장음표시 사용
571쪽
consistere voluit, ipse autem Compe
dium petiit. Porro ij qui cum PipinoVV
rimbriam venerunt, misso V Verino ALamberto aliisque qua plurimis,Iudith
ginam ex civitate monasteriique basilica eductam,ad se perduci fecerunt. inam usque adeo intelata per diuersi generis poenas morte adegere, ut promitteret se, si sibi copia daretur cum Imperatore loquC-d persuasura quatenusImperator abicistis armis, comisque recisis, monasterio sese conferret, se etiam imposito velo capiti itidem facturam. Quam rem quanto plus cupiebant,tanto facilius crediderunt. Misesis enim cum ea aliquibus suorum, ad Imperatorem usque deduxerunt. Cui cum ille secretius secum loquendi licentiam praestitisset , permittente illo ut mortem
euadere posset, ipsa velum sibi capiti si
perposuit: de attonsone porro sua Imperator tempus deliberandi poposcit. Tam to enim Imperator, aliis benigne semper vivens, iniusto odio laborabat, ut taederet eos vitae ipsius: cuius beneficio nisi illi viverent, iuste & legaliter vita caruissent. Redeunte ergo ad se regina , aliis quidem malis temperarunt, adclamationi a temvulgi consentientes,exilio eam depor-
572쪽
tari, & in monasterio sanctae Radegundis retrudi iusserunt. Circa mensem Maium porro filius Imperatoris Lotharius ex Italia venit:eumque in Compendio repperit. Ad quem venientem se contulit tota illa factio inimica Imperatoris, ipse tamen nihil tunc temporis patri intulisse visus est
dedecoris, probauit autem quae gesta erat. Denique HeribertusBernardi frater,luminum amissione mulctatus est,c6tra votum imperatoris: Odo consobrinus illius armis ablatis exilio deportatus, tamqua eoruni quae Bernardo & reginae adclamabantur, conscij & fautores. In talibus ergo consistens, solo nomine Imperator, aestatem transegit. Quum autem instaret autumnalis temperies, ij qui Imperatori contraria sentiebant, alicubi in Francia conuentum generalem fieri volebant. Imperator auteclanculo obnitebatur, dissidens Francis, magisque se credens Germanis. obtinuit
tamen sententia Imperatoris , ut Neo in gum populus conueniret.Verens porro ne multitudo contrariorum superaret paucitatem suorum fidelium, iussit ut vitiisquis que ad idem placitum veniens, simplici v-
foretur commeatu. Praecepit etiam Comitem Lambertum finium sibi deput
573쪽
torum custodiam habere. Helisachar abbatem iustitias facturum eo quoque direxit. Tandem ergo Niumagum ventum est, omnisque Germania eo confluxit, Imperatori auxilio flitura.Imperator autem volens adhuc vires aduersariorum attenuare, Hilduinum abbatem culpans, interrogauit: cur quum simpliciter venire iussus sit, hostiliter aduenerit.Qui quum negare nequiret,continuo ex palatio exire iussus est:& cu paucissimis hominibus iuxta Patris brunna in expeditionali tabernaculo hiemare. VValach abbas iussus est ad monasterium redire Corbetae,ibique regulariter obuersari. Haec quum ij qui Imperatori
aduersaturi conuenerant, prouiderent, ad desperationem ultimam infracti viribus sese vertersit. Denique per totam noctem Coeuntes, atque ad habitaculum Lotha-rij Imperatoris filij conuenientes, hortabantur aut bello confligendum, aut aliquo secedendum absque Imperatoris voluntate.In qua deliberatione quum totam expendistent noctem, mane Imperator Glio mandat, ne inimicis communibus credat,sed ad se tamquam ad patrem filius veniat. Quibus ille auditis, licet dehortanti bus qui circa illum erant, ad patrem Venit
574쪽
et o v ITA A quo non est aspera increpatione inuectus , sed molesta lenitate correctus . Ingresso aute illo intra penita regiae domus, diaboli instigatione vulgus cotra se coepit furere, processsissetque furor usquead mutuam caedem, nisi Imperatoria prudentia prospexisset. Dum enim illi inter se tumultuates, ne in vesanum furorem ruerent, Imperator ad cunctorum aspectum cum
filio processit. Quo facto omnis illa feralis
comotio coquieuit.Imperatoria enim o- . ratione audita, omnis popularis tumultus
facessit. Post haec Imperator omnes illoruhuius impiae conspirationis principes, sub priuata custodia adseruari praecepit. bos postea ad iudicium adductos, quum omnes iuris censores filiique Imperatoris iudicio legali, tanquam reos maiestatis, decernerent capitali sententia feriri, nullum ex eis permisit occidi: sed usus,ut multis vi
sum est, leniori quam debuit pietate, sibi
tamen consueto benignitatis & clementis more, laicos quidem praecepit locis oportunis adtonderi: clericos vero in conu nientibus itidem monasteriis custodiri.
His peractis ad hiemandum Imperator Aquas rani secessit. Habuit autem per idetempus secum semper Lotharium filium
575쪽
suum. Misit interea in Aquitaniam,coniugemque reuocauit fratresque illius Caro lum de Rodulfum iamdudum attonsos. inam tamen coniugis honore non est dignatus, donec se legali praescripto modo ab obiectis purgaret. Quod postquam gestum est, in purificatione sanctae Mariae,
cunctis diiudicatis ad mortem,Vitam concessit. At Lotharium in italiam, Pipinum in Aquitania, Ludovicum in Baloaria ire permisit, ipse vero Quadragesimale tepus
Paschaeque solemnitatem in eo loco celebrauit. Paschalib' ergo peractis solentis,ad Ingetheim Imperator perrexit. Ipso denique tempore consuetae misericordiae non immemor, qus,sicut de se ait Iob,ab initiis creuit cum illo, & de utero matris videtur cum ipso egressa: eos quos dudum exigentibus meritis, per diuersa loca de putauerat, euocatos, bonis propriis restititit, & si qui adtonsi fuerant,utrum sic manere, an in habitum pristinum redire vellent, facultatem contribuit. Dehinc Imperator in partes Rumerici montis per Vosagum transiit: ibique piscationi atque venationi,
quamdiu libuit, indulsit, & filium Lotharium in Italiam direxit. Porro autumni tepore in Theodonis villam conuenire generaliter suum populum praecepit. In quo
576쪽
loco tres legati Sarracenorum a transm rinis parti, suenere: quorum duo Sarraceni, unus fuit Christianns,afferentes Fa dia munera suae patriae , odorum scilicet diuersa genera & pannorum. Qui paccpetita & accepta,remissi sunt. Affuit etiam Bernardus, qui modo praedicto, fugien do se salvans, diu in finibus Hispaniae exulauerat. Is ergo Imperatore adienS, modum se purgandi ab eo quaerebat, morC Francis solito, scilicet crimen obiicieti semet obiicere volens, armisque impacta diluere. Sed quum accusator licet quaesitus, deesset: cessantibus armis purgatio facta est iuramentis. Praeceperat porro Impera tor ut huic placito filius eius Pipinus interesset: sed ille conuentui semet subtraxit, post placitum autem aduenit. Imperator
autem volens & hanc inobedientiam,pit rimamque in eo castigare morum insole . tiam, secum eum morari iussit,& usque natalem Domini secli Aquis tenuit. Sed ille
ultra suum se velle teneri grauatus, fugam capessit: & inscio patre in Aquitaniam co- cessit. Imperator vero in hibernis ut coeperat, Aquis rani permansit. Hiemis sane riagore transacto,& vernali successu reducto, nunciatu est Imperatori quosda motus ex
577쪽
citatos in Baloaria, ad quoru compressionefestinus abiit,ad AusburgumVsque peruenit, insurgentia sedauit,continuo rediit, conuentumque publicum Aurelianis fieri iussit, ibique sibi Pipinum occurrere mandauit. qui licet inuitus occurrit. Sed considerans Imperator quorundam malorum hominum consilia,mij animum tam minis quam promissionibus ad deteriora festinantium pervertere: maximoque Berna dum verens, cuius consilio uti tunc Pipinus dicebatur: qui & ipse tunc in Aquita ilia morabatur: Ligeri trasmeato, cum suo commeatu ad Iocundiacum palatium venit, in territorio Lemovico situm. Qim ventilata utriusque causa, Bernardus quidem quum insimularetur infidelitatis, nec tamen usque ad congressionem probator procedere vellet, honoribus priuatus est. Pipinum vero ob prauorum morum cor
ruptionem , sub custodia priuata Treveros perduci iussit. Qgo quum duceretur & indulgentius haberetur, a Dis custodiae noctu subducitur,& usque ad Imporatoris re ditum ab Aquitania, quaqua versum V luit*voluit, peruagatur. Et tunc quidem Imperator inter filios suos Lotharium atque Carolum, quandam diuisionem regni
578쪽
ῖ VITA constituit. Quae tamcii ingentibus imp dimentis, quae dicenda sunt, pro voto minime cessit. Eo porro tempore visum est
Imperatori ab Aquitania secedere, sed post paucum tempus idem ad missam sancti Martini populum couocauit: filiumque Pipinum fugientem ad se quoquo modo reuocare voluit, sed illo id refugiete aspe rima hiemis incubuit inclementia, primo quidem pluuiarum plurimaru inundantia:
deinde humectationem terrae glaciali rigore astringente: quae adeo noxia fuit, ut
subtritis pedibus equinis , rarus quisque
foret,qui vectione equorum Uteretur. Fracto ergo exercitu multo laboris incomodo,& improuisos excursus Aquitanorum subinde &moleste ferente, statuit Imperator ad villam, cuius vocabulum est Restis,uenire,ibique Ligeris amne transmea-to,in Franciam hiematum redire.Quod &fecit, licet minus honeste quam decuit.. Humano porro generi pacique contrarius diabolus, nequaquam ab infestatione Imperatoris feriabatur: sed per satellitum suoru versutias filios spllicitabat, persuadens illis, quod pater illos ultro perdere vellet, non considerantes ue quod qui mitior ho-
579쪽
minibus externis esset, immanis non poterat effici suis. Sed quia corrumpunt Do- nos mores colloquia mala: & lapidum etiaduritiam mollis aquae guttula saepius illisa terebrare solet: taciem ad id ventum est, ut filios Imperatoris, in unum cu copiis quibus poterant coire facerent: Gregoriuque
Papam aduocarent, sub ornatu quasi qui patri solus filios rec5ciliare deberet & possisset, rei tamen veritas post claruit. Imperator porro e contrario mense Maio V Vormaciam venit cum valida manu: ibique
quid agendum sibi foret diu deliberauit. Missisque destinatis Bernardo scilicetEpiscopo cum reliquis, filios hortabatur ad se veniendum & redeundum. S ed & Papa Romanae sedis coueniebat: ut si more prae decesserum suorum aderat, Cur tantaS ne' eteret moras non sibi occurrendo. Quum Vero rumor usquequaque diffusus sereret de caeteris quod veru erat, de Papa vero Romano, quod ideo adesset, vitam Imperatorem quam Episcopos excommunicationis vinculis irretire vellet; si qui inobedientes essent suae filiorumque Imperatoris voluntati: parum quid subripuit Episcopis Imperatoris praesumptio audaciae, asserentibus nullo modo se velle eius v ij
580쪽
2 6 VITAluntati succumbere, sed si excommunia
Caturui aduenirer, excommunicatus ab . iret,quum aliter se habeat antiquorum C nonum auctoritas. Tandern ergo conuentum est festiuitate fincti praecursoris Christi Iohannis in locum qui ab eo quod ibi gestum est, perpetua nominis ignomi nia notatus, est ut vocetur Campus mentitus. Quia enim ij qui fidem Imperatori promittebant, mentiti sunt , locus in quo id contigit, testis nequitiae in suo nomine remansit. inum autem haud procul inde aciebus ordinatis cosisterent, iam iamque ruendum in arma putaretur, nuntiatum est Imperatori aduenire Papa Romanorum, quem veniente I inperator in ipsa acie consistens suseepit, licet indecetius, quam debuit, imputans ei quod ipse sibi talem susceptionem prs parauerit,qui inusitato modo ad se venerit. Duillius autem Papa inhabitationem castrensem, multis assertionibus perdocuit, non se tantum iter ob aliud suscepisse, nisi quia dicebatur, quod inexorabili discordia contra filios laboraret : ideoque pacem in utramque partem serere vellet. Audita vero parte Imperato ris , mansit cum eo aliquot diebus. Remisisses autem ab Imperatore ad filios, ut pace mutuam neetcret: quum pene omnis po-