M. Tullii Ciceronis Opera ex recensione Christ. Godofr. Schutzii additis commentariis. Tomus primus decimussextus Orationes tom. 3

발행: 1827년

분량: 661페이지

출처: archive.org

분류: 로마

331쪽

ORATIU

stari ostendit Iacere. Iterum isto, cui nullus esset usqmini consistendi locus, Romam se retulit Perse

quitur ermippus, qui nunquam istius impudentiae cessit. Petit Imraesides a C. Plotio senatore, vivo primario, qui legatus in Asia uera mancipia quaedam, quae se, quum iudicatum esset, per vim vendidis edicebat Q. Naso, vir ornatissimus, qui praetor fue-πat, iudex sumitur qui quum sententiam secundunt Plotium se dicturum ostenderet, ab eo iudice abiit, et quod iudicium lege non erat, causam totam reliquiti Satisne vobis, iudices, videor ad singulos testes accedere, neque ut primo eonstitueram, tantummodo cum universo genere consigerest Venio ad Lysaniam eiusdem civitatis, peculiarem

tuum, Deciane , testem quem tu, quum ephebum Temni cognosses, quoniam te nudus delectarat, Semper nudum esse voluisti. Abduxisti emno Apollonidem pecuniam adolescentulo, grandi senore, fiducia tamen accepta, occupavisti. Hanc siduciam commissati,

Q. Nomineus aliqua declaratione imi in ille,st et aruviem

, intelligendni exi, eum arbitriim aliartibus lecttim. Quod inro aequitur ab eo iudie abiu, sub- nudiendum Heraclides. M vero verba viso inti, disiuinam non emi sic in--nue: Quia iudicium illud non erat

Iege constitutum se liartium Voluuintate natu arbitri . tuae nos L m

Promiεια appellanius, a libera paruum voluntate pendent. Visi Minem Mn prosequi uoluerit, nulla id lege sacere cogatur. Idcirco Heraclides qui auctor erat, a eo indie ahiit et causam totam liquit. Eali

in Aidie tabsuo olim lege iueatis eo iudiea obiret, quod Faemi. vestigiis lectionis eod. at in quo est ab eo Aio Minois erati ab eo iudis obsit Qquod idque an Graem Laii tam me perunt. Semper nudum iri Moluisti y pN

dissimus lusus ex ambiguitate voe. nudus. Nam nudus desectarat signisi re potest tibi Placuerat, quum nudus exemebatur in Hebus innuit tamen simul Lysaniam mesaui ubidini servisse. Semper nudum vero est Oninιbtis bonis exuriam. Nucium esse Molvisti P indum, bis dixit, pri-

Aniam. OG aMisti Oecupare pecuniam es in quaestu collocare. Fiduciam

aes v,est fundum Meipere ea lege. ut eum aliquando restituas . de uirinque data, sine testilain uiliteris.

332쪽

PRO L. FLACCO, CAP. alibi diris lenes hodie ac possides Euin tu testem spe recuperiindi findi paterni venire ad testimonium dicendum coi isti qui quoniam testimonium nondum dixit quidnam sit dicturus, exspecto. Novi genus

hominum , novi consuetudinem , novi libidinem. Itaque, etsi teneo, quid sit dicere paratus, nihil tamen

contra disputabo prius, quam dixerit. Totum enim convertet atque alia singet. Quamobrem et ille sera et, quod paravit; et ego me ad id, quod attulerit,int grum conservabo. XXII. Venio nune ad eam civitatem, in quam in multa et magna studia et ossicia contuli, et quam meus frater in primis colit atque diligit; quae si civitas per viros bonos gravesque homines querelas ad vos detulisset, paulo commovere magis. Nunc vero quid putem Trallianos Maeandri causam commisisse, homini egenii, sordido sine honore, sine existim

itane, sine censu Vbi erant illi 'thodori, Archidemi,

Critones, ceteri homines apud nos noti, inter suos nobiles ubi illa magnifica et gloriosa ostentali civitatis Nonne esset putidum, si hanc causam agerent severe, non modo legatum , sed Trallianum omnino

dici Maeandrium Huic illi legato, huic publico testipatronum suum iam inde a patre, atque maioribus, L. Flaccum, mactandum civitatis testimonio tradidi sent Non est ita, iudices, non est profecto. Vidi ego in quodam iudicio nuper Philodorum testem Tral-

- allevi commissus dicitur, qui Deo pignoris creduori obligatus, propritia et iis Sestue debitore ad diem non solvente Decianus igitur pecuniari dedit Lmniae, accepto sui , quem uiueret, inuiuia premit ad certum tempus ut ille dieebat. Ly-nias eo tempore non solvit et id ad se devolutum laudum De Han inpinabat; quem tamen se, diturum pollieehatur, si ille conmiFlaeetim testimonium dixisset. Εna. Aeliciani, opisoneso Amulidemi et cruones ex ariolatimis seri re. quam iam teio ballista et inaudiis nomina ferre, Aetiuerit L isono,

malles ictorius, eui biemperii vi

333쪽

ORATIO lianum, vidi Parrhasium, vidi Arcitidemunt, quum quidem idem hic mihi Maeandrius, quasi ministrator,

aderat, subiiciens, quid in suos cives, civitatemque si vellem, dicerem. Nihil enim illo homine levius, nihil egentius, nihil inquinalius. Quare si hunc ha. bent auctorem Tralliani doloris sui, si hunc custodem literarum, si hunc testem iniuriae, si hoc actorem querelarum remitiant spiritus, comprimant animos suos, sedent arrogantiam, sateantur in Maeandrii persona esse expressam aciem civitatis. Sin istum semper illi ipsi domi proterendum esse et conculcata

dum putaverunt desinant Putare, auctoritatem esse in eo testimonio, cuius auctor iuventus est nemo.

m. Sed exponam, quid in re sit, ut, quamob rem ista civitas neque severe Flaccum oppugnarit, neque benigne defenderit, scire possitis. Erat ei Castriciano nomine iraia; de quo toto respondit Immtensius invita sinerat Castricio pecuniam , iamdiu debitam. I in totum odium , hinc omnis offensio. Quo tuum venisset Laelius ad iratos, et illud Castricianum vulnus dicendo velaicuisset, exsiluerunt principes, neque in illa concione adsuerunt, neque ipsius decreti ac testiinonii auctores esse voluerunt. Vsque eo orba sui ab optimatibus illa concio, ut princeps principum esset Maeandrius cuius lingua, quasi flabello seditionis, illa tum est egentium concio venti-

Trallianam ivitatem ad luxit. Vt Tralliani Castries creditam reum iam solverent, Flaccus iudieavit.

334쪽

lata. Itaque civitatis pudentis, ut ego semper existimavi, et gravis, ut ipsi existimari volunt, iustum dolorem querelasque cognoscite. Quae pecunia suerit

apud se, Flacci putris nomne, collata a civitatibus, hanc a se esse ablatam queruntur. Alio loco quae-mini, quid licuerit Flacco: nunc tantum a Trallianis requiro, quam pecuniam a se ablatam queruntur, suamne dicant, sibi a civitatibus collatam in usum suum. Cupio audire Non inquit, dicimus. Quid igitur Delatam ad nos creditam nobis L. Flacci patris nomine, ad huius dies sestos atque ludos. Quid tum Hanc te, inquit, capere non licuit. Iam id videi G:

sed primum illud tenebo. Queritur gravis, locuples, ornata civitas, quod non retinet alienum spoliatam se dicit, quod id non habet, quod eius non fuit. Quid hoc impudentius diei aut sngi potest Delectum est

oppidum, quo in oppido uno pecunia a tota Asia ad honores L. Flacci poneretur. Haec pecunia tota uti honoribus translata est in quaestum et senerationem:

recuperata est multis post annis. Quae civitati sinia Liniuria' XXIV. At molesio seri civitas Credo. Avulsum est enim praeier spem, quod erat spe devoratum lucrum. At queritur Impudenter iacit. Non enim omnia, quae

ninni uitant i litui iudi a diessest a provinciuianis. naiambue epe nia ad impensis illorum. Hoc aliquando fiebat vero studio. aliquando a eoaetis, aliquando a Maeniat ribus, ut indieatur in aetione IV in

Translata es in quaestum' Id est, Tralliarii ollocariant hanc pecunin n. non impenderunt in institutionem

bonorum , ad qui, sint naia, qui astu desiuinis et iis mini sui abii elisis a Flacco C M. Ainitium vulgo qua ad Lamia

edebatur amissum. Metiva a Muri a

335쪽

lenius, eadem iure queri possun ius. At accusat veribis misissimis. Non civitas, sed imperiti homines,

a Maeandri concitati. Quo loco etiam atque etiam 1acite, ut recordemini, quae sit temeritas mullitudinis, quae levitas propria Graecorum , quid in concione seditiosa valeat oratio. Hic, in hac gravissima et moderatissima civitate, quum es serum plenum iudiciorum, plenum magistratirum, plenum ρον morum virorum et civium quum speculatur atque

obsidet rostra vindex temeritatis, et moderatrix onficii, curia tamen quantos fluctus excitari concionum videtis Quid vos fieri censetis xallibus' quid Pergamia Nisi sorte hae civitates existimari volunt, facilius una se epistola Mithridatis moveri impellique potuisse, ut amicitiam populi nuini,sdem suam, iura omnia ossicii humanitatisque larent, quam ut silium testimonio laederent, cuius

patrem armis pellendum suis moenibus censuissent. Quare nolite mihi ista nomina civitatum nobilium opponere. Quos enim hostes haec sumilia contempsit, nunquam eosdem testes pertimescet. Vobis autem est

consitendum, si consiliis principum vestrae tritates xeguntur non multitudinis emeritate, sed optimatum consilio bellum ab istis civitatibuscum populo romano

esse susceptum: sin ille tum motus est temeritate imperitorum excitatus, patimini, me delicta vulgi a publica causa Separare. XXV. At enim istam pecuniam huic capere non

Quid Pergami Vulgo an id quod Persami tarnestius vel non id quod Himum 'vertantiu - . Per uini omnem in eis. eonises Equidem non distritavi verum visa quia Ium smini minit sari oemetis.

336쪽

Iicuit. limi vultis patri Flacco licuisse, necne Silicuit, sicut certe licuit, ad eius honores collatam, ex quibus ipse nihil capiebat, patris pecuniam recto abstulit filius si non licuit, tamen illo mortuo, non modo filius sed quivis heres rectissime potuit a nim

cium quidem Tralliani, quum ipsi gravi sinoro

sitam pecuniam multos annos occupavissent, a Flacco tamen omnia quae voluerunt, impetraverunt: neque tam fuerunt impudentes, ut id, quod Laelius dixit, dicere auderent, hanc ab se pecuniam abstulisse Mithridatem. Quis enim erat, qui non sciret, in ornan

dis studiosiorem Mithridatem, quam inspoliandis Trablianis suisse 'Quae quidem a me si, ut dicenda sunt, dicerentur, gravius agerem, iudices, quam adhuc

egi, quantam Asiaticis testibus fidem habere vos conveniret revocarem animos vestros ad Mithridatici belli memoriam, ad illam universorum civium romanorum per tot urbes, uno Punςto temporis, miseram

crudelemque caedem praetores nostros deditos, te satos in vincula coniectos, nominis prope romani memoriam cum vestigio imperii, non modo ex aedilrus

Graecorum, verum etiam ex literis esse deletam. Mithridatem deum , illum patrem, illum Conservatorem Asiae, illum Evium, Nysium, Bacchum, Liberum nominabant. Vnum atque idem erat tempus , quum

L. Flamst consuli portas tota Asia claudebat Cappadocem autem illum non modo recipiebat suis urbibus, verum etiam ultro vocabat. Liceat haec nobis, si obli-

Patri Haee lietiisses Sio e cod. Faern Fraue C. Memm aliis edidit Lamb. Bech. Vulgo Haeci.

erat Indos lieuit filio . omni lii rumve inisreepta poscetiis mortem. D.

337쪽

ORATiOvisci non pomuiniis, at tacere liceat mihi potius deleritate Graecorim queri, quam de crudelitate Ametoritatem isti habeant apud eos, quos esse omnino noluerunt Nam, quoscumque Potuerauit, togatos

interemerunt; nomen civium romat Orum , quantum

in ipsis suit, sustulerunt. In hac igitur urbe se iactent,

quam oderunt apud eos quos inviti vident in ea republica, ad quam opprlinendam non animus eis, sed vires desuerunt Adspiciant hunc remtomim laudatorumquo Flacci, ex atque inieri Graecia tum in ipsi expendant, tum cum his se Comparent, tum, si audebunt, dignitati horum ant

Ponant suam.

XXVI. Adsunt Athenienses, unde humanitas, d orina, religio, fruges, iura, eges ortae, atque in omnes terras distributae putantur; do quorum urbis possessione, propter Pinhritudinem, etiam inter deos certamen suisse proditum est; quae vetustate ea est, ut ipsa ex sese suos cives genuisse dicatur, et

eorum eadem terra Parens, altrix, patria dicatur; auctoritate autem tanta est, ut iam fractum prope

ac debilitatum Graeciae nomen huius urbis audentiatur. Adsunt Lacedaemonii; cuius civitatis spectata ac nobilitata virtus, non solum natura corroborata, erum etiam disciplina putatur qui soli toto octe terrarum septingenios tum annos amplius uuis moribus e unquam mutatis legibus vivunt. Usunt ex Achaia cuncta multi legati, Beotia, Thessalia quibus locis ituper legatus L. Flaccus, imperatore Metello, praesuit. Neque vero te, Massilia, praetereo, quae

338쪽

L. Flacclini militem murmioremmis cognosti cuius ego civitatis disciplinam atque gravitatem non solum

Graeciae, sed haud scio an cunctis gentibus anteponendam dicam: quae tam procul a Graecorum omnium

regionibus, disciplinis inguaque divisa, utis iuullinus terris, cincta Galloruin gentibus, barbariae suetibus alluatur, sic optimatum consilio gubernatur, ut onmes eius instituta laudare sicilius possint, quam aemulari. Hisce utitur laudatoribus Flaccus, his innocentiae testibus, ut Graecorum cupiditati Grae corum auxilio resistamus.

XXVII. Quamquam quis ignorat, qui modo unquam

mediocriter res istas scire curarit, quin tria Graeco Tum genera sint vere' quorum uni sunt Athenienses, quae gens lanum habesnitur Aeoles alteri Dores

aerii nominabanturi Atque haec cuncia Graecia, quae sama, quae gloria, quae doctrina, quae plurimis artibus, quae etiam imperio et bellica laude si ruit, parvum quendam Iocum, ut scitis, Europae tenet, semperque tenuit Asiae maritimam oram bello superatam cinxit urbibus, non ut munitam coloniis illum augeret, sed ut obsessam teneret. Quamobrem quaeso a vobis, Asiatici testes quum vere recordari voletis, quantum auctoritatis in iudicium asseratis, vosmetipsi describatis Asiam: nec quid alienigenae de vobis loqui soleant, sed quid vosmetipsi de genere vestro statuatis, memineritis. Namque, ut opinor, Asia vestra constat ex Phrygia, Mysia, Caria, Lydia. Virum igitur nostrum est, an vestrum hoc proverbium,

' rygem plagis seri solere meliorem Quid de tota

339쪽

ORATIO Caria noline hoc vestra voce vulgatum est , si quid cum periculo experiri velis, in Care id potissimum

esse faciendum 8 Quid porro in graeco sermone tam tritum atque celebratum est, quam si quis despicatui ducitur, ut Mysorum ultimus esse dicatur mam quid

ego dicam de Lydia 2 quis unquam Graecus comoediam scripsit, in qua servus primarum partium non Lydus esset Quamobrem quae vobis sit iniuria, si siniimus, vestro nobis iudicio standum esse de vobis 2 Equidem mihi iam satis superque dixisse videor

de Asiatico gener testitim sed tamen vestrum est, iudices, omnia, quae dici possunt in hominum levitatem, inconstantiam, cupiditatem, etiamsi a me minus dicuntur, vestris animis et cogitatione comprehendere.

XXVIII Sequitur auri illa invidia Iudaici Hoc nimirum est illud, quod non longe a gradibus Aureliis haec causa dicitur ob hoc crimen hic locus abs te, Laeli, atque illa turba quaesita est Scis, quanta sit

manus , quanta Concordia , quantum valeat in concionibus. Summissa voce agam, tantum ut iudices audiant.

Neque enim desunt, qui istos in mo, atque in optimum quemque incitent quos ego id facilius faciant, non adiuvabo. Quum aurum, Iudaeorum n.mine, quotannis ex Italia, et ex omnibus provinciis, Hierosolyma exportari soleret, Flaccus sanxit edicto, ne ex Asia exportari liceret. Quis est, iudices, qui

hoc non vere laudare possic Exportari aurum non oportere, quum aeri antea senatus, tum me com

A fra ἀοι- Aureliis circa os At Minis non est in is clinis. ω- mis ver inulistimario quatuor in Med. imitii iuu auus Aurelii, sorum Aureliiis , et Mevit Em. Non enim loquitur ad tribunal Aurelium a cicerinis Mepe populum in tiaueio dixis,etiosius

340쪽

, PRO L. FLACCO Car. 337

sule, gravissime itidicavit. Huic ausem barbarae superstitioni resistere, severitatis multi indinem Iudaeorum. sagrantem nonnunquam in COnCionibus , pro republica contemnere, gravitatis summae fuit. At Cn.

Pompeius, captis Hierosolymis, victor ex illo sano nihil attigit. In primis hoc, ut multa alia, sapienter, quod in tam suspiciosa ac nudedica. civitate locunt sermoni obtreciniorum non Miquit. Non erimi, credo, religionem et Iudaeorum, et hostium impedimento

praestantissimo imperatori, sed pudorem, suisse. Unergo climen est quoniam quidem furtum nusquani reprehendis, edictum probas, iudicatiun fateris, quaestiumst prolatum palam non negas, actum esse per

iros primarios res ipsa declarat Apameae manifesto comprehensum, ante pedes praetoris in sexo expensum est auri pondo centum paulo minus per Sex. Caesium, equitem romanum, castissimum hominem atque integerrimum Laodiceae viginti pondo paulo amplius per hunc ipsum L. Peducaeum, iudicem nostrumn Adramyttii per Cn. Domitium , legatum; Pergami non multuo, Auri ratio constat aucum in aerario est Furtum non reprehendititis; invidia quaeritur; a iudicibus oratio avertitur; vox in coronam turbamque effunditur sua cuique civitati religio, Laeli, est, nostra nobis. Stantibus Ilicrosolymis, pacatisque Iudaeis, tamen istorum religio sacrorum a splendore huius imperii , gravitate nominis nostri, inuiorum institutis abhorrebat nunc fro hoc magis,

quod illa gens, quid de imperio nostro sentiret, ostendit armis quam cara diis immortalibus esset, docuit, quod est victa, quod elocata, quod servata.

SEARCH

MENU NAVIGATION