장음표시 사용
601쪽
tam facile conquieuit,quam Imperatorincum spem posuit: cui veracissime dicitur: subest enim tibi Domine quum volueris, posse. In ipsis etiam diebus in quibus purificatio beatissimae semper virginis Mariae
celebratur, Conuentus quidem magnus,
sed praecipue Episcoporum, Aqui rani
Couenit, in quo quum de aliis utilitatibus Ecclesiae necessariis, tum praecipue de his rebus questum est , quas Pipinus & sui multis Ecclesiis abstulerui. Ob quam rem
Imperialis auctoritatis & communis consilij commonitorium ordinatur: quibus comoneretur Pipinus & sui cu quanto periculo res Ecclesiasticas peruaserint. Quae res prosperum suscepit exitum.Nam Pipianus monita pij patris sanctorumque virorum libenter suscipiens,omnia inuas etiaper auunculi sui impressionem,obedienter restituit. Proximum huic placito conuentum Imperator in pago Lugdunensi habuit, tempore aestiuo,in loco qui vocatur Stramiacus, cum Pipino & Ludovico Lliis.Nam quod Lotharius non affuit,inualentia aegritudinis supra dictae obfuit. In quo causam Ecclesiarum Lugdunensis atque Viennensis vacantium ventilari fecit,
eo quod Episcopi dudum illarum, Ago-
602쪽
bardus quidem iussis ad rationem non venerit reddendam ; Bemardus autem Viennensis affuerit quidem, sed rursus fugam inierit. Sed haec quidem res impeta cta remansit, propter absentiam ut praedictum est Episcoporum. Sed&causa Gothorum ibidem ventilata est, quorum alij, partibus Bernardi fauebant: alij ducebantur fauore Beringarii Huronici quondam Comitis filij. Sed Beringario immatura morte praerepto, apud Bernardum pol stas Septimaniae qua maxima remansit, legatis illuc missis , qui ea quae indigebant correctione , in meliorem componerent statum. His peractis & iam filiis populoque dimissis, Imperator autumnali venationc peracta, ad missam sancti Martini Aqui rani rediit, & hiemem ibidem exegit,natalem quoque Domini,itemque Pa. schalem solemnitatem,iuxta morem debitum & sibi semper familiarissimum , ibido celebrauit. At vero mediante festiuitate Paschali dirum semper ac triste portetum ibidem cometae sidus in signo Virginis arparuit , in ea parte eiusde signi qua penula eius subtus caudam vero serpentis simili-xer coruumq; constringui. Qi,od quu non more errantium septum syderum orien-
603쪽
tem versus peteret: per viginti quinquo dies, quod mirum est dictu, idem sidus de
Leonis & Cancri nec non Geminorum transiens signa,in capite Tauri tandem sub Aurigae pedes,igneum globum, iubarum que prolixitatem deposuit, quas usqu equaque porrexerat antea. .am rem quum primum Imperator talium studiosissimus conspexisset, Constitit, dc ante quam quieti membra committeret, accutum quendam,itemque me, qui haec scripsi, & qui huius rei scientiam habere os debar , percontari studuit, quid super ea mihi videretur. A quo quum tempus p terem, quo faciem sideris considerarem, ac per haec rei veritatem inuestigarem, de
cognitam in Crastinum nuntiarem.Impe rator ratus qWod erat verum, tempus me
redimere velle, ne cogerer triste aliquid responder perge, inquit, in moenia huic domui contigua, & nobis quae respexeris, nuntia. Novi enim a me hanc stestam nequaquam praeterita vespera visam, vel a te monstratam,sed scio hoc signum comet rum esse: de quo iam praeteritis diebus locuti sumus. Quid autem tibi portendera videatur, edicito. Quumque aliquid dicerom,& aliqua tacuisse Unum est,inquit,
604쪽
quod adhuc silentio premis. Mutationem enim regni, mortemque principis hoc portento monstrari dicunt. inuque ergo testimonium prophetae in medium protulissem,quo dicitur,a signis celi ne timueritis quae pauent gentes, ille solita usus magnanimitate& prudentia, Non alium, in quit,timere debemus prster illum,qui nostri & huius sideris creator est: sed eius es mentiam non satis laudare & mirari possumus, qui nostram inertiam,quum simus peccatores & impoenitentes,talibus indiaciis dignatur admonere. Quia ergo & me
& omnes communiter hoc ostentum tan
git, omnes pro posse S sapere, ad meliora festinemus, ne forte misericordiam illo praerogante, & nostra impoenitudine impediente,nos illa inueniamur indigni. His
dictis & ipse paulisper mero indulsit, &omnibus id facere iussit, & unumquequoad sua se colligere praecepit,noctemque illam, ut nobis perlatum est, peruigilem duxit, ac Dei laudibus & obsecrationibus honerata,luci superuenieti praesentauit:in cuius crepusculo ministros aulicos vocauit, & eleemosynas qua largissime pauperibus ac scruis Dei,tam monachiS,qua canonicis porrigi ius inmissarumque solei
605쪽
nia per quoscunque potuit celebrari fecit: non tantum sibi metuens, quantum E clesiae sibi creditae prospiciens. Quibus rite dispositis uti ordinauerat, venatum in Arduenna perrexit.Qgod ut dicebant, vltra solitum ei prosperrime Cessit: omni que quae illo tempore illi placuere,prospe
ro euentu cucurrerunt.Praeterea insistente
Augusta & ministris palatinis quandam parte Imperij Imperator filio sito dilectis simo Carolo Aquis rani tradidit;sed quia
inossiciosa remansit,a nobis quoque silentio premitur. Quam re auditam quum fia tres eius fgre tulissent,mutuum iniere colloquium; sed nil se contraire posse intuem tes,& csptum dissimulantes,motus patris, qui ex hoc accidisse videbantur, facillime composuere.In his Imperator tota aestate consistens,indixit generalem conuentum, autumni tempore, id est Septembri in
diante, in Carisiaco. In quo loco & tepore filius eius Pipinus ab Aquitania ad cum venit,& ipsi conuentes interfuit. Vbi Dominus Imperator filium situm Carolum armis virilibus, id est ense cinxit, corona regali caput insignivit, partemque regni quam homonymus eius Carolus habuit,
id est Neustam attribuit. Itaque Domi-
606쪽
α7i v I Τ Αnus Imperator inter filios, quant i sis possibile fuit,coagulo beneuolentit firmato Pipinum in Aquitaniam, Carolum autem in portionem regni ipsi attributam di misit, &praesentes quidem Neustriae prouincis primores,Carolo manus dederunt,& fidelitatem sacramento obstrinxerunt,
absentium autem quisque postea idem fecerunti In eodem loco & tempore peno omnes Septimaniae nobiles affuerunt, cω querentes aduersus Bernarduni ducem
illarum partium, eo quod illius satellitesta rebus Ecclesiasticis quam priuatis, abGque ullo respectu diuino humanoque, pro
libito abuterentur. Vnde petierunt, Vt do
minus Imperator sub suae protectionis munimine eos susciperet,& post haec tales missos in eandem terram dirigeret, qui de potestate & prudentia de ablatis aequo libramine penderent, & auitam cis legem conseruarent. Ad quod peragendum mis
si sunt,secundum postulationem eorum Domini Imperatoris clectionem, Bon, facius Comes,&Donatus itidem Comes: sed &Adrebaldus Flauianicensis monaste- iij abbas. His rite peractis Imperator ab eo loco diuertit,& venationi autumnali iuxta
morem operam dedit, &ad tempora hie
607쪽
malia exigeda se Aquis rani collegit. Qua
hieme transacta, Kalendis Iunij tauus cometae ignis in signo Scorpionis apparuit, non multo post solis occubitum. Cuius
minacem vultum non multo post excessus Pipini est subsecutus. Interea Iudith Augusta consilij, quod pridem cum consiliariis aulicis caeterisque regni Francorum nobilibus inierat, nequaquam immemor persuasit Imperatori, quatenus ad Lotharium filium uium mistas mitteret, qui eum ad patrem inuitarent ea conditione , ut si fratris sui Caroli dilector &adiutor tutorque & protector esse vellet, veniret ad patrem &sciret se ab co omniuperperam gestorum indulgentiam adepturum ; simul & medietatem Imperh,ex-Cepta Baioaria, consecuturum. Quae res tam Lothario quam suis per omnia utilis visa est. Venit ergo iuxta condictum ad V Vormaciam post Paschae solemnitatem, quem pater cum multa alacritate suscepit, &dapsiliter suos curare praecepit, &sicut mandauerat uniuersa peregit, intantum ut ei datis triduo induciis , uniue sum imperium suum cum suis ipse diuia deret, nita liberet, ita tamen , ut partium electio penes Imperatorem de Carolum
608쪽
nianeret, sin aliter vero partitionem Im
perij Imperatori & Carolo faciendam
magis censeret.Itaque Lotharius cum suis diuisionem regni domino Imperatori pro suo libitu committunt, affirmantes se hanc diuisionem nequaquam cXequi posese propter ignoraritiam locorum. Igitur Imperator cum suis, aequo visibi suisque visum est libramine , omne suum diuisit imperium , praeter Baioariam quam Ludovico reliquit, atque ideo in partem eo rum nemini cessit. His peractis & filiis v- niuersoque populo euocatis , data sibi optione, Lotharius a fluuio Mosa austra' lem sibi partem tenendam delegit: occiduam vero Carolo fratri habendam reliquit, &vt haberet coram cuncto populose velle verbo signauit. Imperator vero laetabatur in his, & cunctus populus tali bus factis applaudens, omnia sibi placere dicebat. At vero Ludovici animum non parum haec gesta laeserunt. Imperator porro pro his gestis Deo gratias agebat: filiosque monebat ut unanimes es Ct,& sic alicrutro tuerentur: & Lotharius qui dem limioris fratris curam gereret, cuius
se spiritualem esse patrem meminisse deberet: Carolus autςm tanquam patri spiri
609쪽
Lvnto 1 cI PIt. 27stuali, dc fratri seniori debitum honorem deferret. Quumque hoc tanquam verae pacis amator peregisset, & inter fratres mutuam dilectionem, & inter utriusquefiiij populum, quantum sibi posse datum
est, alternum sevisset amorem, laetus Lotharium in Italiam laetum dimisit, multis muneribus ditatu, donatum benedictionibus paternis, & monitum ne obliuisceretur saltem nuper sibi promissi, rum. Egit ergo Natalis Domini atque Pasciis solem nitatem celeberrimc Aquis . Ludovicus vero audiens huiusmodi patris erga fratres suos voluntatem & regni inter eos diuisionem,non tulit. Ideoque quicquid re gni trans Rcnum fuit, sibi adscribendum putauit de vindicandum statuit. Quod quum Imperatori delatum esset, intrans. actam festiuitatem Paschalem differedum iudicauit qua peracta nequaquam procrastinandum in talibus ratus, cum multis viribus Renum quidem apud Mogontiacum transiit & Triburas venit, ibique aliquamdiu ad colligendum exercitum consedit. o coaeto,usque Bedonniam s. aperrexit, ibique filius quanquam inuitus, supplex venit, & increpatus ab eo, male se egisse confessus , emendaturumque se per-
610쪽
276 VITA peram gesta professus est. At Imperator
consueta&sibi semper amica Viens mansuetudine,&filio indulsit;& eum verbis primum, ut dignum filii, paululum asperis increpavit, post autem lenioribus de-
multum, in regno reliquit : atque in re dcundo Renum in loco , qui Confluens dicitur , transmeauit in Arduenna venationem solitam peracturus. In qua quum exerceretur, nuncij ad eum certissimi venerunt , assirmantes quod verum erat, aliquos Aquitanorum 1uam sententiam expectare, qualiter res Aquitanici regni o dinaretur : aliquos autem indigne ferre , quod audierint Carolo a patre idem regnum traditum. Nam Imperatore de taliabus sollicito,Ebroinus nobilissimus Pictouensis Episcopus Flateram aduenit, nuncians tam se quam caeteros primores eiusdem regni expectare Imperatoris voluntatem , & imperantis exequi velle iussionem.Erant enim in hac voluntate conspirantes maximi quique procerum: quorum eminentes erant, scilicet ipse Ebroius
venerabilis Episcopus , Reginardus Comes , Gerardus itidem Comes & gener quondam Pipini ; nec non Hiratarius si