De iure primariarum precum ad victorem terrarum imperatoris non transeunte commnetatio iuris publici ecclesiastici aucote Carlo Friderico Wincklero advoc. immatric

발행: 1745년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류:

11쪽

natura conoeta strenue atque seuere est usus. Leges enim naturales parti laesae etiam ob minimam iniuriam illatam ius tribuunt contra laedentem se quocunque modo defendendi, ipsique omnia largiuntur adminicula, sine quibus ad finem suum, damni nempe dati reparationem, adspirare nequit quamobrem hostem remediis violentis persequi eo usque licet, donec ipsi omnis nocendi facultas et voluntas penitus fuit ademta. Sapiens quoque princeps, cui salus reipublicae suae curae cordique est, non solum de damni praesentis quod

passus est, restitutione solicitus esse blet, sed in hoc etiam omni cogitatione curaque incumbit, uti in posterum tranquillitas publica in qua omnium ciuium s lus est collocata firma, constans atque inconcussa redis datur, hancque ob caussam frangere hostem suum et debilitare, viresque ipsi nocendi amputare omni ratio. ne studet, adeoque omnia eo demum redeunt, vesplendidissimam victoriam ab hoste, praedas ac manubias e castris, laudemque atque gloriam ex bello reportet. Hoc igitur ad scopum nostrum proprius accedere, et ad quaestionem principalem eo melius nodandam multum conferre puto, ut paullulum qualia iura victori in victum eius terras atque iura competant, dispiciamuS.

De iuribus tamen illis, quae leges concedunt iis qui ex praelio quodam superiores recesserunt, disserere iam nolo, partim quia hoc rei nostrae parum inseruire

12쪽

videtur, partim quoniam tam ancipite, hodie praesertim, fortuna arma miscentur, ut utraque pars interdum non sine omni veritatis specie, saepissime vero arroganter nimis atque cum irrisione audientium, victoriae

laudes adtribuere sibi soleat. Victorem igitur totius belli hic intelligimus, atque talem nominamus illum, qui hostes subegit penitus et redegit in suam potestatem, atque ad arma deponenda illos coegit ita, ut vires ipsis ad nocendum deficiant qualia itaque huic felix

armorum successiis iura tribuat, de eo accuratius nunc

erit agendum. Ante omnia vero leges illas ut indagemus necessarium est, quae horum iurium exercitio normam praescribunt, ne ex spuriis undamentis illa deducentes victori contra aequitatis et iustitiae praecepta aut plus concedatur, aut detrahatur aliquid, quod tamen iure suo exigere queat. Quia igitur res nobis est cum liberis gentibus aut moderatoribus earum summis, ius naturale utramque hic facere paginam eam ob rationem autumo, quoniam Deum auctorem habet, adeoque uniuersale est, ab omnibus illisque inprimis obseruandum, qui leges alias particulares, instituta aliorum salutaria, mores et consuetudines quamuis laudabiles sequi non tenentur. Huius itaque iuris praescripta vagae victorum libidini terminos ponunt, neque ipsis permittunt ut cum hostibus pro lubitu agant, sed uti in iuribus ipsis concedendis liberalia sunt, ita non minus deuictis prospiciunt, et ossicia iniungunt victoribus quae hisce praestare debent. Ad ea iam CICER re-

3. spexisse

13쪽

spexisse videtur dum Lib. I. de UR C XI. quaedam it

cla etiam aduersus eos sunt seruanda, a quibus iniuriam acceperis , adposite satis et sapienter scribit. Quamuis autem me haud fugiat, in negotiis eiusmodi publicis quae ad uniuersitates independentes aut summos imperantes spectant, ab aliis ius gentium plerumque adlegari, non de filerunt tamen rationes ob quas ab huius vocabuli usu abstinere malui. Quem enim latet quam varii sint iuris gentium significatus, quam diuersae notione quas de hoc viro sibi singunt eruditi Z quae tamen ita non sunt comparatae, ut legem quandam, aut obligationem validam producere possenti Sane si cum cordatioribus gentium ius a iure naturae non nisi obiecto differre, et iisdem, quibus ius naturale nititur, principiis uti dicas, adeoque ipsum esse iusis turae, quod blummodo ad publicas mutuasque gentium actiones accommodatur, statuas, tunc omnino parum immo nihil interesse lubens fateor, utrum echoc vel ex illo iura victoriae deducantur. Si e contrario consuetudines et instituta gentium moratiorum, si te ges scriptas et particulares, si denique pacta et conuemtiones populorum ius gentium constituere adfirmare Velimus, quam misera tunc erit huius iuris faciei consuetudines enim in ciuili quidem statu ex tacito principis consensu vim legis accipere certum est, hoc vero ad statum naturalem liberarum gentium, ubi nullus est communis imperans adplicari neutiquam potest. Nemo enium hic reperitur qui determinare queat, quotactus,

14쪽

actus, quantumue temporis ad illius receptionem requiratur, adeoque nec consuetudines, nec leges quarudam gentium particulares ius uniuersale, quod omnes obstringat, statuere possunt mantur quidem consuetudines quae inter plerasque gentes, praecipue ratione belli, obseruari solent, si vero accuratius paullo in illas inquiras, ita semper fere erunt compositae, ut violentis illis quae ius strictum ad hostem coercendum per γtit mediis, quae noctua tamen nimis sunt utrique parti, occurratur; quodsi contra has hostis quid moliatur, ius gentium illum transgredi dici non potest, sed contra decorum, quod gentes sibi posuerunt, peccat, alteri , men eo ipso quoque concedit, ut iure suo, cui hactenus quodammodo renunciauerat, in se non minus impune uti queat. Pacta denique gentium et foedera quod adtinet haec inter illas, quae ita inter se conuenerunt, mutua quidem ossicia, atque iura mutua producunt, sed omnis quam pariunt, vis obligandi non ex ipsis pactis, sed ex iuris naturae praeceptis nascitur, et praeterea tertium, qui non contraxit, obstringere nulla ratione possunt, sed ius particulare inter paciscentes tantummodo constituunt Nimis crassus est error illorum

et qui manibus fere palpari potest, qui iura victoriae ex

ciuili et Canonico iure demonstrare conantur, hincque vix dignus ut in illo refutando multum desudemus. Quam parum enim aptae sint hae iurium compilationes ad controuersias quas dicimus illustres decidendas,

iam dudum a viris sumnis fuit ostensum, neque quem Ham

15쪽

VIII

quam ex hodiernis hancce sententiam serio Quere scio, sed apud veteres ICtos, qui coec impetu in leges Romanas atque pontificias solum iurabant, et praeter has alia iura omnia vel ignorabant, vel supercilios nimis contemnebant, somnia talia atque nugae copiose satis

leguntur.

Secundum illa autem, quibus nos subscripsimus principia victori ius quoddam atque imperium in deui-iror ita' u cum illis tamquam iustus dominus agere,

de ipsorumque patrimonio disponere pro lubitu possit. Quo ipso tamen infinitam in debellatos saeuiendi licentiam ipsi minime concedimus, quin potius omne illudius quod durante bello exercere poterat, victoria comsequuta, et belli flammis exstinctis, prorsus cessare piniamus. In bello enim omnia violenta defensionis media licita esse supra iam adfirmauimus, haec vero eum in finem adhiberi solent, ut aduersarius a laesione et turbatione tranquillitatis publicae desistat. Hoc igitur si quis consequutus est, si hostilem animum hostis exuit; si damnum illatum est restitutum, quid opus tunc violentia, quid adparatu bellico opus, quum nullus qui resistat, adsit, sed inermes omnes atque supplices adstent clementiam victoris implorantes 8 Verum enim vero quaestio ardua hic exsurgit, cui in huius materiae discussione non leue pondus inesse censeo, et quae hanc ob caussam silentio hic praeteriri nequit De unda

mento

16쪽

ment nimirum proprio atque iusto titulo ex quo hoc ius imperii victoris in deuictos, atque dominii in ipsorum bona fluat, maxime adhuc disputatur inter viros eruditos. Alii enim solum bellum atque occupationem bellicam ad horum iurium adquisitionem suffcere existimant '); alii praeter hanc consensum etiam deu, ctorum, et pactum quoddam requirunt, per quod jura illa in victorem demum transferri sibi persuadent ' . Angusti quos huic tractationi praescripsimus termini

non patiuntur, ut argumenta quae ab utriusque semientiae defensoribus in medium adseruntur multis repetamus, potius quae nobis hac de re haereat sententia hreuiter iam erit exponendum, adeoque meas quale cunque, quae de hoc argumento mihi in mentem mnerunt, et quas a rationibus quae apud auctores citatos

leguntur, differre quodammodo uti, meditationes iam in medium proseram Bellum nimirum solum ab que occupationem bello factam victori illa quae paullo ante descripsimus iura parere arbitror, neque necesiurium esse, ut pactum aliquod deuictorum sequatur ad hoc ut victor dominium atque imperium accipiat. Vide

ou. FRIDER MOR NI 1 FI Vs de L. N. et G. L. VII. c. . de civitate L. II. c.s.f. a. cons. g. s. LVIII. . . s. n. et de

quoque eis. scHWARZm incis ne C. L. H. c. m. f. s. dus de iure uictoris in res deui cons quoque D. Ira H.

17쪽

Videamus: quatenus haec ex ipsa belli namra eiusque

eum litigiorum ciuilium, seu illarum quae a priuatis coram iudicio in statu ciuili agitantur controuersiarum similitudine demonstrari queant.

Vt vero de comparatione illa taceam quam inter belli declarationem, et oblationem libelli inter litis de- nunciationem, et notificationem quam quis de bello im dicto sociis facit; inter personas belligerantes, et acto

deratos dimicantium inter locum conflictus, et iud, cii locum pinter ordinationes iudiciales, et exercitia belaica inter praelia conflictusque, et probationes atque

reprubationes a inter dilationes, et inducias; inter pacimicationes, et transactiones litigantium inter acie imali iactionem, et inrotulationem Actorum inter sen-.tentiam iudicis definitivam , et hostium profligati, nem inter occupationem terrae hostilis, et executionem sententiae; et sic inter omnes actus, qui in eulo et in litibus priuatorum iudicialibus occurrere so-.Ient, ingenii magis exercendi gratia, multi instituunt; hoc solummodo hic obseruandum estis videtur et litigia forensia et bella liberarum gentium caussam es, quam dubiam pro fundamento habere, ac traque in 'persequutione et desensione iurium consistere nobis competentium, hoc tantum discrimine ut in controuersiis illustrium decisio a vi armorum, in ciuium ver li-

tibus a decreto iudicis dependeat Actor autem et

18쪽

rens dum rem suam ad iudicem deserimi iluer se comtrahunt quasi et dum prior actionem suam proponit, et postetior huic contradicit, obligant sese ad seruam dum id, quod iudex per sententiam decreuerit, et uterque consentit in hoc, quiuis media licita ad ssensionem caussae suae necessaria adhibere queat Vmde inter quasi contractus Litis contestatio a multis mserri solet ). Nunc sume duas liberas gentes aut principes duos inter quos de iure quodam siue territo

rio non conuenit, sed ubi alter in alterius regionem ius

quoddam sibi competere qntendit, quod ipsi ab hoc denegatur, quia hi nullum adgnoscunt iudicem, cuius

se arbitrio subiicere possent, ad arma proUocant, rumque dubio eventui totam causiam submittentes, hocce pactum tacite ineunt. Vt ad illum res controuersiae obnoxia pertinere debeat, qui in bello superior, et victor sit exstiturus. Quod si itaque princeps alterius iura puertere atque ad se trahere studet, atque vehunc finem consequatur, bellum suscipit, hostem se esse alieri declarat, ipsique concedit, ius se violenter, contra iniuriam illatam quocunque modo defendendi, quumque aduersus hostem media defendendi omnia sint licita, sine quibus pax publica restaurari, et iura laesa recuperari nequeunt, in infinitum vel eo squestitim contra hostem progredi licere liquet, donec

damnum omne reparatum, et cautio issiciens de inso. sterum

19쪽

sterum non amplius faedendo ita sit praestita, ut in suturum quoque de hoste eiusque potentia nihil plane fit metuendum. Quae quum ita sint quum hostis, illiquem adgressus est facultatem sibi in infinitum n cendi indulgeat, vel sciat ad minimum, quemlibet a natura iam accepisse illud ius hostem tamdiu persequem di, donec omnis nocendi et secuItas et voluntas ipsi sit ademta, atque, si media lenia non sussiciant, violentissimis uti licere ad hoc ut hostis debilitetur et viribus nocendi priuetur. sano eo ipse initio minis belli comsensum suum quoque in occupationem et subiectionem ferrarum suarum tamquam remedium egitimum et

aptissimum, utpote quia in his larumque maximae hostium vires nocendi innituntur, impertitur, laesoque datius regnum suum si possit non solum occupandi, sed etiam, si illud occupauerit, de eo tamquam dominus disponendi. Quodsi igitur occupatio bellica primarium est atque optimum inter illa remedia, sine quibus ab hostium insultationibus, turbisque securi satis esse nequimus, quae hostis nobis vel inuitus concedere debet, immo in quae arma adripiens consentire simul necessario tenetur, quid opus est ut victi consensum de nouo anxie requiramus terris ipsius a victore ereptis, ad hoc ut victor iustum dominium atque imperium in illas consequatur, quum hoc ipsi ex natura belli, et consensu belligerantis antecedente iam satis firmiter sit

corroboratum Z optime haecce cohaerere, et sententiae quem

20쪽

quem pro habitu denegare possient, illud subiicit, ne cax plane reddit, omne fere robur adimere mihi qui. dem videtur. Sed quotidie fere videmus, finito bello pacta inter victorem atque victos iniri, quibus plerumque illi pars quaedam territorii hostilis conceditur.

Quam ob caussam igitur, dicis, concluderentur Paces, nisi ob hanc ut victor his atque imperium in terras ereptas impetret respondeo minime gentium per hasce conuentiones victorem dominium in territorium occupatum adquirere, sed corroborari saltem per illas atque confirmari iura, iure belli iam adquisita, et iura victo. riae ad ipsum pertinentia, determinari interdum atque certis limitibus circumscribi, et varia in fauorem huius vel illius partis declarari, quae alias nouis disiensionibus atque turbis occasionem praebere possent.

Εx antea dictis prono sequitur alueo, illi qui seliaci successu arma cum hoste miscuit, illiusque terris est potitus, statim dominum fieri territorii occupati, atque imperium plenum in illud accipere, incolas illius te rae atque ciues subditos illius fieri, quibus tamquam superior imperare potest, et cuius praescriptis tamquam supremi illius territorii principis obtemperare iIli tenentur. Extra omnem itaque dubitationis aleam non minus est positum, victorem eadem ratione huius territorii gaudere potestate, qua pristinus dominus qui helli iure illud amisit antea fuit gauisus immo ipsum sormam reipublicae hactenus obseruatam penitus mu-C 3 tare,

SEARCH

MENU NAVIGATION