Fontes iuris ecclesiastici antiqui et hodierni

발행: 1862년

분량: 620페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

601쪽

XCI. DECLARATIO SUPER MATRIMONIIS MIXTIS A. 1744. b8b

Nostri decreti, statuti, constituti0nis, prohibitionis, revocationis, annullationis, declarationis, mandati, ac voluntatis infringere, vel ei ausu temerario contraire; Si quis autem hoc attentare praesumpserit, indignationem omnipotentis Dei, ac Beatorum Petri, et Pauli Ap0stolorum ejus se noVerit incursurum. Datum Romae apud Sanctam Mariam Majorem Anno Incarnationis Dominicae millesimo septingentesimo, quadragesimo primo, tertio nonas Novembris, Pontificatus Nostri Anno II. XCI. Bono dicti XIV. Declaratio die 4. novembris 1741 emissa eum instructione, super Dubiis respicientibus Matrimonia in Hollandia, et Belgio contracta, et contrahenda.

Matrimonia, quae in locis Foederatorum ordinum dominio in Belgio subjectis iniri solent, sive inter Haereticos ex utraque parte, sive inter Haereticum ex una parte Virum, et Catholicam Foeminam ex alia, aut Vice versa, non SerVata forma a Sacro Tridentino Concilio praescripta, utrum Valida habenda sint, necne, diu multumque disceptatum est, animis hominum, ac Sententiis in diversa distractis : Id quod satis uberem anxietatis, ac periculorum Sementem per multos annos SubministraVit, quum praesertim Episcopi, Parochi, atque illarum Regionum Missionarii, nihil certi hac super re haberent, nihil vero inconsulta Sancta Sede auderent statuere, ac declarare. Cum autem, proxime evolutis annis, in tam ancipiti, graVique causa Apost0licae Sedis judicium vehementius exposceretur, urgeretque id imprimis Vigilantissimus Iprensis Episcopus, dum pro debito officii sui, et sua erga Beati Petri Cathedram observantia, de Ecclesiae sibi concreditae statu ad Romanum Pontificem referebat, ponendumque Omnino esse tam proliXae dubitationi finem, gra-Vi8Simis Verbis, ac rationibus persuaderet: Clemens XII. id temporis Romanus Pontifex, qui rei graVitatem, quantum oportebat, aestimaret, Sacra0 Congregationi Eminentiss. Cardinalium Concilii Tridentini Interpretum in mandatis dedit, ut de tota controversia diligenter more suo cognosceret. In re itaque tanti momenti Volens eadem Sacra Congregatio quam accuratissime procedere, commissae sibi cognitionis initium ab exquisitis aliorum quoque Belgii Episcoporum Relationibus, atque sententiis, quas desuper explorari sategit, petendum duxit, eodemque tempore audire Voluit praestantes aliquot hujus Almae Urbis Theo-

602쪽

586 XCI. DECLARATIO SUPER MATRIMOΝIIS MIXTIS A. 1741.

logos, quibus injunXit, ut rem totam ea qua decet, maturitate

di8cuterent, Suamque Opinionem proferrent.

g. 1. At dum haec maxime agerentur, Supersedendum per aliquot Menses fuit ab istiusmodi Causae expeditione, propter viduitatem, quae intercedit Romanae Ecclesiae, donec ad Summum Pontificatum feliciter evectus Sanctissimus D. N. Benedictus XIV. inter primas Regiminis Sui curas, Causae hujus cognitionem repeti jussit a memorata Sacra Congregatione Concilii, quam Voluit coram se haberi, ut, auditis Eminentissimorum Patrum Sententiis, ipse demum, quid hac de re tenendum foret, Supremo suo pronunciaret Oraculo. Cum igitur Congregatio praefata sub dio 13. M i currentis anni 1741. coram Sanctitate Sua fuerit habita, idem Sanctissimus D. N. spatio aliquo temporis

ad rem Secum expendendam accepto, hanc nuper Declarationem, et Instructionem exarari praecepit, qua, Veluti certa regula, ac

norma, omnes Belgii Antistites, Ρarochi, earumque Regionum Missionarii, et Vicarii Apostolici deinceps in hujusmodi negotiis

uti debeant. g. 2. Ρrimo scilicet, quod attinet ad Matrimonia ab Haereticis inter se in locis Foederatorum ordinum dominio subjectis celebrata, non Servata forma per Tridentinum praescripta, licet Sanctitas Sua non ignoret, alias in casibus quibusdam particularibus, et attentis tunc expositis circumstantiis, Sacram Congregati0nem Concilii pro eorum invaliditate respondisse; aeque tamen compertum habens nihil adhuc generatim, et uniVerse super ejusmodi Matrimoniis fuisse ab Apostolica Sede definitum, et alioquin oportere omnino ad consulendum universis Fidelibus in iis locis degentibus, et plura aVertenda graVi8Sima incommoda, quid generaliter de hisce Matrimoniis sentiendum sit, declarare; negotio mature perpenso, omnibusque rationum momentis hinc indo sedulo libratis, declaravit, statuitque, Matrimonia in dictis Foederatis Belgii Provinciis inter Haereticos

US IIae modo contracta, quaeque imposterum contrahentur, etiamsi

forma a Tridentino praescripta non fuerit in iis celebrandis servata, dummodo aliud non obstiterit canonicum impedimentum, pro validis habenda esse ; Adeoque si contingat, utrumque Conjugem

ad Catholicae Ecclesiae sinum se recipere, eodem, quo antea, eon jugali vinculo ipsos omnino teneri, etiamsi mutuus conSenSUS COTam Paroelio Catholico ab eis non renovetur; Sin autem unuS tantum ex C0njugibus, sive Masculus, Sive Foemina, conVertatiar, neu trum P0S8e, quamdiu alter superstes erit, ad alias nuptias transire.

603쪽

XCL DECLARATIO SUPER MATRIMONIIS MIXTIS A. 1741. 587g. 3. Quod Vero spectat ad ea Conjugia, quae pariter in iisdom Foederatis Belgii Provinciis, absque forma a Tridentino

statuta, contrahuntur a Catholicis cum Haereticis, sive Catholi-eus Vir Haereticam Foeminam in Matrimonium ducat, sive Catholica Foemina Haeretico Viro nubat, dolens imprimis quam maxime Sanctitas Sua, eos esse inter Catholicos, qui insano am0re turpiter dementati, ab hisce detestabilibus Connubiis, quae S. Mater Ecclesia perpetuo damnaVit, atque interdixit, Oxanimo non abhorrent, et prorsus Sibi abstinendum non ducunt, laudansque magnopere gelum illorum AntiStitum, qui, severioribus propositis spiritualibus poenis, Catholicos coercere student, ne sacrilego hoc Vinculo Sese Haereticis conjungant; Episcopos omnes, Vicari08 Ap0Stolic0S , Paroch0s , Missionarios, et alios quoscumque Dei, et Ecclesiae fideles Ministros in iis Paratibus degentes serio, graviterque hortatur, et monet, ut Catholicos utriusque sexus ab hujusmodi nuptiis in propriarum Animarum perniciem ineundis, quantum P08Sint, abSterreant, eaS-demque Nuptias omni meliori modo intervertere, atque efficaciter impedire satagant. At , si forte aliquod hujus generis Matrimonium, Tridentini forma non Servata, ibidem contractum jam sit, aut imposterum squod Deus avertat) contrahi contingat : declarat Sanctitas Sua, Matrimonium hujusmodi, alio non

concurrente canonico impedimento, Validum habendum esse, et neutrum ex Conjugibus, donec alter eorum Supervixerit , ullatenus posse, Sub obtentu dictae formae non SerVatae, novum

Matrimonium inire. Id vero debere sibi potissime in animum inducere Conjugem Catholicum, sive Virum, Sive Foeminam, ut pro gravissimo scelere, qu0d admisit, poenitentiam agat, ac Veniam a Deo precetur , coneturque pro Viribus alterum Conjugem a Vera Fide deerrantem ad gremium Catholicae Ecclesiae pertrahere, ejusque Animam lucrari, quod porro ad Veniam de patrato crimine impetrandam Opportunissimum foret, Sciens de cetero, ut mox dictum est, se istius Matrimonii vinculo perpetuo ligatum iri. g. 4. Ad haec declarat Sanctitas Sua, ut quidquid hactenus Sancitum, dictumque est de Matrimoniis sive ab Haereticis inter se, sive inter Catholicos, et Haereticos initis in locis Foederatorum ordinum dominio in Belgio subjectis, sancitum, dictumque intelligatur etiam do similibus Matrimoniis extra fines Dominii eorumdem Foederatorum ordinum contractis ab iis, qui

addicti sunt Legionibus, seu Militaribus Copiis, quae ab iisdem

604쪽

588 XCII. BREVE QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830.

Foederatis Ordinibus transmitti solent ad custodiendas, muniendasque Arces conterminas, Vulgo dictas di Barriera; Ita quidem, ut Natrimonia ibi praeter Tridentini formam, sive inter Haereticos utrinque, Sive inter Catholicos, et Haereticos inita, Valorem suum Obtineant, dummodo uterque Conjux ad easdem Copias, sive Legiones pertineat; Et hanc declarationem vult Sanctitas Sua complecti etiam Civitatem Mosae Trajectensis, a Republica Foederatorum ordinum, quamvis non jure dominii, sed tantum oppignorationis, ut Munt, nomine pOSSeSSam. g. 5. Tandem circa Conjugia, quae contrahuntur, vel in

Regionibus Principum Catholicorum ab iis, qui in Provinciis Foederatis domicilium habent, vel in Foederatis Provinciis ab habentibus domicilium in Regionibus Catholicorum Principum,

nihil Sanctitas Sua de novo decernendum, aut declarandum esse duxit; volens, ut de iis, juxta canonica Juris communis principia, pr0batasque in similibus casibus alias editas a Sacra Congregatione Concilii resolutiones, ubi disputatio contingat, decidatur. Et ita declaravit, Statuitque, ac ab omnibus imposterum SerVari praecepit. Die 4. Novembris 1741.

XCII. Ρii VIII. brovo die 25. Martii 1830 ad Archi

episcopum Coloniensem, et Episcopos Trevirensem, Monasteriensem et Paderbo ensem quoad

matrimonia mixta emis Sum.

Venerabiles Fratres, salutem et Apostolicam Benedictionem. Literis altero abhinc anno ad Leonem XII. gloriosae memoriae Praedecessorem nostrum datis diligenter , Venerabiles Fratres, exposuistis arduum, in quo Versamini, diScrimen, propterea, quod civili lege isthic ante paucos annos lata praeseriptum est, ut in matrimoniis mixtis liberi utriusque sexus in religi0ne patris, aut certe ad eius arbitrium educentur, simulque Sacerdotibus interdictum , ne a personis matrimonia huiusmodi contracturis ullam exigant super religiosa nasciturae prolis institutione sponsionem. Et ipsi quidem vel ex eo tempore participes fuimus summi moeroris, quo idem optimus Pontifex anfectus est ob angustias has Vestras, quas eae literae pleniuS explicabant. Sed graviori adhuc molestia nunc angimur , quum humilitati Nostrae inscrutabili Dei iudicio reservatum est ea

Vobis responsa reddere, quae PraedecesSor nOSter, morte prae

Ventus, non potuit. Siquidem Sanctae huic Sedi prorsus non licet illa omnia permittere, quae in istis regionibus ad eius le-

605쪽

XCII. BREVE QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830.

589gis executionem p0stulari 8ignificastis. Verum duo sunt, quae haud parum Nos recreant, Videlicet Vestrum pariter et Sacerdotum, qui sub Vobis sunt, pro doctrina Ecclesiae tuenda servandisque illius regulis studium, quod praedictis quoque ad Leonem XII. literis demonstrastis ; ac Serenissimi Borussiae Regis indulgentia, qui, ut pariter innuistis, ipse auctor quodammodo Vobis fuit, ut Apostolicae huic Sedi integrum rerum statum ingenue

explicantes, illam Super anxietatibus Vestris consuleretis. Hinc enim merito confidimus, non modo Vos rescriptis hisce Nostris plane obsequuturos, Sed ipsam quoque Serenissimi Regis Maiestatem Vobis non Succensuram, si eidem in rebus civilibus exanimo obsecundantes, in iis tamen, quae non civiles matrimonii offectus, sed ipsam attingunt matrimonii eiusdem sanctitatem, et religiosa coniugum officia respiciunt, sacras religionis catholicae regulas custodiatis. Itaque ad rem propius Venientes, haud Nobis opus est, ut Fraternitates Vestras saera omni doctrina peritissimas edoceamus, quaenam adVerSus mixtas, de quibus agitur, nuptias ecclesiae ratio sit. Ergo ignotum Vobis non est, Ecclesiam ipsam a c0nnubiis huiusmodi, quae non parum deformitatis et spiritualis periculi prae se ferunt, abhorrere, atque idcirco Apostolicam hanc Sedem Summo Semper eonStantique studio curasse, ut canonicae leges matrimonia eadem prohibentes religiose custodirentur. Quodsi Romani Pontifices a sanctissimo illo Canonum interdicto nonnumquam dispensasse inveniuntur, id profecto graVes ob causas, et aegre admodum fecerunt, suisque dispensationibus adiicere consueuerunt conditionem expressam de praemittendis matrimonio opportunis cautionibus, non modo ut coniux catholicus ab acatholico perverti non posset, quin p0tius ille teneri se sciret ad hunc pro viribus ab errore retrahendum, sed etiam ut proles utriusque Sexus ex eodem matrimonio procreanda in catholicae religionis sanctitate omnino educaretur. Nostis autem, Venerabiles Fratres, ipsas omnes cautiones eo Spectare, ut hac in re naturales divinaeque leges sartae tectae habeantur; quandoquidem exploratum est, catholicas personas, Seu Viros, Seu mulieres, quae nuptias cum acatholicis ita contrahunt, ut se aut futuram sobolem periculo perversionis temere committant, non modo canonicas Violare sanctiones, sed directe etiam graVissimeque in naturalem ac divinam legem peccare. Atque exinde iam intelligitis, Nos quoque gravissimi coram Deo et Ecclesia criminis reos fore, si circa nuptias huiusmodi istis in regionibus contra-

606쪽

590 XCII. BREVE QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830.

hendas illa a Vobis, aut a parochis Vestrarum dioecesium fieri assentiremur, per quae Si non Verbis, factis tamen ipsis indiscriminatim approbarentur. Quare NOS Summopere commendantes gelum illum Vestrum, quo catholicos VeStrae curae commissos a Donnubiis mixtis aVertere hactenus allaborastis, enixe

Vos in Domino exhortamur, ut posthac pariter in id ipsum sedulo incumbatis in omni patientia et doctrina: horum deinde

laborum copiosam in coelis mercedem accepturi. Juxta haec igitur, quoties praesertim catholica aliqua mulier viro acatholico nubere Velit, diligenter ab episcopo seu a parocho edOcenda erit, quaenam circa liuiusmodi nuptias Canonum sententia sit, serioque admonenda de gravi scelere, quo apud Deum rea fiet, si eos violare praesumat; et maXime opportunum erit eandem adhortari, ut meminerit firmissimum illud religionis nostrae dogma , quod extra veram catholicam fidem nemo sal VUS e SSe poteSt: proindeque agnoscat se in filios, quos a Deo eXSpectat, iam nunc crudelissime acturam, si tales contraxerit nuptias, in quibus sciat illorum educationem in viri acatholici arbitrio futuram. Quae quidem salubria monita erunt etiam prout prudentia suggesserit iteranda eo praeSertim tempore, quo nuptiarum dies instare videatur, dumque consuetis proclamationibus disquiritur, utrum alia sint, quae illis obstent, impedimenta canonica. Quodsi nonnullis in casibus paterna huiusmodi sacrorum pastorum studia in irritum cadere contingat,

tum sane abstinendum erit a catholica eadem persona censuris

in illam nominatim expressis corripienda, ne tumultus aliquis excitetur, et graviora rei catholicae mala obveniant; sed alia ex parte abstinere etiam Catholicus Pastor debebit non solum a nuptiis , quae deinde fiant, sacro quocumque ritu honestandis, Sed etiam a quovis actu, quo approbare illas Videatur. Quam circa rem illud solummodo in nonnullis locis toleratum est, ut par0chi, qui ad graviora rei catholicae incommoda avertenda praesentiam suam contrahendis his nuptiis praestare cogebantur, paterentur quidem eas ipsis praesentibus confici si scilicet nullum aliud obstaret canonicum impedimentum) ut audito utriusque partis consensu, deinceps pro suo officio actum valide gestum in matrimoniorum librum referrent, Sed eaVerent Semper ab illicitis huiusmodi matrimoniis ullo suo actu opprobandis , multoque magis a Sacris precibus et ab ecclesiastico quovis ritu eisdem admiscendo. Sequitur iam, ut de illorum causa resp0ndeamus, qui matrimonia mixta inire ausi fuerint, catho-

607쪽

XCII. BREVE QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830. 591lico pastore non praesente. Et hac quidem super re ita Nobis censuimus Statuendum, ut aVertantur, quoad fieri poterit, scandala, quae ex huiusmodi nuptiis oriri denunciastis, itemque ut Catholici illi, qui in coniunctione vivant eo modo inita, facilius induci p0ssint ad peccatum suum salutaribus poenitentiae lacrymis expiandum, denique ut in posterum certa Omnibus regula sit, qua de Vi matrimoniorum ea ratione contrahendorum diiudicent. Jam Vero ad coniunctiones quod attinet, quae isthic usque ad praesens tempus Sine parochi praesentia initae sunt, Nos brevi delegabimus Fraternitatibus Vestris necessarias facultates, quarum Vi malis exinde ortis magna Saltem ex parte mederi valeatis. Nunc autem per Nostras has literas Volumus et mandamuS, ut matrimonia mixta, quae posthac sa die videlicet 25. Martii 1830) in Vestris dioecesibus contrahi contingat

non servata forma a Tridentino Concilio praescripta, si eisdem nullum aliud obstet canonicum dirimens impedimentum, proratis ac Veris connubiis habeantur; prout Nos auctoritate Nostra apostolica matrimonia ea vera ac rata fore declaramus atque decernimus contrariis non obstantibus quibuscumque. Quocirca catholicae personae , quae in posterum matrimonia hoc modo contraxerint, dum nullum aliud iis obstaret dirimens canonicum impedimentum, a Sacris pastoribus edocendae erunt, ipsas Verum et ratum coniugium inivisse. Insuper pastorum OL

ficium erit, catholicos quoslibet, praesertim vero catholicas mulieres , quae cum acatholicis validas quidem, sed tamen illicitas nuptias contraxerint, opportuno tempore admonere in caritate Dei et patientia Christi, ut de gravi patrato scelere poenitentiam agant, suisque satisfaciant obligationibus, ei praesertim, qua erga suos filios ipsae Semper tenebuntur, ad catholicam videlicet illorum omnium educationem pro Viribus seduloque curandam. POSthaec SuperVacaneum ducimus, Venerabiles

Fratres, Vos excitare, ut attendatis, quanta prudentia hisce in casibus agendum sit, ne Catholicae Religioni creetur invidia, quandoquidem Fraternitates Vestras id probe nosse compertum Nobis exploratumque est. Sic agite igitur, sicque a Vobis admoniti agant parochi, ut omnes Videant, Catholicos Sacerdotes non alio, quam officii sui adimplendi spiritu animari, ut in iis, quae religionis sunt, Ecclesiae regulas SerVent, ipSOSque eodem spiritu duci, ut in iis, quae civilis sunt ordinis , regias leges non propter SerVilem quemdam metum, Sed propter conscientiam custodiant. Nobis quidem vehementer dolet, quod Vos ab

608쪽

592 XCIII. INSTRUCTIO QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830. his, in quibus estis, angustiis penitus eximere non potuerimus. Sed nolito deficere animo. Ipse Serenissimus Rex, qui pr0pensam in catholicos sibi subditos Voluntatem solemniter patefecit, factoque ipso aliis occasionibus comprobaVit, non patietur ut plane confidimus) in hoc negotio, quod religiosa vestra officia directe afficit, Vos diutius exagitari, sed anxietatibus Vestris pro sua clementia commotuS, et Nostris pariter Votis obsecundans, Vobis remittet, ut Religionis Catholicae regulas hac etiam in re serVare ac exequi libere Valeatis. Quod ut feliciter eveniat , a Deo , in cuius manibus corda sunt regum , suppliciter implorandum est : quemadmodum assiduis precibus Nos facimus, et Vos pariter enixe facturos non dubitamus. Interea praecipuae, qua Vos amplectimur, caritatis testem esse volumus apostolicam benedictionem , quam Fraternitatibus Vestris, nec non omni Clero ac fideli populo Vestris curis concredito peramanter impertimur. Datum Romae apud S. Petrum dio 25.

Martii 1830. XCIII. Instructio Cardinalis Albani d. 27. Martii

1830 quoad matrimonia mixta lata. Sanctissimus Dominus Noster Pius Divina Providentia ΡΡ. VIII. ad Archiepiscopum Coloniensem, atque ad Episcopos

Trevirensem, Paderbornensem et Monasteriensem rescribens

per litoras datas dio 25. Martii 1830 eis iam significavit, quam

magno moerore ipse affectus sit ob graVes angustias, in quibus illos Versari cognoverat, propterea quod civilis lex in eorum regionibus anno 182b lata statuerit, ut proles utriuSque sexus ex matrimoniis mixtis orta in religione patris, aut certe ad eius arbitrium educetur, et sacerdotibus interdixerit, ne a personis connubia huiusmodi contracturis ullam exigant super religiosa futurae prolis educatione sponsionem. Non enim potuit Sanctitas Sua ullo modo declinare a constanti illo Studio, quo Sedes Apostolica semper advigilavit, ut Sacri Canones, qui mixtas huiusmodi nuptias deformitatis et spiritualis periculi plenas SeVere prohibent, religiose custodirentur. Multo autem minus declinare potuit a sanctissimo illo Sedis eiusdem instituto, per quod Romani Pontifices , quum interdum saegre scilicet et graVes tantum ob causas) matrimonia huiusmodi permitterent, suis dispensationibus adiicero consueuerunt conditionem eXpreS-Sam de praemittendis matrimonio opportunis cautionibus, non modo ut conjux catholicus ab acatholico perverti non p0SSet,

609쪽

XCIII. INSTRUCTIO QUOAD MATRIMONlΛ MIXΤΑ Α. 1830. 593 quin potius ille teneri se sciret ad hunc pro Viribus ab errore retrahendum , sed etiam ut proles utriusque SeXUS eX eo coniugio pr0 creanda in catholicae religionis sanctitate omnino educaretur. Cum enim non ecclesiastica solum, sed naturalis ac divina prorsus lex vetet, 'ne homo in nuptiis contrahendis se aut futuram sobolem periculo perversionis temere committat,

exinde Sane manifestum est, memoratas omnes cautiones idcirco adhiberi, ut naturalis eadem divinaque lex sarta tecta habeatur. Quare Sanctitas Sua debitis prosequens laudibus praedictos Antistites pro pastorali Zelo, quo Catholicos suae curae creditos avertere conati sunt a nuptiarum foedere illicite eum a catholicis coniungendo, illos enixe in Domino adhortata est, ut posthac quoque in id ipsum sedulo prudenterque allaborent, simul vero et nonnulla iisdem literis praescripsit, quae Episcoporum eorumdem molestiis leniendis profutura Viderentur, quaeque pertinerent ad catholidos in illicita illa connubia prolabentes ad meliora consilia atque ad salutarem poenitentiam facilius reducendos. Atque una declaravit, magnam se erigi in spem non modo Episcopos pontificiis illis rescriptis religiose obsecuturos, sed ipsum quoque Serenissimum Regem pro sua aequitate et erga catholicos sibi subditos indulgentia haud a6gre laturum, si animarum pastores Maiestati Suae in civilibus

rebus ex animo obsecundantes, in hoc tamen negotio, quod ipsam attingit matrimonii sanctitatem et religiosa coniugum officia respicit, sacras religionis Catholicae regulas observent. Quam utramque Spem nunc etiam magnopere &Vet Summus Pontifex, dum hac instructione supradictis quatuor Episcopis nunciari vult alia nonnulla, quae circa eandem rem indulgenda, aut toleranda decrevit. Et primo quidem ad matrimonia quod attinet, quae in quatuor Dioecesibus Coloniensi, TreVirensi, Paderbornensi, et Monasteriensi hucusque inita sunt praeter formam a Tridentin0 Concilio praescriptam, iam SSinus D. N. suis illis ad Episcop0s literis indicavit, se eisdem delegaturum facultates

idoneas , ut possint malis exinde ortis magna Saltem ex parte mederi. Nimirum Summus Pontifex, memor Vicarium se esse Jesu Christi, qui vonit quaerere et SalVum facere quod perierat, ad infelicem respexit illorum catholicorum conditionem, qui in coniugio viventes coram Deo et Ecclesia irrito, sed coram civilibus loci logibus valido, in magna redeundi ad bonam frugem difficultate versantur, et misericordia erga eos motus ipsis aperire decrevit faciliorem viam ad poenitentiam. Itaque Archi-

Walter Fontes iuris ecclesiastici. 38

610쪽

594 XCIII. ΙΝSTRUCTIO QUOAD MATRIMONIA MIXTA A. 1830.

opiscopo Coloniensi, et Episcopis Trevirensi, Padorbornensi et

Monasteriensi per hanc instructionem significatur, Sanctitatem Suam augere illos auctoritate neceSSaria et Opportuna, cuius vi unusquisque illorum tamquam delegatus Apostolicae Sedis possit in sua dioecesi confirmare atque etiam in radice Sanare nuptias usque ad diem receptionis praesentis instructionis initas inter unam partem catholicam, et alteram acatholicam, quae irritae idcirco sint, quod in eis contrahendis servata non fuerit forma a Tridentino Concilio praescripta. Et quoniam nonnullae ex mixtis nuptiis hucusque contractis irritae item sunt propter

alia, quae iisdem obstabant, canonica impedimenta, ideo S Sinus D. N. plenam ipsis quatuor Episcopis addit potestatem, qua eorum quisque tamquam Sedis Apostolicae delegatus ab impedimentis illis in sua dioecesi valeat dispensare, dummodo scilicet de iis agatur impedimentis , a quibus Apostolica Sedes ob

graves causas di Spensare iam solet, et dummodo dispensatio ipsa pertineat ad sananda coniugia mixta ibidem usque ad praesens tempus contracta. Quam quidem auctoritatis vim eo libentius Sanctitas Sua eisdem Episc0pis delegat, quod praeclaram de illorum Virtute opinionem lavet, planeque confidit , ipsos

potestate tam ampla prudentiSSime usuros. Et praeterea Summus Ρontifex declarat Episcopos eosdem illa omni potestate uti posse etiam per alios id0neos ecclesiasticos Viros a se speciatim subdelegandos. Nonnulla tamen sunt ad eius auctoritatis usum spectantia, de quibus Sanctitas Sua Episcopos eorumque subdelegatos admoneri mandavit. Primo scilicet, ut in singulis casibus perspiciant, an matrimonium, quod irritum erat, instaurari Valeat n0Va per utramque partem consensus Significatione ;ea scilicet significatione, quae debito modo fiat et cui cautiones praecedant, quae pro coniugiis mixtis a Sede Apostolica

exigi consueuerunt. Et hanc quidem consenSUS renOVationem tunc ipsi procurent, quando omnibus SpecialiS cuiusque caSUS

adiunctis diligenter perpensis, nullum gravioris mali periculum

re censuerint in ea re postulanda et perficienda: contra Vero Si graVia ea mala iuste metuenda esse cognoscant, licebit eisdem matrimonium sanare in radice. Secundo, ut quoties in casibus huiusmodi matrimonium sanant in radice, admonere Omnino teneantur catholicam partem de gravitate sceleris ab ipsa

patrati, eique Salutar em pro eodem peccato poenitentiam imponere, atque inprimis adhortari illam in Domino, ut suis obligationibus sedulo satisfaciat, ei praesertim , quae catholicam fili ο-

SEARCH

MENU NAVIGATION