Elementa chemiae, quae anniversario labore docuit, in publicis, privatisque scholis, Hermannus Boerhaave. Tomus primus secundus. ..

발행: 1732년

분량: 576페이지

출처: archive.org

분류: 화학

111쪽

xos OPERAT, IDNVΜ CHEΜI ARV ΜInterim in universa materie Mediea invenitur nusquam ali. quid, quod huic comparari queat ratione virtutis instaurariistis. Sique ullum habetur foeminis solamen ad frigidi, icosi, uteri, pituitam , id vero hoc ipsum est stillatilium oleum lege artis adhibitum. Mirum satis in hoc oleo plurimis observatis constitit: si enim genuinum, stillatilium, in Ceylona paratum, magna copia, vitris quam accuratissime clausis, per annos plurimos, loco quieto, conservatur, magna ejus pars in verum salem, aqua solubilem, virtute propria Cinnamomi praegnantem, mutata dicitur I iit avariis, fide dignis, accepi. Insignis Starius ait, dimidium illius olei, viginti annorum spatio asservati vitris bene clauisss, in salem purum abivisse. Transact. Comp. T. III. 362. Id non fit, si negligenter in aere asservatum spiritus perdiderit, massa inerti relicta: unde videtur, in hoc spiritu haerere vim quandam salis generatricem ex proprio suo sulphu, Te, quae res observari meretur.

PROCE ssus XXX.

Industria humana didicerat prius, plantas oleorum ditissimas igne commotas, pinguia sua exsudare, colligenda Praebere. Inde ars reperta fuerat de taedis Pleem conficiendi ustulatione. Vid. Axthim de Coniseris. Postea pi guissima semina tusa, ut Amygdalarum leni igne fusa, simile oleum defluere patiebantur. Tandem eadem quoque ars aromaticas maxime plantas oleum situm exsudare coegit. Id autem, ne paratum, penitus differt ab oleo indepreta juxta Processiim A in odore, sapore, viribus. Ut Vobis exemplum praebeam, sumo Caryophyllos optimos, contusos in pulpam pinguem. Hanc extendo ad erassitiem quartae par tis pollicis supra linteum arctissimae texturae, quod linteum est extensum atque eireum ligatum vasis vItrei eylindrici Iargo, repando, margirii, ut delabi nequeat intra cavum ejusdem vitri. Quo autem profundius il Hil vitriam, eo aptius operi 3 quia tum spatiosius cavum quam optimum est refru

112쪽

PARs I. IN VEGETANTI A. Ioet patinam de bractea ferri sie ea vam, eum margine orbieulari Plano, ut margo haec examussim undique incumbere queat margini orbiculari, planae, repandae vitri cuindrici, dum ea viam ejusdem patinae accurate immitti potest cavo ori ejusdem vitri; sussicit autem altitudo media cavitatis pati. nae , si erit quatuor linearum. Inprimitur supra Caryo. Ihyllos extensos parum, ut convexitas patinae Caryophy

os lusos premat paulum eum suo linteo, intra cautim Os vi tri. Postquam ita caute haec accommodata si imit, cinis purus impleat seu tellae inpositae cavum, quibus inponantur primulae vividae. Calor harum, cineres penetrans, liquefacit, movetque, oleum caryophyllorum , ct aqua horum nativa, solvuntur ambo in vapores, qui, vagi per suppositum e avum, ad latera vitri frigefaeti densantur, itillatim deleendunt, inque sui dum praecipites , aquam acerrimam, Oleramque, coacervant. Continuato sic prudenter igne sue eessive omne fere oleum exprimitur, finisque habetur operis, ubi eodem igne ultra nihil egreditur. Cavendum vero in labore, ne nimius superponatur ignisi etenim empy. rei inatum aecedens inquinaret gratiam. Si contra nitru

lenis applicatur ealor, tum vix aliquid expellit. Medium Deile obtinetur a levi gradu sensim adscendendo. Repetendo opus gignitur quantum placet olei.

Hoe experimento praesentia, naturalis indoles, olei pro

prii aromatici patet. Vis autem sic facti saporem, odorem, virtutes exhibet olei stillatitii essentialis omni chara Ehere ita, ut inde ulla sere nota distingui nequeat. Parcius

elicitur quidem quam destillando elim aqua; ted residuum adhiberi potest postea destillaticini, aliisque usibus: multum

enim facultatis priscae retinet. Quin etiam modus hic tunc tamen instituitur, quando tali oleo quam citillime opus erit; aut quoties demonstratione indigemus hujus experimonii. Aliter potius utimur destillatione. Hoc autem modo ex corticibus Aurantioriim, Citreorum, Limoni um, Maceris

solioli., Nuce Myxistiea, eito talia parari queunt alia; ut Rex aliis pinguissimis sie praeparatis. Cognoscimus ae inde, quid hie ignis gradus essiciat in Olea, prout naturalia adsunt

vegetanti. si suadςndoi separando, ut quasi sponte exis,

113쪽

dent Quando autem nimis sicca eorpora habentur, de quibus haec olea quaerimus, tune tusa, linteo excepta, Vapoinri fervidae aquae prius exponuntur aliquamdiu, donec rite penetrata sint dein apponuntur operii sic enim plus aquae ct olei, idque minus eorruptum, faciliusque oriundum, da-hunt. Mirum tamen est, quam differant haec Olea ab iis, quae pressu eliciuntur : quum haec per descensum parata multo magis aromatica sint.

Historia Experimentalis haee de oleis arte Chemiea parandis ex aromatis, inprimis per destillationem Proces.sibus a 2 o. ad 3o. hune aeeensitum, plurima habet admirabilia in se utilia multa. In usus vestros breviter recen

sebo, qua potero cura praecipua, pro Chemia, Physica,

Medicina. r Universa virtus plantarum, quae celebratur aromatica, , eontinetur in solo essentiali Oleo : quo inde educto perfe-

cytisime, superstes postea corpus nihil prorsus illius ullo si-

suo retinet.

a. In hoc autem oleo essentiali rursus subtilissimus, volatilis, patreus, acerrimus, vix ponderandus, Spiritus iterum complectitur illud omne, quod huic toti oleo dabat hane vim : eoque ablato nihil in oleo. Quare in oleis iis semper sulphur a spiritu, seu resinosum ab aeri igneo rite distin--guendum erit. Spiritus facile exhalat, sulphureum tune iners superstes, in aere cito, in vase elauso lentius, varios per gradus inspissatur, taliter transcurrit ex oleo liquido in spissius, ex hoe in balsamum, de illo in tenax spissius, tandem per aetatem in resinam Diabilem. Quae se nata rursus nova destillatione mutatvr in oleum tenue, liquidum : unde praeclari Autores putabant, Olea stillatitia esse resinas 1iquefactas, Resinas reeiproee olea eondensata. Vid. Bohn. Diff. Chem. p. 29.3I9.3*6. Sane Sol ita mutat in plantis olearnam puncta Abies, Cedrus, Larix, Pinus, plorat mox limpiis , dum, liquidum, tenue, oleum. Id vero, spiritibus turgidum, divesque, quam aromatieum est saepe eum admiratione exploravi. Idem ad cortieem progressum aestu perdere incipitipiritus sensim, simul in spissari, fitque erassaTerebinthiria, priori oleo densius, at ininus dives spiritibus. Ipsa Terebini thina

114쪽

PAR s I. IN VEGETANTIA. Osthina iam facta,ulteriore Solis actione magis excocta, resino. sa evadit, sed pariter spiritus sitos amittit magis magisque ita, ut tandem fere sine odore & sapore evadat. Hinc ubi diei- tur, Resinam destillatione ex aqua resolvi rursum in oleum, intelligi debet de sulphurea, non de sulphurea parte ct resinosa simul: spisitus quippe non ita redit, neque renasciisi tur, sed tantum olei fluiditas. Laehrymae quoque aromaticae, odoratae, Benzoini, Laceae, Mastices, Olibani, Sarcocollae gumini, perdidere spiritus multos, qui in oleis primo fluidis aderant: unde semper, quo liquidiores, re-eentioresque, eo pulchriores in Medicina: contra per aetatem effoetae evadunt prorsus. Quin tandem, omni jam spiritu elapso, oleo in iners residuum vix unum ab alio ultra differt: unde fere ausim eredere, oleorum essentialium corpora valde assinia manere, spiritus autern horum omnem

inter haee distinctionem faeere. An & ipsum pondus singulare spiritus sequitur φ inquiretis ipsi, si placet. Attamen notandum serio, aerem saporem, vimque, a sale plantae pendere posse: sed tum tamen inde illud characteristi- eum privatum non pendere, sed ab olei spiritu ; ut in historia salium aleatium, & nativorum ex plantis paratorum jam supra patuit . His perit singulare, pereunte oleo. 3. Quo aeriori odore praestant magis corpora, eo sere semper magis ignea erit spiritus olei inhabitatoris vis; ut &quo acrior erit illorum in ore mansorum,magisque urens sapor, eo etiam, olei stillatitit acrior spiritus. Quando etiam maxime matura, leniter secata,dabunt olea eralliora, fortiora, profundius colorata; quando autem humida, recentia, applicantur huic destillationi, tum olea haee parciora, dilu- , tiora, magis pellucida, minus urentia, gratius suaveolentia.

i An igitur Spiritus ipse sensim in sua planta pervenit ad vigo-i rem summum' Utique in plurimis odor, saporque, spirii tuum proles, non in initio, sed tantum in apiee maturitatis viget. Praeterea tamen hie oportet notare quod in quibus-h dam plaotis videatur abundantior spiritus in parciori oleo haerere, quandoque rursum minus spirituum in largiori o- leo. Nueis Myristicae libra dum dat unciam olei, ct Calami aromatici librae viginti quinque tantum unciam quoque u i nam; satis docent non obtineri hic proportionem inter olei, st spirituum quantitatem. Aerimonia quoque singularis

115쪽

Iio 'OPERATIONUM CAEMICAR v Μ quaedam dciminatur in spiritibus olea distinguentibus: navain oleo Cinnamomi urit instar ignis, quem attingit, locum corporis, vixque inde longo tempore elui potest. Ex Satu- rejae, ch Thymi oleo spiritus exit acerrimus forte omnium. Mirum igitur hine agnoscitur ingenium horum spirituunt; qui ubi de oleo exhalaverunt illud pondere vix minuunt, viribus privant, relinquunt ingrata, spissa, Terebinthinacea, resinosa tandem, evadunt. Inquisivi in pondus spirituum:

invenire Mon potui.

q. Olea stillatilia, essentialia, varii eoloris reperiuntur

pro diversitate plantarum, unde educuntur. Ment hae sitscum. Lavandulae flavescens. Cinnamomi aureum. Absinthii nigroviride. Chamaemeli, re Millefolii, eaerii leum. Ani. si album fere. Camphorae candidum. An haec differentia a varietate spirituum, an ab oleo, an a tertio quodam principio, in quibusdam simul adscendente in destillatione φ Sane

in hane rem, hactenus necdum liquidam, inquirendum. 3. Olea haec quandoque liquidissima habentur, spirituosa fere, vix tenacia ut in oleo Aurantiorum Ulyssi ponensium decortice destillante, essentiali, quo vix aliud liquidius. Tale&Lavandulae, imo ct ponderossistinium ligni Sassaseas. Contra in aliis illud crassum, ut Foeniculi, Rosarum. Crassius, ni Anisi. Crassissimum, ut de Camphora. Attamen crassa deliquescunt lenissimo calore crassiora leniori, erassissima leni. Unde rursum illud 6. Pondere inprimis mirabiliter disserunt ita, ut hine grais viora evadant aqua, dc quidem magna satis disserentia ponderis. Cinnamomi, Caryophyllorum, Ligni Sastafras, Nu-

eis Myristicae, erediderim S aliorum aromatum, intraTroopi eos nascentium, ubi ardentis Solis aestus omnia exureret. Haec enim olea, inter destillandum& majore igne egent, ct humiliore vase, quodque tantum una quarta parte maneat vaeuum. Alia autem olea essentialia valde levia, ut Lavandulae. Attamen excessus ille ponderis ideo non reddit oleaerastiora. Nam ligni Sassa ras, ut modo monui, habetur ponderosissimum, S tenuissimum simul. Camphora eransissima simulque tamen levissima habetur. Ut ct hoc aliunde pendeat. Anisi oleum saepe in aqua haeret, oleum baccarum

Iuniperi stillatiliuna, quandoque subsidet. I. In oleis his essentialibus, aromaticis, virtus inest vix

116쪽

pΛRs I. IN VEGETANTIA. m. imitabilis, quae unice pendet seniper ab illo Spiritu jam toties depraedicato, quae est aeris, inflammans, grata, reficiens, calefaeiens, spiritus animales excitans, lentorem attenuans,

fibras nervosas stimulans. Hae facultate juvant frigidos, senes, pituitosos, aquosos, febre intermittente frigida laborantes, hypochondriaeos humidos,frigidos, hystericas frigidas, aquosas, pituitosas, flatu lentias, frigidas, aquosar, mileOsas, eum tal1bus doloribus acidis frigidis, tam iliacis, quam colicis. Atque prudenti Medico, in his definitis malis, caute usurpata, sunt generosa valde ct potentia, imo secura quO-que remedia. Quoties vero adhibentur ad morbos, in quibus calor, motus, inflammatio, nimis increscunt. venena eis

vadunt usu malo. Chemici sapienter notarunt olea spiritibus agere, spiritus oleis retentos applicari partibus: ut queant ibidem actiones proprias exercere, quas liberi sua volatilitate nimia facile perderent. Ubi unita agunt operantur mitius quidem, sed constantius. Ut vero haec penitus capiantur, in Spiritibus his, adeoque in oleo hos tenente, acrimonia percipitur manifesta satis a sensu ignis, quem in pri-nuint linguae gustanti, qui brevi in dolorem ahit, a sensu doloris satis fortis, quein mutatis nervis applicata producunt. Si vero apponuntur epidermidi euti supra tensae, brevi omnem inflammationis progressum percurrunt, brevi in gangraenosas escharas exeunt. Quando autem labiis, nasi inteis rioribus, velo pendulo palatino, applicantur, ubi producta epiderm is cute destituta vas, nervumve, solum tegit, ibi sane facit omnia violentiora; hincque diras ibi inflammationes promte creat; ct facile perspicitur, quis incaute accepta in fauces, stomachum, ventriculum, intestinave, eventus seis quatur Hine olea haec inflammantia jure voco. At interim, ut jain notavi, non datur aliud, quod directius languentes reis

fidit grato, suavi, suo beneficio, non explicabili adeo per communia quaedam principia, quam experimenti vi Certe in his vera spirituum lenitio, & consolatio veret Hinc vim reficiendi vere possident. Sed ct calefaciendi quoque; sive

enim apponuntur externe, sive interne ingeruntur, statim viis ventis corporis partes incipiunt calefacere, atque inchoatum semel calorem quam citissime augent. Attamen, quo frigidius tarditate vitae corpus, eo senaper minus calefaciunt, ct

contra: unde cadaveri affricta nihil caloris conelliant. Qiiana

117쪽

pariter nervos irritando, propellendo spiritus, forte & amia ea duleedine utrosque fovendo. Quae quidem omnia dum perficiunt, lentores igitur attenuant, dissolvunt, quatenus id aucto vitali motu, absolvi poterit. Sed enarratae virtutes jam ct Proeessti 23. communes fere omnibus hisce oleis, tantum vastae quoad diversos gradus aerimoniae. Atqui aliae sint vires, haud minus notabiles, quae spiritibus his singulaaribus prorsiis singulares sunt, de quibus jam in Aquis stillatitiis, inprimis eohobatis, satis dixi. Oleum Arboris vitae, Sabinaeque, emimenagogum sortisvimum, ubi languor solus retentionem creat. Rutae oleum Epilepsiam a laxo, Digia 'doque, dum elirat, simul anthysteritiani eximium, quoties id mali frigida de eausa. Seorbulo frigido, indeque oriundis torporibus, tandemque doloribus, Juniperi de haeeis paratum oleum insigni auxilio, atque ab hac inertia ortos renum infarctus quam pulchre citrati Menthae oleum languorem ventriculi fere paralytiei superat. paralysin, Vertiginem, Lethargum, alia cerebri mala, ab impotentia frigida orta, Lavandulae oleum qtiam pulchre sanat s Dum Rosarum oleum laeta fragrantia, sine caloris noxia , blandissime eor exia hilarat amoena hilaritatis diffusione. At oleo Cinnamomi

suppar videre necdum contigit,quotiescunque eollapsae graavidarum, parturientium,puerperarum, vires,absque inflammatione, absque ruptis, hactenusque hiuleis vasis. Absinthii, Cardui benedicti, Centaurii minoris, chamaemeli, Tanaee. ti, olea, mica panis in catapotia si redegeris,sicque jejuno diu prius ingresseris biliorio ante cibum, qtiam certum habetur ad lumbrieos remedium t Sie pretiosissimum Melissae, ct nciabile eorticum Limoniorum, ad palpitationes cordis ab aquoiaso frigido, ch inerti mucoso, ortas felieissime adhibemus. Majora nae, Rosmarini, Salviae muco tenaci uteri, frigidaeaque ejusdem destillationi, singulare, pulchrumque, est. 8. Si olea haee eum Salis marini, purissimi, siecissimi. triplo diu. ct fortiter conteruntur, ut bene divisa sint, tumque destillant dentio ex aqua, per vesicam, evaditnt defoeeaἀta, pura, limpida, aquae mucilagine quasi giimmoti sua libearata, hine aptiora diutius incorrupta servari, si tum vasis via treis non nimium aleaticis, arcto collo instriictis, operculo. vel epistomio vitreo aeeurate adaptato obturatis, in loco fria

118쪽

pARs 1. IN VEGETANTIA. IIapido, sieeoque, servanda reponuntur. interim tamen in haeὸepiaretione minuitur copia : quia multum spissi remanet in vesica, quod ob tenacitatem nequit adscendere. Sed di imminuuntur vires, quae a spiritibus pendent: quoniam hi in mira, ctim qua destillatio instituitur, manent, ct in aqua, quae simul adscendit, etiam dissipantur. Quod caro stendit, at claro, labore Hombergius, dum oleum tale vigesies. ct sexies, destillans, cum nova semper aqua, tandem acquih-vit tantum quartam prioris. Dodrans transivit in inspidum eri . Aqua vero vigesies, di quater,cohobata semper eum illo oleo. acerrima aromatica salina, vel spirituosa evasit. Haniel. Hist Ac. R. I 3.

9. Qitando autem pura haec olea, absque ullo a)dito, ex retorta vitrea, prudenter directo, sensimque per gradus au Eho, igne destillant, semper aqtiae aliquid exhalant, dein limpidiora, liquidiora, penetrabiliora,leviora, evadunt; reis linquunt vero in fundo retortae, post destillationein,ingenti vi ignis peractam, materiem fixam, nigram, ratam, terrei strem. Idem opiis, eodem modo, patienter repetitum, tandem maximam partem olei convertit in hoe Caput Mortuum appellatum Magistris. ita quidem, ut maximus Boyleus tandem Iibram olei stillatitii essentialis totam fere in teraram redegerit. Vid. Observat. post tractatum de Noctilita

ea aeria.

to. Qui olea Laee destillabant a ereta purissima vasis puatis repereriint, quod uncias quinque olei octies destillatas eois hobando supra cretae unciis quindecim, retinuerint tantuni

unetas binas ct draehmam olei; salis draehmas duas, grana. quadraginta quinque; aquae fortissime salinae sesquilineiam, in qua sal volatilis olei. Teste Bourde lino apud Hanael. Hist. Ac. R. p. 413. ti. Olea iterum destillata a ealee viva, quae exstincta in

aere, postea vero aridissima reddita fuit, sic mutantii , ut ex libra latia olei sexies destillata cohobando extrema vi ignis supra recentem ealeem, eductae fuerint aquae unciae quinῶdeeim cum semisse, uncia una olei. Hombergio observante Ibid. pag. 3 a. unde olea haec cognoscuntur certo constare aqua eleme tali maximam partemὸ tum terra, pauco oleo, de spiritu, uti di sale. Conser. Ae. R. Sc. i o3. p. 37. adeoque eoi isse tot diversis principiis adunatis actione ignis in unum.

119쪽

Non esse igitur simplex hoe elementale, sed coalesceris ex variis associatis ad compositum faciendum quod oleum dieitur. Id an ita se habeat an doeeat experimentorum eventus, transmutabilia potius haec eue inolim iam definirea .

Ir. Hoe eertius asserere ausim, oleorum horum pulehem rima, in Aleoliole vini soluta, digesta, leni igne centum grais duum destillata, emittere eum Aleohole Spiritum suum Rectorem, relicto in fundo oleo , tenaei. Hoesi denuo tractatur similiter eum Aleohole novo; iterum emittit spiritus. Sicque manebit ultimo iners, inodorum, insipidum, spissum, tenax, olei corpus, in fundo, spoliatum prorsus omni spiritu. Quin etiam aqua pura diu cum tali oleo conis quassata rapit in se hune spirituiis, unde inpraegnatur opu-Iente, privat autem oleum. Quod ubi pariter repetitur saeptiis, tandem simile residuulu olei supererit. Hine paranis

tur pulcherrima; sciturque, dividi olea haee in spiritus diolea; salem patieΗm, ct aquam, terram quam plurimam aut utique haec inde produci destillatione. Nihil autem mirabilius, magisque paradoxum, quam ct his quoque oleis aquam adeo haerere mistam, ut ne visesima destillatione inde separari queat. r3. Iterum ergo firmatur tota hae Historia. r. odorem, saporemque, Plantarum singularem, in solo hoc Spiritu hae

Tere. 2. Odorem, saporemque, Aquarum stillatitiarum a. romaticarunt, in solo hoc Spiritu contineri, quatenus tuique Plantae propria est. 3. In oleis essentialibus quoque solos spiritus proprietatem exprimere. 4. Oleum volatile Plantae maxime servire spiritibus vinciendis: oleum fixius autem

conglutinandis partibus solidis inter se inc etiam quam maxime differre. s. olea pressa, ct stigatitia, jam explicata,

satis naturalia esse ipsis plantis. 6. Oleorum autem diserimen inprimis esse a spiritibus. Vid. omnino super his Homis hergiana loeis supra eitatis. Hoismanniana in Dissert. PhycChemie. a pag. I. ad Q.

120쪽

r . PROCE ssus XXXI. Rob productum de Residuo Processuum V. adas.

postquam olea penitus educta sunt de herbis ope aquae, sirine ulla alia re addita, restat itim in aheno deco inim idem,' ae sietanto temporis spatio, in vase fuissent decoctae eum ais qua. Hine igitur illae vires plantarum, quae illis plantis inerant, praeter hoc oleum ct spiritus, superstites erunt in deis eoctis his, nisi quatenus forte diuturna coctione in vasis clausis, immutatae fuerunt Quando autem primae destit Iationis Residua decosta iterato cum aquis adhibita sunt eum recentibus plantis, pro eodem oleo inde eliciendo; tum resi duum hoc secundum fortius erit primo. Atque ita deinαceps. Unde tali ergo repetitione operis tandem illa dee octat evadunt quam praegnantissima virium illarum, tit jain supra deseripsi, in Historia Aquarum stillatitiarum cohobando paratarum, ubi ct defiuire conatus sum, quales inprimis illae virtutes sint. Ex Absinthio, Betonica, Chamaedry, Foeniculo, Juniperi baccis, Tanaceto, ct multis aliis, decodi, manent satis adhue bona in Medicina : quia saporiaceam saepe virtutem,acremque salinam retinent; quibus multum adhue honi praestari queat. Helmontius vere docuit Decoctum bacia earum Iuniperi ab educto superstes oleo vires habere puragandi pulcherrimas, si idonea modo copia bibitur. Si auiatem decocta haec meraca aqua diluuntur plurima, diluta autem & fervida fere colantur per colum laneum ; dein lato vase, igne sine fumo, ebullitioni proximo, in spissantur in Rob, exhibebuntur hae vires , per annos incorruptae, par ua dosi, effectum notabilem praestiturae. Si autem spissata haee, ct exsiccata, uruntur more Tacheniano, Salem prae-hebunt copiosum Tachenianum. Si vero purissime colopura, dein ad aptam revocata spissitatem, tumque in vase reponuntur, affusoque desuper oleo teguntur, tum da-hunt salem nativum illius plantae, ablato oleo facilius

lascituria im

SEARCH

MENU NAVIGATION