595쪽

XC. CONST. DE IUDICIIS MATRIMON. A. 1741.

579 nisi Episcopis, praesertim vicinioribus, Vel si nullus sit Episcopus, cui ex legitima causa commode committi possit, tum commissio, et delegatio dirigatur uni ex iis, qui, Secundum ordinem, et modum a Nobis in praefatis encyclicis Literis praescriptum, pro Judice idoneo ab Episcopo cum consilio sui Capituli nominatus fuerit.

g. 5. Quod Vero ad ordinem, et seriem judiciorum in causis

matrimonialibus pro debita, et congrua earum terminatione, Ser-Vandum Spectat; motu proprio, certa Scientia, ac matura deliberatione Nostris deque Apostolicae potestatis plenitudine hac

Nostra in perpetuum Valitura sanctione constituimus, decernimus, ac jubemus, ut ab omnibus, et singulis Locorum ordinariis in suis respective Dioecesibus persona aliqua idonea eligatur, et si fieri potest, ex Ecclesiastico coetu, juris scientia, pariter et vitae probitate praedita, quae Matrimoniorum Defensor nominabitur, cum facultate tamen eam Suspendendi, Vel removendi, si justa causa adfuerit, et substituendi aliam aeque idoneam, et iisdem qualitatibus ornatam; quod etiam fieri poterit, quotiescumque persona ad Matrimoniorum defensionem destinata, cum se Occasio agendi obtulerit, erit legitime impedita. g. 6. Ad officium autem Defensoris Matrimoniorum hujusmodi, ut supra electi, spectabit, in judicium Venire, quotiescumque contigerit, matrimoniales causas super validitate, vel nullitate coram legitimo Judice disceptari, eumque oportebit in quolibet actu judiciali citari, adesse examini testium, Voce et Seriptis Matrimonii validitatem tueri, eaque omnia deducere, quae

ad Matrimonium sustinendum necessaria censebit.

g. 7. Et demum Defensoris hujusmodi persona, tanquam Pars necessaria, ad judicii validitatem, et integritatem censeatur, semperque adsit in Judicio sive unus ex Conjugibus, qui pro nullitate Matrimonii, agit, SiVe ambo, quorum alter pro nullitate, alter vero pro validitate in judicium veniant. Defensor autem, cum ei munus hujusmodi committetur, juramentum praestabit fideliter officium suum obeundi, et quotieScumque contigerit, ut in judicio adesse debeat pro alicujus Matrimonii validitate tuenda, rursus idem juramentum praebebit: quaecumque Vero, eo non legitime citato aut intimato, in judicio peracta suerint, nulla, irrita, cassa declaramus, ac pro nullis, ca8Sis, ac irritis haberi volumus, perinde . ac si citata, et intimata non eS-Set ea Pars, cujus citari intererat, et quam, juxta legum, et

596쪽

XC. CONST. DE IUDICIIS MATRIMON. A. 1741.

canonum praescripta, ad legitimam judicii validitatem, citari,

aut intimari omnino necessarium erat.

g. 8. Cum igitur coram ordinario, ad quem causas hujusmodi cognoscere pertinet, contr0Versia aliqua proponetur , in qua de Matrimonii validitate dubitabitur, et existentibus in judicio, vel uno ex Conjugibus, qui pro nullitate Matrimonii, Vel ambobus, quorum alter pro Validitate , alter Vero pro nullitate actionem intendat, Defensor Matrimonii partes omnes officii sui diligenter adimpleat. Itaque si a Judice pro Matrimonii validitate judicabitur, et nullus sit, qui appellet, ipse etiam ab appellatione se abstineat; idque etiam Servetur, si a Judice secundae instantiae pro validitate Matrimonii fuerit judicatum, postquam Judex primae instantiae de illius nullitate Sententiam pronunciaverat; sin autem contra Matrimonii validitatem Sontentia feratur, Defensor inter legitima tempora appellabit adhaerens Parti, quae pro validitate agebat; cum autem in judi- dicio nemo unus sit, qui pro Matrimonii Validitate negotium insistat, vel si adsit, lata contra eum Sententia, judicium deseruerit, ipse ex officio ad superiorem Judicem provocabit. g. 9. Appellatione a prima Sententia pendente, Vel etiam nulla, ob malitiam, vel oscitantiam, Vel collusionem Defensoris, et Partium, interposita, si ambo, vel unus ex Conjugibus no-Vas nuptias celebrare auSus fuerit, Volumus, ac decernimus, ut non Solum SerVentur, quae adVerSus eos, qui Matrimonium contra interdictum Ecclesiae contrahunt, Statuta Sunt, praeSertim, ut invicem a cohabitatione separentur, quoadusque altera Sententia Super nullitate emanaverit, a qua intra decem dies non

sit appellatum, vel appellatio interposita deserta deinde fuerit;

Sed ulterius ut contrahens, vel contrahentes Matrimonium hujusmodi, omnibus poenis contra Poligamos a Sacris Canonibus, et Constitutionibus Apostolicis constitutis, omnino subjaceant, quas in eos, quatenus Opus Sit, motu, Scientia, ac potestate Simili rursus statuimus, decernimUS, ac renOVamUS. g. 10. Posteaquam vero, appellationis beneficio, ad alterum Judicem causa in secunda instantia delata fuerit, Omnia, et Singula quaecumque coram Judice in prima instantia Servanda praefinita fuerunt, etiam coram altero in secunda exacte, ac diligenter custodientur, citato in quolibet Judicii actu Defensore matrimonii, qui Voce, et scripto matrimonii validitatem strenue, ac pro Viribus tuebitur. Et si Judex in secunda instantia fuit Metropolitanus, aut Sedis Apostolicae Nuncius, aut Episcopus

597쪽

XC. CONST. DE IUDICIIS MATRIMO X. A. 1741.

vicinior ; Matrimonii Defensor sit, qui ab ipsis fuerit deputatus,

quemadmodum ipsis deputare mandamus , ut quae a Nobis Superius constituta sunt, peragere possit; si autem Judex in secunda instantia erit Judex Commissarius, cui a Sede Apostolica causae cognitio demandata sit, et qui Tribunal, et jurisdicti0nem ordinariam non habeat, et propterea careat Defensore Matrimonii, volumus, ut illo Defensore Matrimonii utatur, qui constitutus fuerit ab ordinario, in cujus Dioecesi cauSam cognoscet, etiam si idem ordinarius sit, qui primam Sententiam in

g. 11. Instructo autem in hunc modum judicio, si secunda Sententia alteri conformis fuerit, hoc est, Si in Secunda, aeque ac in prima, nullum, ac irritum matrimonium judicatum fuerit, et ab ea Pars, vel Defensor pro sua conscientia non crediderit appellandum, Vel appellationem interpositam prosequendam mi- mime censuerit: in potestate, et arbitrio Conjugum sit novas nuptias contrahere; dummodo alicui eorum, ob aliquod impedimentum, vel legitimam causam id vetitum non sit. Potestas tamen post alteram Sententiam conformem, ut supra, C0njugibus tacta intelligatur, et locum habeat, salvo Semper, et firmo remanente jure, Seu privilegio causarum matrimonialium, quae obcujuscumque temporis lapsum nunquam transeunt in rem judicatam ; Sed si noVa res, quae non deducta, vel ignorata fuerit, detegatur, resumi possunt, et rursus in judicialem controVersiam reVocari. Quod si a secunda Sententia super nullitate, Vel altera Pars appellaVerit, Vel hujusmodi sit, ut ei, Salva conscientia, Defensor Matrimonii acquiescendum non putet, Vel quia sibi Videtur manifeste injusta, vel invalida, vel quia fuerit lata in tertia instantia, et sit revocatoria alterius praecedentis Super Validitate in secunda instantia emanatae, volumus, Ut, firma rema

nente utrique Conjugi prohibitione ad alias transeundi nuptias, quaS Si contrahere ausi fuerint, poenis, ut praefertur, a N0bis constitutis subesse decernimus, causa in tertia, vel quarta instan tia cognoscatur, servatis diligenter omnibus, quae a Nobis in prima, et Secunda instantia demandata fuerunt, nempe, in quolibet judiciali actu, citato, et audito Defensore matrimonii, qui a Judice tertiae instantiae deputatus fuerit. g. 12. Defensor autem Matrimonii, quem ad munus Suum gratis obeundum pro amore Dei, et proximi utilitate, et Ecclesiae reverentia, in Domino exhortamur, Si operam Suam Sine mercede, aut Salario, aliqua ex causa exhibere recusaVerit, ab

598쪽

XC. CONST. DE IUDICIIS MATRIMON. A. 1741.

ipsius Causae Judice ei constituatur, et ab ea Parte, quae pro validitate Matrimonii agit, si ipsi facultas sit, solvatur; sin minus, a Judice primae, Vel Secundae, Vel tertiae instantiae respective subministrabitur, qui pecunias ex mulctis suorum Tribunalium redactas, Vel redigendas, et in opera pia erogandas, in hujusmodi sumptus insumere poterunt. Cum Vero Judices causae erunt Judices Commissarii, qui neque forum habent, et

conSequenter neque pecuniam ex muletis collectam, Volumus, ac mandamus, ut Defensori Matrimonii satisfiat ex pecunia mulctarum illius Episcopi, in cujus Dioecesi Judex Commissarius, juxta Sedis Apostolicae mandatum, judicium exercebit. g. 13. Hactenus quidem quoad Causas Matrimoniales, quae

extra Romanam Curiam pertractantur : Quoad Cau8as Vero, quae Romae disceptandae sunt, cum earum cognitio in prima instantia ad S. B. E. Cardinalem in praelata Urbe, ejusque Suburbiis, et Districtu Vicarium nostrum in Spiritualibus pro tem- P0re spectet; mandamus, ac jubemus, ut omnia, et Singula, quae in aliis causis eXtra Romanam Curiam pertractandis praescripta fuerunt, nempe ut judicium peragatur, citato, et audito Defensore Matrimonii ab eodem Cardinati Vicario deputato, aliaque,

ut Supra, omnino SerVentur: Tum etiam in aliis causis, quae in prima instantia, ex consensu Partium, Vel in Secunda, per

appellationem ad Sedem Apostolicam, omisso medio, interp08itam, Vel in tertia, Romam deseruntur; quas omnes judicari Volumus, vel in Congregatione S. R. E. Cardinalium super inter-terpretatione, et executione Concilii Tridentini, vel in causarum Palatii n0stri Auditorio, dummodo Nobis, et Romano ΡOntifici pro temp0re justis ex causis non videatur particularis Congregatio S. R. E. Cardinalium, vel Romanae Curiae Praelatorum deputanda. Cum autem causa super matrimonii nullitate

agitabitur in dicta Congregatione S. R. E. Cardinalium Concilii Tridenti Interpretum, Defensor Matrimonii a Cardinali Praefecto ejusdem Congregationis , si vero in Palatii nostri Auditorio , ab Auditore Decano praefati Tribunalis, Si demum in

Congregatione particulari, a Persona ejusdem Congregationis digniore deputetUr. g. 14. Unica quidem resolutio pro nullitate Matrimonii emanata, Si causa in Congregatione Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum, vel in Congregatione particulari deputata cognoscatur, et similiter in Palatii nostri Auditorio, unica Sententia Super eadem nullitate pronunciata minime sufficiat ad tri-

599쪽

XC. CONST. DE IUDICIIS MATRIMON. A. 1741.

583buendam liberam Conjugibus facultatem novas nuptias contrahendi. Sed, si causa in praefata Congregatione Cardinalium Tridentini Concilii Interpretum introducta fuerit, rursus in eadem , ad Defensoris Matrimonii instantiam, reproponatur; Si vero Congregationi particulari commissa fuerit, ad petitionem ejusdem Defensoris, altera etiam particularis Congregatio deputabitur ; Si vero in Palatii nostri Auditorio judicata sit, a

praefato Defensore appellatione interposita, ab aliis Auditoribus juxta ordinem in gyrum, Seu turnum definiatur; Si autem causa universo Tribunali commissa fuerit, ab omnibus Auditoribus

rursus examinabitur: nolenteS omnino, ut ullo in casu Matrimonii vinculum dissolutum censeatur, nisi duo judicata, Vel resolutiones, aut Sententiae penitu S similes, et conformes, a quibus neque Pars , neque Defensor Matrimonii crediderit appellandum, emanaVerint. Quod si secus factum fuerit, et novum initum Matrimonium , nostrae Voluntatis hujusmodi transgresso res poenis a Nobis, ut Supra, Statutis Submittantur.

g. 15. Et quoniam saepe apud Sedem Apostolicam preces porrigi solent pr0 dispensatione Matrimonii rati, et non consummati, quae ut plurimum pro Voto consultivo ad Congregationem S. R. E. Cardinalium Concilii Interpretum, Vel nonnunquam ad aliquam Congregationem particularem deputatam, a Romanis Pontificibus pro tempore remitti 80lent; ut hujusmodi

instantiae ordine, ac rite procedant, Volumus, ac mandamus, ut

supplex libellus N0bis, vel Romano Pontifici pro tempore exhibeatur, in qu0 plena, et accurata totius facti Species contineatur, cauSaeque omneS in eo eXprimantur, quae ad obtinendam petitam dispensationem conducere po8Se a Supplicante censentur, ut Romanus PontifeX, eo lecto, et mature conSiderato, Secum deliberare possit, an petitionem rejiciat, Vel ejus examen alicui ex dictis Congregationibus committat; a qua p0Steaquam suum Votum consultivum editum fuerit, a Secretario ejusdem Congregationis totius negotii series exacto Romano Pontifici pro tempore referatur, qui pro sua prudentia judicabit, an Congregationis Res0lutio sit approbanda, vel potius totius causae examen alteri Congregationi, Vel Tribunali, prout eidem Ponti

fidi videbitur, rursus committendUm. . 16. Demum volumus, ac decernimus, easdem praeSentes literas semper firmas, validas, et efficaces exiStere, et fore suosque plenarios, et integros effectus Sortiri, et obtinere, ac ab illis, ad qu0s spectat, et pro tempore quando eumque Spectabit,

600쪽

XC. CONST. DE IUDICIIS MATRIMON. A. 1741.

in omnibus, et per omnia plenissime, et inViolabiter observari. Sicque, et non aliter per quoscumque Judices ordinarios, et Delegatos, etiam Causarum Palatii Apostolici Auditores, acriusdem S. R. E. Cardinales, etiam de latere Legatos, et S. Sedis Nuntios aliosve quoslibet quacumque prae eminentia, et potestate fungentes, et functuros, sublata eis , et eorum cuilibet quavis aliter judicandi, et interpretandi facultate, et auctoritate, ubique judicari, et definiri debere, ac irritum, et inane, Si secus super his a quoquam quaVis auctoritate Scienter, vel ignoranter contigerit attentari. Non obstantibus praemissis, ac Constitutionibus , et ordinationibus Apostolicis, necnon quibusvis etiam juramento, confirmatione Apostolica, vel quavis firmitate alia roboratis, Statutis, et consuetudinibus, privilegiis qu0que, indultis, et literis Apostolicis sub quibuscumque tenoribus Verborum, et formis, ac cum quibusVis etiam derogatoriarum derogatoriis, aliisque efficacioribus, et insolitis clausulis, irritantibusque, et aliis decretis, etiam motu, scientia, et potestatis plenitudine paribus in genere, Vel in Specie, seu alias quomodolibet concessis, confirmatis, et innovatis. Quibus omnibus, et singulis etiam si pro illorum sufficienti derogatione de illis eorumque totis tenoribus Specialis, Specifica, expressa, et individua, ac de Verbo ad Verbum, non autem per claUSulaS generales idem importantes mentio, seu, quaeVis alia expressio habenda, aut aliqua alia exquisita forma in aliis tradita observata eiSdem praesentibus pro expressis, et insertis habentes, illis alias in suo robore permansuris, ad praemissorum effectum, hac Vice dumtaxat expresse derogamus, caeterisque contrariis qui

buscumque.

g. 17. Volumus autem, ut praesentes Literae in valvis Ecclesiae Lateranensis, et Principis Apostolorum, necnon Cancellariae Ap0st0licae, ac in Acio Campi Florae de Urbe, ut m0xis est, publicentur, et affigantur, sicque publicatae, et affiXae,

Omnes, et Singulos, quos illae concernunt, perinde arctent, et afficiant, ac si unicuique eorum nominatim, et personaliter intimatae fuissent; quodque earumdem praesentium transumptis, SeueXemplis, etiam impressis, manu alicujus Notarii publici sub- Scriptis, et sigillo alicujus Personae in Dignitate Ecclesiastica conStitutae munitis, eadem prorsus fides tam in judicio, quam extra illud ubique adhibeatur, quae ipsis praesentibus adhiberetur, si forent exhibitae, Vel ostensae.

g. 18. Nulli ergo omnino hominum liceat hanc paginam

SEARCH

MENU NAVIGATION