De iure primariarum precum ad victorem terrarum imperatoris non transeunte commnetatio iuris publici ecclesiastici aucote Carlo Friderico Wincklero advoc. immatric

발행: 1745년

분량: 35페이지

출처: archive.org

분류:

21쪽

tare, nouas leges ferre, veteres abrogare, et omnia ea facere posse,quae cuilibet principi in sua prouincia visuperioritatis territorialis permittuntur,nili: forsitan pacto quodam, cum deuictis inito, iuri huic quodammodo renunciauerit, ad quod seruandum omnino est obligatus, quoniam alias prior dominus ob pacis transgres.sionem etiam in minimo, iustam belli contra ipsum in. stituendi accipit causiam reque in pristinum statum rein ducta, ius habet prouinciam illam ipsi, iterum aus

uniuersum quod occupauit territorium, imperiumque ipsi illimitatum in eius ciues atque istorum bona adsignamus, non possumus non simul adfirmare, omnia in illum iuxa quoque transferri, quae cum illa regione sint coniuncta, vel quae ad deuictum tamquam illius summum imperantem pertinuere, quippe quae illius naturae sunt, atque ita territori adhaerent, ut cum ipso ad quemvis possetarem, quocunque demum titulo illud adquisiverit, transeant, et tamquam accetarium

suum principale sequantur. Quod vero ad illa iura

adtinet, quae cum territori occupato plane nullam cognationem habent, sed quae princeps deuictus ex alio fundamento, priuilegio quodam personali, dignitate

quadam quam tuetur, aut intuitu alius quam possidet prouinciae exercet, haec sibi vindicare victor neutiquam potest, maxime enim iniquum foret, si plus ipsi tribuere velimus, quam quod reuera adquisiuit, quare in stia bona et iura deuictorum quae cium terra Occini Pata

22쪽

mpat nullo modo sim connexa nihil iuris ipsi competit,

sed in imperio in territorium ereptum eiusque res tam corporales quam incorporales subsistere tenetur.

f. VIL

.i ' Hisce praestructis generalibus iamiam ex quo ad quaestionem nostram responderi cuique eius decisio, superstrui potest fundamentum habemus, si modo quaedam de iure primariarum precum huc potisiimum spectantia adlata erunt principia. occe ius quemadmodum inten praecipua referri moretur, qUibus Imperatores nostri, Reges Romani, Vicarii imperii Principes Germaniae, atque Augustae gaudent, ita de ea omni tempore tam in summis imperii iudiciis, quam inter Viros doctos controuersiae maximae fuerunt agitatae, quibus originem debent tot scripta quae de illo in lucem prodierunt, inter quae recentissimum solummodo quod Vitricus meus indulgentissimus Illustris AriRΕRus Anno Mi C XXX X. de iure primariarum precum Gottingae edidit opus, nominare mihi liceat, in quo de illius origine, atque natura non solum egit eruindite, sed et controuersias circa illud obuenientes solide deduxit, atque suis enodationibus illustrauit. Nobis vero quum de iure primariarum precum sermo tam tum sit, quatenus illud Imperator in imperio exercere potest, hoc solum etiam ante oculos habemus, ct de eius natura respectu reliquarum quas iam adpellauimus, et quibus illud competere plurimi existimant, personarum illustrium parum Mimus solictu. Intuitu au

23쪽

tem S. Caesarea Maiestatis ius primariarum preeum est ius, quo Imperator in quolibet Capitulo vel mona. sterio Germaniae, ubi usu receptum est, personamia. hilem sine iteratione ad beneficium ecclesiasticum praesentare potest. Hancce qualemcunque definitionem ad traetationem nostram sussicere omnino arbitror, quia cuique quid sub hoc iure intelligendum sit et in quo

proprie consistat, ex illa alis constare puto, et erroneas quas illius iuris sola denominatio huius rei experti sum hoc ius in omnibus imperii ecclesiis tam immediatis, quam mediatis exercet, et preces suae ad Capitula directae, quibus personam quandam, quae requisitis omni,hus per ipsorum beneficiorum naturam, Capitulorum saluta, Vel inueteratam consuetudinem necessariis imstructa esse debet, ad beneficium ecclesiasticum vacans, vel proxime vacaturum praesentat, non communem illam reliquarum precum naturam habent, ut ab ecclesia denegari ipsi queant, sed eodem cum reliquis ipsius praeceptis atque mandatis effectu gaudent, ita ut ad obedientiam et receptionem praesentati ecclesiae omnino sint obstrictae, et preces haec rescripta ideo tantum nominantur, quia ob reuerentiam erga ordinem Clericorum ita concipi solent, ut precari magis quam imperare Imperator videatur ' . Instrumentum tamen pacis estphalicae Mi. .f. 8 et a6 distinctionem

quanis AvRERus L. C. eap. I. I. δ α ιε

24쪽

quandam intuitu huius iuris inter fundationes immediatas atque mediatas introduxit, et in illis omnibus indistincte hoc ius Imperatori confirmauit, ubi olim iam illud ex antiqua consuetudine habui, in his vero tantum si die primo Ianuarii anni millesimi sexcentesimi vigesimi

quarti primarias preces exercuit de quorum posteriorum verborum interpretatione atque vero sensu non dum constat inter Viros summos, aliis de reali huius iuris exercitio, aliis de facultate illud exercendi ea e plicantibus ' . Non sine ratione vero in definitione supra adlata de origine huius iuris atque genuino fumdamento ex quo Imperatoribus illud vindicatur, nubtam iniecimus mentionem, tot enim diuersae fere de hac quaestione occurrunt sententiae, quot sunt scriptores qui hocce ius peculiari opera illustrarunt alii enim ex iure Maiestatico illud derivant, illique adhaerente iure circa sacra, alii consuetudinem antiquam esse arbitra tur, ex qua hoc ius Imperatori sit adscribendum, alii fundationem et dotationem ecclesiae item et priuilegiorum Caesareorum concessionem sontem unicum esse adfirmant, alii ex dignitate imperatoris Canonicali quam in quibusdam ecclesiis accipit illud fluere credunt, alii ad coronationem Imperatoris solummodo prouocant, alii denique ex beneficio atque indultu Pontificis Rbmani illud deducere adlaborant: ne igitur hanc controuersiam nostram faciamus, atque in singulorum

25쪽

argumentis recensendis, plurimorem vero refutandis lectoris patientia abutamur, merito hanc disceptationem in medio relinquimus, ad ipsum nostrum argumentum nos potius accingenteS.

f. VIII.

Quaeritur nimirum an ille qui terras Imperatoris iure belli occupauit, atque iure victoriae adquisiuit, adeoque victoris uniuersalis praerogatiuis gaudet ius Primariarum precum, quale iamiam descripsimus sibi

adstucere- α Lmdamatae queas quin in ecclesiis

illius regni, quod armorum iure accepit, eXercere illud possit, de eo nullum plane est dubium, quoniam cum illa prouincia iura simul in ipsum venerunt, quae pristino domino intuitu illius competebant omnia, in capitulis vero et monasteriis imperii nostri eadem praesentandi facultate illum gaudere , hoc est quod ob principia quae supra de iuribus victoris speciatim circa iura territori adquisiti tradidimus, et ob ipsam iuris primariarum precum naturam non possumus non simpliciter negare et pernegare. Ita ver in hoc argumen to tractando versabimur, ut pro virium tenuitate mmonstremus, nulla ratione adfirmativam huius quam stionis responsitonem defendi posse, e quocunque mmum fonte hoc ius derivetur, atque cum Omnibus quae spho praecedente adduximus fundamentis, cuicunque etiam sententiae subscribas pugnare, si translationem huius iuris in victorem terrarum Imperatoris statuere

velimus Quodsi igitur, quod primo antea loco po

26쪽

suimus ius maiestaticum verum sundamentum esset, a quo ius primariarum precum penderet, et si quis histe principiis uti velles , videamus an secundum ea hoc ius victori tribui debeat. Ius maiestaticum omnia illa iura comprehendere dicitur, sine quibus princeps reipublicae recte praeesse illamque uti decet administrare n quit, adeoque summam tam circa negotia saecularia quam ecclesiastica potestatem denotare quilibet concedit. Conuenit cum eo superioritas quam vocant territorialis, quae omnibus imperii statibus in suis terrim-riis competit, et itidem est summa potestis, vi cuius princeps in sua prouincia omnia illa agere potest, quao cuilibet reipublicae moderatori per leges diuinas atque naturales licent, quatenus scilicet per leges vel obseruuantiam imperii, per pacta cum subditis inita , aut priuilegia ipsis concesse, aut per consuetudinem antiquam non est restrista' ) Quum igitur a salute ecclesiae et statu illius bene ordinato multum in republica dependeat, facile videmus principem non recte regni sui regimen tueri posse, nisi ipsi quoque ius circa sacra et potestatem de rebus ecclesiasticis cognoscedi tribuamus, quae

omnino maximam iuris maiestatici partem constituit. Iam sub examen non vocabimus, quo iure ius prim D a riarum

gurat Posit. IV e iure prim a diis de origιne nominis suprec. I, perioritatis territorialis ex Aria arcessenda.

27쪽

XX tiarum precum ad ius maiestaticum et ius circa sacrateseratur ita, ut plane ab eo separari nequeat, immo ut illo ademto administratio reipublicae consistere nequeat, quod omnino non adeo firmo stare talo mihi videtur. Sed iam accipiam, pertinere illud ad iura maiestatica, nondum tamen video quomodo ex hoc aliquid sequatur, quod sententiae nostrae iure opponi queat. Ille

qui terras Imperatoris quae antea fuerunt, Occupat, iura quidem nanciscitur, quae moderatori illarum competunt adeoque silerioritate etiam gaudet territorialii et illa potestate cuius paullo ante delineationem dedimus accipit inde ius in negotia ecclesiastica et politica, neque ipsi ius circa sacra abnegamus, sed vi huius ius

primariarum precum tantum Xercere potest in capitulis et monasteriis eius prouinciae cuius dominus est factus, neutiquam vero eo usque potestatem suam extendere potest, ut iura illa sibi adroget, quae ab Imperato . re non qua domino territorii, sed qua summo imperii

capite exercentur, alias enim Vt Omnia reseruata et reliqua iura specialia imperatoriae dignitati quae sunt adnexa, ut ipsi non minus tribuamus sequeretur. Finge porro, Imperatorem quendam plurium prouinciarum simul esse dominum, quae ipsis adiuersis hostibus, quibuscum uno eodemque tempore bello est implicitus eripiantur, hic sane aut his occupatoribus omnibus ius primariarum precum adsignandum foret, quia quilibet in territorio Occupato ius maiestaticum consequitur, aut cui illud prae alio sit concedendum, non liqueret;

28쪽

retri quae omnia tamen absona nimis, immo ridicula fere mihi videntur, quoniam illi qui ius maiestaticum pro iuris primariarum precum fundamento venditansi per illud summam illam potestatem intelligere necessario debent, quae per electionem statuum imperii in principem quendam venit , atque hinc ab alio ipsis inuitis usurpari, aut via elusinodi maxime obliqua asquiri nequit.

g. IX.

Inueteratam et antiquam consuetudinem si porro hic supponamus ex illa primariarum precum ius Imperatorum deducentes ), nullum plane argumentum, quod aliquam veritatis speciem prae se ferat in seu rem victoris terrarum Imperatoris adduci poterit. Ad hancce consuetudinem Imperatores tam temporibus antiquis quam recentioribus in rescriptis suis precum ad monasteria et capitula directis prouocarunt, quae t men strictae me et ita est interpretanda, ne ecclesiis nouum quid obtrudatur,quod per illam numquam fuit introductum. Essentia autem atque forma huius consuetudinis eo redit, ut capitula personam illam idoneam,

quae ipsis a principe, qui a statibus imperii in Imper torem est electus initio sui regiminis ad beneficium

quoddam in ecclesia vacans vel proxime vacaturum praesentatur et commendatur recipere teneantur. Haec in conuem

29쪽

conuentio tacita vim Iegis scriptae omnino nabere debet, et uti pactum expresse initum utramque partem obstringit hi termini stricte sunt obseruandi, illosque neuter ne in minimo quidem puncto transilire potest; adeoque si princeps quidam summam spem habens se

ab electoribus in Imperatorem electum iri, immo si omnes hanc electionem futuram praeuident quasi, et de ea minime dubitant, rescriptum tale primariarum precum ad ecclesiam quandam transmitteret tamen si ipse electionis assiis nondum secundum A. B. praescripta est subsequutus, capitulum illud preces hasce nimis maturas summo iure recusare potest. Quanto magis igitur a iuris huius exercitio repellendus erit is, qui intuitu illius haris plane alienus est, quique a nemine pro summo imperii moderatore adgnoscitur. Imperatori is

nihil de sua dignitate, illique inseparabili nexu cohaerentibus iuribus detrahere potest, sed quia illum ob domesticas disiensiones e terris suis profligauit, in illas solummodo ius quoddam sibi comparare potuit. s. X. Illorum nunc personam ut suscipiamus necesse

est, qui fundationem seu dotationem ecclesiae r g nuino fundamento iuris primariarum precum indicant. atque huic solum Imperatores hanc potestatem debere, sibi persuadent. Neque tamen huius opinionis Propugnatores Victori territorii imperialis idem ius ob ipsas quibus utuntur argumentationes tribuere posse,

Rauni demonstrabo. Imperatores nicurum ideo hoc

iure

30쪽

iure frui iam statuamus, quoniam plerique episcopatus

et monasteria quae in Germania occurrunt originem ipsis debent atque fundationem vel quum hoc de omnibus in uniuersum adfirmari nequit, et exinde s queretur, quod in illis tantum capitulis ius praesenta di Imperatores habeant, quorum sint fundatores, ad dotationem ecclesiarum meliori iure hic prouocatur, et ob hancce liberalitatis speciem Imperatoriae Maiestata ius illud vindicatur; vel, si neque haec tam clare ostendi queat, ita ut Imperator neque immobiliai na neque mobilia ecclesiae donauerit , prinilegia tamen aderunt, quibus coenobiis illorumque iuribus prospexit, et, si neque hac via impetrauit ius illud, dei quo nobis hic sermo est , ad minimum certum est quemlibet Imperatorem priuilegia quibus iam gaudent ecclesiae, et quibus ab antecesibribus fuerum donatae, confirmare ipsis atque corroborare , per quod ipsum ita sibi obstringit ecclesias, ut ipsi preces occasione huius confirmationis ad illas missas d negare sine decori laesione non facile queant. Omnia igitur, quae uti a variis auctoribus strenue desendum tu , fideliter atque ingenue adduxi ultimo eo re deunt, ut capitula Imperatori ius primariarum precum, ob clementiam qua erga illa vis est in deuotiet grasi animi declarationem concedant , atque ius conferendi benesicia, quod regulariter ipsis Q is con petit, Imperatori quoque largianturi Sed qualua

quaeso illius, qui victoriam ab Imperat0re reportauit, ia

SEARCH

MENU NAVIGATION