Annalium et historiae Francorum ab anno Christi 708. ad ann. 990. Scriptore coaetanei 22

발행: 1588년

분량: 896페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

531쪽

Francos detulere gratissimu Eade etiam tempestate Romani,quum Leo Apostolib s grauaretur aduerso incommodo, praedia omnia,qus illi domocultas appellat,&nouiter ab eode Apostolico instituta erat, sed de ea quae sibi contra ius querebantur direpta, nullo iudice expectato,diripere &sibi conati sunt restituere.Quorum coeptis restitit Bernardus rex perV Vinigilum ducem Spoleti, certumque rerum nuntium de his omnibus direxit ad Imperatorem. Postquam Imperator hyemis inclemen- oeceut tiam, serena valetudine, & tranquillo su Cessu transegit,succedente aestiui temporis

gratissima blanditie, missi sunt ab eo qui dicuntur Orientales Franci,sed & Saxoniaci generis Comites, contra Sorabos Scia-uos,qui ab eius imperio dicebantur defecisse. inorum conatus quam breuissime ac facillime,Christo donante, compressus est. Sed & Vasconum citimi, qui Pyrenaei iugi propinqua loca incolunt, eodem tempore iuxta genuinam eosuetudinem leuitatis, a nobis omnino desciuerunt. Causa aute rebellionis fuit, eo quod Siguuinum eorum Comitem propter morum prauorum castigationem, quibus pene erat importabilis , ab eorum remouit praelatione

532쪽

19' VITA

Imperator. Qui tamen adeo sunt duabus expς dixiψnibus edomitti , ut scro poenitu irit eos incoepti sui, deditioneque magno Qxpeterent voto. Inter haec domini Leonis Romani antistitis dormitio nuntiatur Imperatori ; quae euenit octauo Calendas Iunii, anno vicesimo primo Episcopatus sui: Stephanique Diaςoni in locum eius subrogatio, qui post sui c0secrationem ad

dominum Imperatorem venire non diastulit. Vix enim duobus exactis mensibus, summa cum festinatione ei occurrere festinauit. Praemisit tamen legationem quiesuper ordinatione eius Imperatori satisfaceret. Imperator autem eius aduentu prae cognito, Bernardum quidem nepote cum

comitari iussit. Sed & appropinquati alios missos, qui eum cum debito honore per

ducerent, direxit. Ipse autem aduentum

eius Remis sustinere statuit. Cui ctiam obuiam Hildebaldum Archicapellanum sacri palatij,Theodulphum Episcopum Aurelianensem,Iohanem Arelatensem, aliorumque ministrorum Ecclesiae copiam , procedere iussit,infulis indutos sacerdotalibus. Ad ultimu Imperator miliario processit a monasterio sancti confessoris Remigi j ό & taquam beati Petri vicarium ho-

533쪽

nestissime suscepit, & descendentem ex

equo excepit,& Ecclesiam intrantem manu propria sustentauit, praecinentibus pro tanta exultatione variis Ecclesiae ordinibus,Te Deum laudamus, & reliqua. Mohymno finito, laudes Imperatori debitas

clerus Romanus conclamauit, quarum finem dominus Apostolicus oratione compleuit. His expictis intra domus penetralia concessum est, expositisque causis sui aduentus, & benedictione panis ac vini simul participata, Imperator ad ciuitatem rediit, dominus Apostolicus ibidem remansit. Sed in crastinum dominus Imperator dominum Apostolicum euocauit, conuiuio opulentissimo procurauit, donisque maximis honorauit: similiterque die tertio a domino Apostolico dominus inuitatus Imperator, & multis variisque est donatus muneribus ; & in crastinum, quae fuit dies dominica, Imperatot imperiali diademate coronatus, & benedictione inter missarum celebrationes insignitus. Et tandem his completis dominus Apostolicus, cunctis, quae poposcerat, impetr tis, Romam rediit. Imperator vero

ad Compenditim secessit, ibi que missos Abditatim o filii Abulat regis luscepit diu nu

534쪽

2oo, . VITA

audiuit. Moratus autem ibidem viginti vel eo amplius diebus , Aquis rani hiematurus petiit. Iusserat sane Imperator misses

Sarracenorum regis, semet prscedere illuc Venturum. Quo quum peruenissent,ferme tribus detenti sunt mensibus. Post haec autem quum eoS iam tarderet aduentus sui, permissu Imperatoris redierunt. In eo etiam commCrans palatio, ad se venientem missum suscepit Leonis Constantino politant Imperatoris,nomine Nicephoru Lcgatio aute eXcepta amicitia &societate, erat definibus Dalmatarum RomanoruSclauorum:& quia nec hiprssentes erant,

nec Chadalo finium praefeeius, neque sinu illis haec dirimi potorant,missus est in Dalmatia ad lisc pacificanda componenda Albigarius cu Chadalo earundem finium principe. Ipso anno fili) God Osredi quondam regis Norimannorum quum ab He-rioido premerentur, miserunt legatos petentes ab Imperatore pacem , quae legatio tamquam inutilis & simulata ab eo resecta est, auxiliumque Herioldo contra eos datum. Eo anno luna nonis Februarii defecit hora noctis secunda. Cometarum sidus portetuosum apparuit in signo Agitatoris. Stephanus Papa tertio mense postquam

535쪽

e Francia Romam rediit, ultimum diem Hausit:&Paschalis pro eo cathedram Romani potificatus subiit, qui post expletam

consecrationem solemnem, legatos cum

epistola Apologetica & maximis muneribus Imperatori misit, insinuans non se ambitione , nec voluntate, sed electione& populi acclamatione, huic succubuisse potius quam insiluisse dignitati. Huius legationis baiulus fuit Theodorus nomenculator, qui negotio peracto,& petitis impetratis super confirmatione scilicet pacti& amicitiae more praedecessorum surium, reuersus est. Sub eodem anno quadragesimae pene exacto tempore, ultimae hebdomadis quinta feria,qua dominicς ccens Celebratur memoria, dum peractis omni bus , quae tanti diei solemnitas cxigebat, Imperator ab Ecclesia in regiam se recipere vellet,porticus lignea per quam redeundum erat, carie senioque confecta, & humectatione continua putrefacta, fatiscentibus inferioribus, sub Imperatoris pedibus comituque illius, collapsa, magnu fragore sui omni palatio incussit metum, V retibus singulis, ne ruinae illius cuctus Imperatorem oppressisset. sed a Deo cui erat

dilectu.a praeseti discrimine est protectus.

536쪽

zo2 VITA

Nam quum viginti vel eo amplius combium cum eo ad terram usque deciderint, variasque incurrerint calamitates, ille nil tristioris incurrit iacturae, praeter imi pectoris locum, cui illisus est capulus ensis, ultimaque auris cutis paululu expoliata, sed &crus illius iuxta inguina cuidam ligno impactum,cui tamen citissime est subuentum. Adhibito enim medicorum studio qua breui pristinae saluti est restitutus. Viginti namque peractis diebus Novio-

inagum venatum petiit. Quo peracto ne gotio, Imperator generalem habuit Conuentum Aquis rani, in quo quantum feruoris circa diuinum cultum in arca pc-ctoris gestaret, toto adnisu declarauit. Congregatis enim Episcopis nobilissimo que sanctae Ecclesiae clero fecit coponi o dinarique librum,canonicae Vitae normam gestantem,in quo totius illius ordinis perfectio continetur, sicut reclusus ipse fatetur. In quo etiam inseri iussit cibi potusque atque omniu necessariorum summa, ut omnes tam viri qua sanctimoniales, sub hoc ordine Christo seruientes, nullisyrae pediti necessitatibus, libera seruitute Domino omnium militarc meminissent librum per omnes ciuitates & pio,stςri

537쪽

canonici ordinis sui imperij misit per manus mistarum prudentium, qui illum in omnibus supra dioes locis transcribi fac

rent, debitaque a que conscripta exigeret stipendia ministrari.Quae reS magnum Ecclesiae contribuit exultationis tripudium,& piissiino Imperatori debita cu laude in mortale monimetum. Itidemque constituit ide Deo amabilis Imperator Benedictum abbate, & cu eo monachos strenuae viis per omnia, qui per omnia monasteri

monachorum cutes redeuntesque, unifo me traderent cunctis monasteriis, ta viris

quam sanctimonialibus foeminis, vivendi secundum regulam sancti Benedicti, incommutabilem morem. Considerans

etiam idem piissimus Imperator, non debere Christi ministros obnoxio Te humanae seruituti: sed & multorum auaritiain abuti ministerio Ecclesiastico adpropriui quaestum, statuit, ut quicunque ex seruili conditione,conciliante scientia & morum probitate , ad ministerium altaris asciscerentur, primum manumittantur a propriis dominis, vel priuatis, vel Ecclesiasticis: &tunc demum gradibus altaris induantur: Volens etiam unamquamque Ecclesiam: habere proprios sumptus, ne per ciusce-

538쪽

modi inopiam cultus diuini ne Ueretur inseruit praedicto edicto, ut super singulas

Ecclesias mansus tribueretur Vnus cum

pensatione legitima,&seruo atque ancilla. Haec orat sancti Imperatoris exercitatio;

hic clitotidianus ludus, haec palsstrica agoni spectante Deo, quo eius vita in sancta doctritia & operatione clarius eniteret, qui in pomparum sublimitate constitutus imitando Christum humilitate, altius eminebat. Denique tuc coeperunt deponi ab Episcopis& clericis cingula balteis aureis , & gemmeis cultris onerata, exquisitaeque vestes, sed & calcaria talos onerantia relinqui. Monstro enim simile duceb tur,si Ecclesiasticae familiae deputatus, conaretur aspirare ad secularis gloriae ornamenta. ω vero non tulit hanc sanctam Deoque dignam Imperatoris deuotione humani generis inimicus, undique se impetentem & ab omnibus Ecclesiae ordinibus sibimet bella indicentem, sed coepit

totis virium copiis se expugnantem oppugnare, & per inebra sua, Christi fortissimubellatorem vi & astu, quo potuit,lacessere. Nam his rite ordinatis,postquam Imperator in eodem placito filium primogenitu Lotharium Imperatorem appellari & esse

539쪽

voluit,&duoru filiorum suorum Pipinu in Aqu taniam, Ludovicu in Baloaria misit, ut scilicet sciret populus, cuius deberet potestati parere: statim ei Abodritorum des ello,nutiatur qui cu filiis Godefridi amicitias iungentes Saxonia Trans albiana vexabant. Contra quos Impcrator sufficientes copias dirigens, corum motus Deo se uente compressit.Ipse autem Vos agi lustra sectaturus,venatum petiit. Interea vena tione ibidem iuxta morem Francorum expleta, quum hiemem exacturus Aquise grani reuerteretur, nuntiatum est ei Ber- nardum nepotem situm Italiae regem, cui

ipse maxima, ut Rex fieret, apud patrem causa fuerat, consiliis quorundam prauo rum hominum adeo dementatum, Ut ab eo disciverit, omnesque ciuitates regni &principes Italiae in haec verba coniurauerint,sed & omnes aditus quibus in Italiam intratur, positis obicibus & custodiis obserarint. inod quum certis nuntiis referentibus, maximeque Rathaldo Episcopo,&Suppone,certissime cognouisset,co- tractis undique copiis, tam ex Gallis, qua

ex Germania, cum maximo exercitus roboreCabillonum usque peruenit .At Be nardus cum se cerneret viribus imparem,

540쪽

stos VITA& ad coepta inefficacem , utpote a quo plurimi suorum quotidie deficerent, de speratis rebus ad Imperatorem Venit: armisque depositis , pedibus se eius prostra' uit , confessus perperam se egisse. cuius exemplum primores eius sunt secuti , armis depositis se eius potestati & iudiacio subdiderunt . Sed & concinnationeS, quomodo coeptam rebellionem, quare inchoauerint, &ad quem finem inchoara perducere voluerint , quosve compli ces , sibi allexerint, ad primam prodi derunt interrogationem. Fuere sane huius conspirationis auctores, Egiddeo re galium amicorum primus: Reginerius, olim Comes palatij Imperatoris, filius Reginetij Comitis sed & Reginardus,prspo' titus camerae regalis. Erant autem huius sceleris conscij qua plures clerici, seu laici, inter quos, aliqu0s Episcopos huius tempestatis procella inuoluit, A nselmum scilicet Mediolanensem, V Volsoldum Cremonensem, sed N Theodulium Aurelianensem. Postquam vero defectionis propalati sunt principes,& custodiae macipati, Aquis rant Imperator, sicut decreuerat, hiematum regreditur , ibique usque du si icr Paschae solemnitate celebraret, remo I

SEARCH

MENU NAVIGATION