De iure primariarum precum ad victorem terrarum imperatoris non transeunte commnetatio iuris publici ecclesiastici aucote Carlo Friderico Wincklero advoc. immatric

발행: 1745년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류:

31쪽

XXIV

in ecclesiam bene merita ubi clementiae signa, quae monasteriis ostendites ubi sunt ecclesiae quas funda. uic quaenam bona in dotem ipsis dedit Z cuius tenoris sunt priuilegia quae ipsit concessies et qualia denique priuilegia ipsis confirmauit aut confirmare potuit Sane inulla intuitu ecclesiarum adest obligatio neque persecta neque imperfecta, quae illas ad accipiendum, quem ipsis obtrudere cupit praesent, tum obliget atque obstringat, quia a parte ipsius beneficia plane deficiunt mihus hancce potestatem se. cundum principia supra adoptata mereri prius

tenetur.

Firma quoque atque immutabilis nostra quam 4am tuemur manebit sententia, quamuis ex dignit, te Canonicali, quam Imperator post coronationem a quibusdam ecclesiis accipit, ius primariarum precum deducere velimus γ' quod quo iure fiat, examinem mearum non est partium. Ex historiae nimbrum antiquissimae documentis constat, consuetudinis esse ut peracta coronatione Imperatoris Rom. et omni-hus sere quae hac occasione obseruari solent caerimoniis finitis ecclesiae quaedam , non omne ImperatOri offerant Canonici dignitatem in signum deuotionis atque reuerentiae P quam Imperatores, tanimum

erga Hoe facit spaENGE Rus in DEL ius is notab voc Tay

32쪽

erga ecclesias clementem declarent, atque dem On- strent, quanti hocce munus sit aestimandum, accipere solent ), cuius rei exempla de capitulo Argentinensi, collegio Leodiensi, capitulo S. Martini maioris ecclesiae Traiectensis, ambergensi et Coloniensi ecclesia, nec non de ecclesia B.mariae Aquisgranem tam ex historia veteri quam recentissima adduxit MagnificusAYRERus '', Si igitur ex hacce Canonicatus den

late ius Primaniarum precum originem trahit, nulla

plane spes illud exercendi victori Imperatoris reliqua manebit. Exspectandum enim ipsi foret, donec capitula atque ecclesiae veniant, atque deuotum suum animum per eiusmodi dignitatis oblationem ipsi de clarenta quamdiu enim hoc non est factum , tamdiu ipsius quoque Imperatoris exercitium illius iuris in suspenso manet, neque illud hic prius exercere potest valde tamen vereor ne in aeternum talis victor hanc ecclesiarum oblationem frustra exspectet. Quo ipso patet eum numquam non ab huius iuris exemcitio fore exclusum, quoniam mos ille antiquus hoc tam tummodo introduxit, ut capitula illi soli qui in Imper, torem electus est, atque coronatus, huncce honoris cae

tum Praestent.

s. XII.

33쪽

XXVII. XII.

Ab illorum partibus nunc standum nobis erit, qui coronationem demum Imperatoribus ius primari, rum precum conferre arbitrantur, neque prius Imperatorem illud sibi adrogare posse, quam diadema ipsi legitime fuerit impositum, quamuis electio ipsa iam rite sit peracta. Quia enim Imperatores ipsi passim in rescriptis suis primariarum precum in coronatione impe

riali a fundane aeq--oronationis demum actus secun

dum haecce principia Imperatori plenam potestatem imperii administrandi tribuit, eique iura largitur, quae supremo imperii capiti competunt, et quae ex sola et ctione nondum sequuntur, ita neque hocce ius ecclesi sticum, quippe ad iura specialia Imperatorum pertinens, Imperatorem antequam coronatus sit exercere

posse argumentantur. Quilibet videt victorem nostrum si secundum haec principia rationes nostras subducere velimus, iure primariarum precum penitus privari. Quamuis enim iustus dominus sit factus illius territorii quod occupauit, quamuis illius ciues homa-gium ipsi atque obedientiam praestiterint, et quamuis eadem dignitate polleat, quam ante Imperator respectu illius prouinciae tuitus fuit: tamen a summa Imperatoris dignitate quam maxime est remotus. Status imperii ipsum non elegerunt, multo minus capiti ipsius coronam imposuerunt, adeoque si de facto forsan et cum violentia huius iuris exercitium adquirere sibi vellet, violaret

34쪽

Iaret totius imperii iura, atque hostem se omnibus imperii statibus declararet, a quorum quippe voluntate unice dependet, cui se subiicere, in quem hanc dignitatem com ferre, et cui iura illi adnexa wnseruare velint.

f. XIII.

Ordo nos ultimo loco ad illos perducit, qui indultum Pontificis Romani hic maxime urgent, atque ex illo solo ius primariarum precum in Imperatorem tran ferri existimant, neque Imperatorem illud potestate propria aut alio praetextu exercere posse, sed henem cium Pontificis, cui omnis circa sacra et negotia ecclesiastica competat potestas, utramque hic facere paginam censent ). Iuri enim Advocatiae, quod Imperator in omnes ecclesias Germaniae accipit, et vi cuius salutem uniuersiae ecclesiae curare debet, ius primariarum precum adhaerere dicunt,adeoque tam diu huius iuris exedicitio carere illum deberes, donec Advocatus ecclesiae reuera fuerit factus. Hocce munus antiquis temporibus post coronationem demum quae Romae fiebat a cepisse, sequentibus vero temporibus quum haec consuetudo coronationis Romanae in desuetudinem abiiς

set, quippe Carolus V. postremus suit, qui in sede Apostolica coronam est consequutus, legatos obedientiae, a quos

35쪽

XXVIII

quos Maselatare di bbediem Itali vocant Romam mi.

sisse, vel recentissima aetate alia ratione Ponti fidem de reuerentia sua atque fidelitate certiorem reddere, atque hac occasione multa circa res ecclesiasticas a Pontifice priuilegia, et inter haec indulgentiam quoque ipsis con- .cedi candidatum cuilibet ecclesiae et capitulo eo cum et Sectu praesentandi, ut recipere illum in numerum Canonicorum obligetur, ulterius pergunt. Quidquid huius rei sit, neu ue in hisce principiis refugium quoddam atque argumentum pro vindicando iure prima. riarum precum victor quaerere potest. Priuilegium enim personalissimum est , quod Pontifex Romanus ei demum largitur, quem imperii Germanici status pro Imperatore declararunt, illique si ecclesiae iura se desem surum strenue, eius salutem mascule tuiturum, et quin quo modo promoturum esse sancte promittit, Advocatiae ius huicque adhaerens ius primariarum precum concedit, quae omnia in victorem minime cadere, luce meridiana est clarius. Quae quum ita sint, quum omnes deficiant rationes, quibus ius primariarum precum, ctoris terrarum Imperatoris innitatur, potius regulis omnibus quae ius belli atque victoriae praescribit, a que naturae huius iuris ipsius quam maxime repugnet,

nihil obstat, quo minus, illi qui prouincias Imperatoris

armorum iure sibi comparauit, ius primariarum precum in imperio Romano Germanico plane non competere, simpliciter dicamus

SEARCH

MENU NAVIGATION