Scriptores neurologici minores selecti, sive, Opera minora ad anatomiam physiologiam et pathologiam nervorvm spectantia

발행: 1791년

분량: 355페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

291쪽

a Brapvn de ligareris Geroorum. eanem mortuum repeti, uir ejusque vulnere' magna aderat suppuratio, nervusque disruptus, ac pure foetido inquinatus, vulnere Aperto, conspiciebatur.

f. XV.

Et ex his experimentis discimus, nervos esse instrumenta sensationis; ac motUS, illa machina animali; nec causam motus in singulis partibus residere, sed potius a cerebro oriri , patet,' quod artus, infrit ligaturain nervi, motum suum amittat, supra eam autem is non impediatur: Net ergo bene Ropsipet wuvTT 33 assirmat, animam per totum corpus esse diffusam, ac itali ubique immediate agere. Qui quidem . clam videret, cor, vel in id na, ex corpore evulsa, aliquem adhuc retinuisse motum; particulam animae simul evulsam sume, pro sua theoria coactus est dicere, ac ita naaterialitatem animae, contra voluntatem, defendere. Hanc autem inauditam, et fere absonam sententiam, clarus vir recipere non habuisset necesse, si tantum, quod infra os endemus, considerasset, hunc motum, qui in partibus, a corpere avulsis, Vel ncommercio cum anima remotis, res at, ab eo qui in partibus integris ac sanis reperitur, prorsus esse diversum. Si anima per totum corpus esset distusa, quid impedit quominus, ligato etiam nervo, sentiat, ac ita artum retrahat; quod alias, nervo non ligato, a percepto incommodo quodam, facere solet. Experimenta autem Hos contrarium docuerunt. Animal enim quietum jacebat, compuncto artu, in loco infra ligaturam eum, Ut sanum irritatum, non contrahebat, nec signa doloris edebat. Animae autem actionem, in solo sensorio communi exerceri, inde videmus, quod partes supra ligaturam, versus cerebrum positae, nullo modo assiciantur, sed motum et

sensum ac ante retineant.

s. XVI.

Cum itaque nervi sint instrumenta motus ac sensus, is perficitur , vel ope involucrorum eos ambientiUm, vel Ope contentorum. Do Mi NICUs MISTICHELLIUS FUtavit, totam cerebri medullaeque substantiam, nil nisi mucosum quoddam, ac nerVos, meras durae meningi S produc fiones, esse ' . Et B Asius vervbs medullae spinalis, a meningibus deduxit. Verum si nervi meningum produc tiones essent, sine istis consistere nou possent; in cerebro autem aemonstratur, nervum quartum et nerviam mollem septimi paris, longum iter perficere, antequam pia matre obducantur. Nec immerito quaerimus, quomodo partes quae ipsae omni sensu sent destitutae, sensus or-

MANNUs ' certissimis experimentis evicerunt. Sensus igitur, non ope involuerorum, sed potius medullae nervorum ope, produci, quisque facile videt. Quod et experientia confirmatur, quid enim medulla cerebri sensibilius Z Quanti ex ejus assectibus Oritantur dolores, imo convulsiones p Destructis meningibus, sensus in animali, Ut antea, remanet, compressa autem, vel destructa medulla cerebri, omnis sensus penitus tolli

tur,

i E y on the vitai and other involum H Experimenta circa corpus callosum. iary motions os animais

292쪽

a Soa Brtina de ligatariae tiet Dortimatur. Neminem ita, qui haec videt, tam audacem fore credimus qui neget, in medulla nervorum, veram sensus esse sedem.

Quomodo autem ope nervorum, sensus ae motus producantur, perdissicile est dictu, quantum tamen, ex experimentis nostris, erui queat, dispiciamus. AgGEN TLgius et aliqui nuperi nervos solidos esse, Oe chor rum instar, quae impul spe tremunt, agere voluerunt. In chordis autem uti tropere queant Tequiritur, ut livi secundum totam suam longitudinem, vel eam certe partem, quae tremere debeat, tensae

quod autem in nervis non ita se habet, qui in fiuibus suis sunt mollis Suni ac pulpos atquc a eo pqn tensi, Ut discissus uervus potius loqsior, quam brevior fiat, quod Per illiti iris Praec t- ipse saepissane observavit: Nec nervi sub motu musculari tremunt,

ut SCHLICHTINGIUS , defendere voluit. In ranis istinatis Praeceptor sub convulsione, nullum in nervis visit clem motum feri,. ope nitoroscopii observavit. Nec, si nervus ligatur, quomodo impediatur quin tremere que*t, video '); applicato enim chordae filo, sonus quidem semper aliquantum, et ii notabilis sit ponderi vinculi ejus ad pondus chordae ratio, notabiliter mutatur, non autem tollitur. Quod si quis nervos trahendo agere dicat, Dimis ii sunt debiles, ut instar punium tauta ferre possint pondera, quanta musculis nostris saepe elevamus. Si nervi essent solidi, agerentque

sese contrahenta , in majore aetate , ubi fiunt firmiores, ae rigidiores, majori eos visese coptrahere, et musculos fortius movere, foret necesse: Cui contrarium quotidie evenire videmUS , IDUsculoriam nimirum actiones, in sumiana aetate debiliores, imo artus denique immobiles, fieri. Cum igitur elasticitas, in nervis, locum non habeat, nec ii, ope ejus, agere possint, aliam quaeramui Viam, qua, quomodo agunt, alia quatenus ostendere queamus.

g. XVIII.

Or ficia tubulorum medullarium, quamquam oeulis videre non licet, variae tamen adsunt lationes, quae uobis medullam minus esse solidam, sed potius ex canali culis minimis, aciem oculorum armatorum figientibus, consistere, persuadent. L LowLNHOECRI Us ultima cava vascula, nervorum medullae spinalis, ex vaccis et obe vidisse credidit, inio hiatus vasculorum, quae, ut nervum esticiant, ad aliquotusque centena congregantur, tam apertOS vidisse dixit, ut animal cuJ a liquis innatantia, libere per eos natare IN OVerique potuerint. Optimum autem, in hujus Cl. Viri experimento, fuisse videmr, quod ipse fateatur, se cavitates illas, nemini conspicuas exhibere potuisse. Orificia vasorum nervos perrepentium, aut intervalla fasciculorum ner-veorum, eum vidisse eredimus. Alii, ope injectionis, cavas fistulas nerveas se ostendisse putarunt; injecerunt autem Omnino et hi, arteriaS rubras, nErvorum membranas

perreptantes. credibile igitur est, neminem hactenus, vera fibrillarum nervearum orificia

293쪽

a Brumn de ligataris nesmorum. 28 rori sieta, vidisse; colligi autem inde nequit, fibras nervorum non esse cavas. Quis

enim, cum animalcula micros copica LEEUM ENHOECRIANA, vivere, ac se movere via

kat, ea vasa succutam nutricium vehentia habere ideo negabit, quia ipsi ista videre non licet. Per injectiones anatomicas constat, maximam corticis cerebri partem ex vas ictilis constare ), ipse autem, continuo nexu , medullae cohaeret, si jam medulla solida esset, sanguis appulsus eam percuteret, quod tamen nunquam sit. Cumque nulli min corpore sine distensione vasorum, incrementum fieri possit, medulla autem cerebri, cum cortice, in eadem crescat proportione, eam aequc ae corticem cavam esse colliugimus; et, cum nervi sint medullae cerebri productiones, (,. XVII. eos haud minus desse cavos, omni jure credimui.

g. XIX.

Harum fibrillarum nervorum cavitates autem, non sunt vacuae, sed liquidum, ex vasis co ticis separatum, et ad fines earum motum, is i iis continetur ' . Id ab antiquissimis temporibus creditum est, donec STAHLi Us, ex necessitate systematis sui, omnes abrogaret spirit is; ac animam, OmneS in corpore motUS, absque medio , peΓ-ficere, statueret. Non est quod objiciamus, ut CD Bi DLo Us fecit, nervo discisso, li. quidum conspicuum non effluere, haec enim invisibilitas liquidi, ad tantos producendos effectus, fuit necessaria. Ac MALPIGHI Us et BELLINUs, qui ex dissecta cauda bubula, exstillare liquidum nerveum, glutin OstiiD, cessium et sponte concrescens, se vidisse narrant, valde errarunt; viderunt nimirum, mucilaginosum, articulationum smegma. A fluido nerveo tam crasso ac viscido, ut hi Clari viri id posuerunt, haud magni certe exspectari possunt effectus. Sique ideo particulas ex floribus exhalantes, naresque nostras afficientes, negare vellemus, quia Oculis conspici nequeunt, id ualdo ridiculum fore apparet. Nec, quamquam fita idum in nervis contineatur, necesse est, ut a ligatura intumescant. Nervorum enim vascula, tam fiunt exigua et tenera, ut ligatura discindantur; quod et in experimentis nostris nobis accidisse, diximus (β. XI. XII XIV.)et Cl. Mollo AGNus narrat experimentum plUries a VALSRLVA institutUm , quo ca-Dem, nervis colli constrictis, inter aliquot dies mortuum esse, docet, ac si nervi ana putati fuissent. Nec intumescentiam, quam PAULUS MOLtNETTI et THOMAs Wi L. Lisius ') in vitulorum recens natorum, ligatis nervis, se Observasse dixerunt, aliouido Derveo, sed potius a liquido vasorum nervos perreptantiUm, Ortam fuisse, credimus. In experimentis nostris, nullam unquam intumescentiam, observasse, nobis licuit. Nec id miramur, si consideramus, fluidum nerveum, subtilissimum , ac tenuissimum in toto corpore liquidum, necessario esse debere; tenuissimasque nervorum sibi illas, a

Cavos nervos vel nerveas fibras cavas ne- son de la Vil Pre 3 etc. L. ino certe hucusque demonstravit. Legantur Ib Advers. A nat. II. p. TO. vero quae praeter jam memoratos scriptores q) De anetarismatibus. habent Mo Nuo FI L. Bemhrhurmen liber die s) De cerebro.

294쪽

a 8a a Brunn de Iigailiri s vertiorem. silo tenui disclassi, ac destrui; filo autem crassiori, ligatus nervus comprimi nequie, nec fluxus fluidi nervet impediri potest, magis quam in digito rudente ligato, sanguinis circulus sis itur. Certum itaque est, omnes rationes, quas adversarii, contra fluidum nerveum, proferunt, nullius esse momenti, ac minus firmo iuniti fundamento. In cerebro autem, fluidum hocce, OrtUm suum, Omnino habet, et ex eo, per canaliculos nervorum, movetur. Vidimus enim supra, partes infra ligaturam tantum positas, m qium ac sensum amittere, se pra eam autem, istum remanere, ubi succi, ae erebro venientis, fluxus, nullo modo impeditus, pergit. Eadem nempe hic, quae in arteriis, est ratio. Ligato trunco arteri Oso, partes inferiores, nullum accipientes D Utrimentum, emori iantur, ac contabescunt, cUm interea superiores nutriantur, aetvivant. Ex sanguine arterioso, ad ce Debrum magna copia veniente, liquidum hocce secernitur, nisi enim haecce in cerebro fieret secretio, cur tanta sanguinis vis ad cerebrum ascenderet, non adest ratio. Ponit nimirum Praec fori metis Detieneranduae sextana sanguinis totius corporis partem, quolibet pulsu ad cerebrum venire; quanti tam copiam nullum in corpore viseus, proportione magnitudinis suae recipit. Cerebrum enim idem circiter cum hepate pondus , quintuplo tamen plus sanguinis habet

s. XX.

De liquidi, in nervis contenti, natura, variis temporibus, varia disputarunt v . Spiritus Hippo CRATICI aerei suerunt, putavit nimirUm HIPPOCRATES aerem, per os et nareS, resorbent, et cerebram prim Una petere, uel iam tamen partem, ad venas et per eas, etiam Ad cerebrum venire, ibique intelligentiae et motionum auctorem esse ' , GALEN Us spiritum animalem , partim ex spiritu vitali, cum sanguine ad cerebrum fluente, vitalem vero, exbere per pulmones accedente, generari posuit ')- obsoleta autem jam est haec sententia, nec ab ullo hodie recipitur. WiLhisius A) spiritus ani males acidos esse, credidit, qui, si eum sanguine, oleosis particulis abundante, misce, Tentur, explosionem oriri, per quam, motUm muscularem excitari posse, putavit. Nullo autem modo concipi potest, quomodo fluidiam, tam acris naturae, cerebrum secernere, aut nervi perferre possint. Ner uoi enim, qui, a qUScrinque acri tacti, tantos producunt effectus, fluidum acerrimum vehere, Omnino incredibile est. Nec

minus BogEthus ' et BRI Linus ' spiritus acidos, cum sanguine alculino esservescere, voluerunt. Io R. BERNOULLI Us q) magnus quidem mathematicus, globulum sanguinis, aere esse plenum, et crusta sanguinea circumductum, adfirmavit; si itaque fluidum nerveam, quod simile spiculis ponit, adveniat, perforat crustam sanguineam, aer contentus erumpit , fit elasticus, ac ita fibra musci aris inflatur. Similis fere huic est hypothesis RE1L11 qui loco spicularum,s attractionem ponit. Clari hi viri adesse

volunt,

cthlichpn m pers. V.. p. I 6 -l68.. L. si Epidem. VL se ei. VIII. p. 3Os. a) De usu par t. lib. VII. c. VIII. 3I De motu musculorum H De motu animal. lib. II. Prop. XXVII. 3) in motu mus C. n. XV HI De motu musc. n. IV.

motu musculorum voluntario.. LeoVardiae

295쪽

a Brenn de ligaturis ne Dorum. 2 8 volunt, quae tamen in sanguine non sunt; globulos sanguinis, bullas aereas non esse, certum est ' ; nec fluidum nerveum ex spiculis consistere, probabile videtur, sed id

hiandissimum esse, omnia nobis persuadent. DAN. BERNOUII IUs sibram muscula. 1em, vas sanguineum esse credit, idque nervis circumduci, qui, si obstringant fibram. oriri vesiculas, quales in fascimine filo circumducto, oriri solent. Hunc autem M ahematici tantum esse theoriam, quisque facile videbit, cui rem oculis anatomicis limspieere licet, adparebit nimirum fibras musculareS- vasa sanguinea non esse , nec nervo circa eas circumplicari. Immortalis BoERHAAvi Us fibram muscularem, vas amplius esse posuit, in quod, angustior tubulus nerveus, inseratur; si itaque fluidum, iutias amplius, ceu cisternam copiosius influit, fibram muscularem in circulum abire, hinc breviorem et cras torrem fieri, dicit. Haec autem ius pectioni anatomicae contrariare videntur, qua patet, fibrillas cylindricas, minime autem ampullosas esse, praetereaque experientia docet, aquae in amphora motum tanto esse lentiorem quanto major est pressio aquae, per tubulum tenuem descendentis, ut ita vis tarditate compense, tur, quod autem in musculorum actione, non ita se habet, quae simul maxima, ac

celerrima, reyerit r.

s. XXI.

Hae igitur omnes hactenus prolatae sententiae , ad vehementissimos, simulque

celerrimos, in machina animali motus explicandos, non sufficiunt. Quanti enim sunt motus isti convulsivi, in animalibus, quibus nervus ligatur O Quanta in actionibus adest celeritas j eodem enisia momento, quo volo, musculi agUnt; aeque magna in pedibus, a cerebro remotioribus, est celeritas, quam in manibus ipsi propioribus. Experimenta detexerunt materiam quandam electricam, cui incredibilis est celerita quaeque stupendos simul producit effectus, imo quae, per experimenta a claris viris instituta, paralysin tollit, ae motum in nervis restituit. Haee omnia nobis peisuadere videntur, liquidum nerveum nihil aeliud esse, quam materiam electricae hujus materiae similem. Multo autem magnaeque adsunt rationes, quae nos contrarium docent; adesi nimirum materia haecce electrica, per totum corpus diffusa, nec ita destructio nervorum, motum in corpore impediret; dein materia ista adeo est subtilis, omniaque etiam densissima penetrat corpora, Ut permeatus, nulla compressione, nec VincUlo, coerceri possit; praeterea experientia constat, humida ac aquea destruere Electricitatem. Neque ita materia electrica, ad fluidum nerveum constituendum, apta esse potest.

menta saepissime repetita, nos edocuerunt, omnem fibram musculosam esse irritabilem, ac ab externis rebus irritatam, se contrahere; haecque regula adeo est generalis, ut fibra muscularis, per fibram irritabilem, haud immerito definiri queat. Hanc autem irritabilitatem, a sensibilitate prorsus differre, ex g. XIII. XIT constath cum sensibilitate, ligesura nerei, destructa, irritabilitas nihilominus remaneaL Causam N n a itaque S) Optimi Praeceptoris mei phim. lin. physi. iob Vid. Perillaser. HALLERI Commenti S. I Sq. Vol. III. p. qSS. seq.s Aet. Petropol. Vol. I. p. ass.

296쪽

a S . a Brunn de ligaturis nerυorsim. itaque irritabilitatis, non in nervis esse quaerendam, quidem videmus, quae autem ea

sit, hactenus ignota latuit. Videmus porro musculum, a causa externa, irritatum, tantum tremere, ejusque Vires contractionis, ac treinoris, nimis esse debiles, quae motum validum producere queant. Dantur partei, qUae a materia irritante, etsi blandiore, potius ac facilius irritantur, quam ab alia acriori et sortiori . Quid aqua et aeteest blandius Z Cor tamen facilius ab aere inflato, vel aqua injecta, irritatur, quam a veneno, vel scalpello, imo irritatio haecce, per blandiora multo est constantior, aediutius durat; parque ad huc in aliis partibus est ratio. Vehementia igitur irritationis, ac inde secutae contractionis, non ab acritudine materiae irritantis, sed potius ab ejus natura, ad fibram musculosam irritandam, aptiori, dependet; cujus autem naturae haec materia esse debeat, quae ad irritabilitatem sit aptissima, ignoramus.

f. XXII

Ex his itaque praedictis, haud improbabile videri debere, colligimus , fluidui

nerveum nihil aliud elle, quam materiam subtilissimam, ad irritationem fibrarum muscularium aptissimam, exque ejus defluxu musculum irritari, ac contrahi, aeque ac a veneno , vel scalpello, irritatus; hac tantum cum disserentia, quod major , ac celerior motus, eam quam hanc, sequatur irritationem, propter aptiorem magis materiam

irritantem. Haecque, . Ut eX antec . . adparet, materia,. blandissurae indolis esse

potes , nec, cum nervi ipsi non sint irritabiles, neque discissi se contrahant, sed potius longiores fiant, irritatione canaliculorum nervosior um, transitus liquidi impediri potest. Haecque magis adhuc probabilia nobis reddiderunt ea, quae observavimus in aliis expcti montis, circa respirationem institutis, ubi musculos intercostales, priusquam agerent, ac eo stas inferiores ad siuperioreS attraherent, tremere et contrahi, petsi a causa externa irritarentur,. vidimus. Quando nervus ligatur, vi haec materia exprimitur, unde musculus ea vehementer irritatUs, contrahitur, imo convellitur. MO-tus vitales oriri videntur, quod materia haecce irritans, perpetuo continuo rivo, ad eas parte S aalluat, cum e contrario, in moti S uoltantariis, anima hanc materiam, ad locum determinatum mittat, necesse est. Quomodo autem anima haec perficiat, quidque alii putarint, non disquiramus, sed ad ignorantiae asylum recurramus, et sapientiam omni potensissimi Creatoris miremur, qui aeternas flabilivit leges, secundum quas, anima in producendis effectibus agit, ac impressto ab objecto sensibili, per nervum ad

cerebrum venit, animaeque ibi representatUr. Nupera observatio haec confirmavit.

Fuit nimirum in Lilffsi hauseri, pago ad tria milliaria ab urbe distante, femina, cui caries in inferiore pedis parte ossa exederat, ita, ut nulla amplius curatio locum haberet. Decrevit hac de causa sedestris legionis Alochianae Chirtiimus. SCHLOETREN Vir in arteia urgico periti statis, pedem amputare, cui operationi adesh benigne mihi concessit. Operatione itaque ab eo, omni dexteritate feliciter peracta, femina in lectum deferebatur, ut quieta jaceret. Perpetuo autem de vehementissimis querebatur doloribus, quos in pede amputato, in loco ubi caries erat, pateretur, imo, cum eant post aliquot dies viseremus , eosdem se adhuc sequente die perpessam esste dolores, adfirmat; hae que imaginatio tanta suit, ut pedem amputatum esse, vix persuadere sibi potuerit; caeteriam

297쪽

a Bron de ligaturis nerueorum a Syterum sanae ment f erat, nec delirabat. Haec et ab aliis jam instituta observatio, in finibus nervorum sensoria non esse, ut aliqui voluerunt, docet, alias anima hic falli non potuisset, sed in horum discistarum, ac irritatorum nervorum finibus, dolorem percepisset: hoc autem in casu omnino fallebatur, cum adfictiones per eosdem ipsi repraesentarentur nervos, per quos, in pede nondum amputato, dolores antea perceperat ; indeque putabat et horum dolorum sedem, in loco , ubi ante erat, adhuc esse.

g. XXIII.

Cum fons omnis sensibilitatis, in nervis sit quaerenda, non est, quod miremur, ex eorum irritatione vel constrictione tantos oriri dolores, imo eos sequentes convul'siones; animalia enim placidissima, ac quietissima, irritato nervo, ineredibilia doloris et anxietatis signa, edunt. 'Imo quantum in ligandis nervis sit periculum,. ex s. IV. VI XI. XIlI. et XIV. adparet, plurimi enim canes, ex horum ligaturis sunt mortui, pro maximis in toto systemate nervoso mutationibus ortis. Chirurgi ideo, haec bene perpendentes, merito, ne in amputationibus nervos simul cum arteria ligent, caveant, quorum ligaturas pessima, imo lethalia, sequi possunt symptomata. Quamquam enim adfirmare non audemus, Omnes inde statim perituros fore, nostrum tamen est, omnia, quae mala symptomata et tantum sequi possunt, evitare. s. XXIV.. Superest adhuc, ut ea, quae in ligandis nervis octavi paris, observare licuit, et a

remus. In canibus autem magna, hunc nervum ligandi, est disticultas, cum satis profunde jaceat, ac ex discissione vasorum adjacentium, magnum incommodum Cnascatur, cum sanguine copiose promanante impediamur,. quo minias bene Operari, ac nervum huncce, a reliquis adjacentibus, separare queamus. Alia autem est ratio, in cuniculis, ex quorum tenerrimis vasis, sanguis litaud tanta profluit copia.

EXPERIMENTUM I.

g. XXV. d. i S. O stobris MDCCLII. canem asseri adligavimus, cuteque, in collidextro latere, discissa, nervum octavi paris quaesivi inus, musculis igitur eum tegentibus resectis, vena jugularis externa primo apparebat, quam, ut eam ope fili attollere, securiusque scindere possemus, ligare coacti sumus, sanguis enim effluens, nobis, jam in operatione, permolestus erat. Post vulnus satis profundum fictuin, sub carotidibus, nervum octavi paris, statim vidimus, quem acu nostra obtusa, sub eo tranS- missa, firmiter constrinximus, ac ligavimus, quo facto, quantos canis ederit ni XUS,ac clamores, quamque vehementei perpessus sit dolores, ac convulsiones vix, qui ea non vidit, concipere potest. Cumque canis debilis, ex amisso sanguine, ac respiratio ipsi jam dissicilis esse videretur, vulnere spiritu vini eluto, eum liberum misimUS, nec in altero latere, ligaturam periclitari, ausi sumus. Sequente die cum eum viseremus, quietus quidem jacebat, omneS autem cibos recusabat, nam neque panem, nemque carnem, neque juscula, appetebat.

298쪽

EXPERIMENTUM II.

s. XXVI. d. a g. Octobris. Canem, cui in uno latere nervum octavi paris (gplio antec. ligasse diximus , pauxillum cibi comedere, et appetere, ejusque ita vires restauratas esse, cum observaremus, nervum Octavi paris in sinistro latere, praedicto inodo ipsi ligavimus, ubi bestia veheme sumis quidem c*nvulsionibus torquebatur,

nullum autem edebat clamorem, qUamquam is clamare velle videretur, nec ab eo tempore, quo, in altero latere, nervum ligavimus, ullum ex eo audivimus clamorem. Canis simul ac vinculis liberatus esset, statim vomere incipiebat, conatusque, ac si alvum exonerare vellet, edebat; atque ab hoc tempore, conatus vomendi et alvum

exonerandi, semper edebat, cumque vix respirare potuisset, collum attollebat, ac si aerem capta ita vellet, nullosque, qualescunque ipsi Osferemus, appetebat cibos, ac ita tandem, sequente die mane, est mortuui . Vulnera adhuc recentia, nec suppuratione inquinata, reperiebantur, nilque in iis praeterea notatu dignum, observabatur. Aperto dein abdomine, ventriculus distentus, satisque plenus videbatur, curiosi quae in eo continerentur, eum forfice dille cuimus, quo facto, contenta putrida, viridia, vehementissimeque foetentia, instar mecum apparebant, ossaque, quae ante aliquot dies devoraverat, incocta ac cruda erant.

EXPERIMENTU M III.

f. XXVII. d. go. Octobris. Cuniculum album, pupillis rubris, experimentis nostris destinavimus, quapropter, cum firme teneretur, cutem ejUS incidimus, quod bestiola sine ullo doloris signo, perpetiebatur, quo facto nervum octavi paris haud magna opera statim inveniebamus, quem consueto more, filo constrinximus, dein paulo majore incisione, in cute iacta, nervum istum et in altero latere ligavimus, quo animal contorquebatur, ac doloribus inquietum circumvolvebatur, miroque modo la mentabatur, vulnere consuto et eluto angulum hypocalisti statim petebat, inque eo, incredibiles sere lamentationes, ac suspiria edebat, ita ut statim moriturum esse crede, remus; nihilominus tamen domum portari jussimus, ibique ipsi herbas ac panem po reximus, ejus autem ne paululum quidem capiebat. Dimidia circiter elapsa hora, ex ejus ore ac naribus materia viridis, spumosa, satis magna copia emanabat, postquaruautem aliquoties talem edidisset materiam, nulla amplius prodi hat, eum quidem perapetuo ad vomitum irritari , facile perspeximus, cum vomendi vehementissimos ederet conatus. Respiratio ipsi valde dissicilis esse, imo vera orthopnoea laborare, videbis tur, quoties enim cunque spirare vellet, cervicem erigebat, collumque suum longius reddebat, statum suum miserrimum, funestis lamentis indicare, semper pergebat, quod

ad horam primam matutinam usque, ita ObservavimUS. Cum mane surgeremUS, cuniculus misere mortUUS, extentus, jacebat, ac ex ejus ore, BC Uasse, materia praedicta

viridis, conspiciebatur. Ex abdomine aperto, intolerabilis fere, foetor putridus prodibat, qui, cum intestina dissecaremus, increscebat; ex ventriculo autem materia foetida, tenuis, similis isti, quae in intestinis erat, effluebat, apertoque oesophago, et iueo, talis reperiebatur.

299쪽

EXPERIMENTUM IV.

s. XXVIII. d. I . Novembris in cuniculo iusto, pupillis fuscis in dextro latere,

nervum octavi paris, filo crassiori, ligavimus; animal paululum tantum se movebat, nec inde contorquebatur, nee convellebatur, liberque missus, ac si nihil sit passus, bene se gerebat, hilaris per hypocaustum currebat, panem ac herbas, flatim avide comedebat, tantumque abfuit, ut appetitum inde amiserit, ut potius, cum aliquando cibos ipsi porrigere obliti essemus, magnam ex ocreis portionem devoraverit. Per aliquot dies, nullas faeces reddidisse videbatur, sequentibus autem diebuS, alvum ut antea e onerabat. Caeterum bene valebat, nec ullos eX vulnere pati dolores, observavimus.

EX PER I M ENTUM V

s. XXIX. d. I. Decembris eidem cuniculo tu sinistro latere, nervum octavi pa-atis, ligavimus, nec minus erassiori filo, qVae autem animal non curabat, nec doloris signa edebat, quamquam satis sensibile esset, nervo enim volsella apprehenso, ac paululum compresso, valde quiritabat. Nullus hane ligaturam sequebatur effectus, Seneenim Valebat, appetitusque ipsi, ac ante, erat, donec tandem ex experimento glio XI. descripto, fuerit mortuus; ubi, cum in vulnera ejus inquireremus, ea penitus consolidata, reperimus, incisione facta, nervus integer apparebat, nec vestigium liga turae videre licuit, filum enim, quo nervum ligavimus, non amplius aderat. Filum, quo in his experimentis usi sumus, nimis crassum fuisse credimus, ut nervum comprimere satis potuerit, ut supra jam notavimus, unde et nullus, a ligaturis, sequi potuit effectUS-

EXPERIMENTUM VI.

XXX. d. a I. Novembris in alio cuniculo etiam fusco, primum in dextro, dein et in sinistro latere, nervum octavi paris scalpello discidimus, quo facto anxiis suis lamentationibus, ac contorsionibus, vehementis imos, quos patiebatur, dolores, indicabat; bestiola postea quieta, vulnus ante elutum, filo consuimus, ipsamque liberam misimus, quae statim pedibus suis posterioribus insistens; anterioribus vulnus purgabat idque lingua sua lambebat. Herbarum ipsi oblatarum paululum quidem statim depascebat, postea autem, omni prorsus cibo abstinebat, omnemque appetitum amiserat. Die a S. mane cuniculus, pedibus amplius in silere non poterat, sed in latus dextrum semper prostratus, jacebat, oculis semiclausis et anxia edens suspiria, cum respiratio perdifficilis ipsi esse videretur. Circa meridiem tandem dirissimis vexatus eonvulsionibus, est mortuus. Per tres miserae vitae suae dies, nullas eum reddidisse faeces observavimus Aperto dein abdomine, apparuit venbriculus, ceu saecuS pendΗlus, ac paucissimis contentis dilatatus, quae verissimae erant saeces, ac majorem, quZm faeces, in animalibus hisce herbivoris, ordinarie solent, edebant foetorem. Intestina tenuia inania, ae flatu distenta erant; in crassis similes, ac in ventriculo saeees putridae, ac foetidae, continebantur.

3 XXXI.

300쪽

Nervus noster octavi paris, vulgo vagus dictus, intra eranium, ex medulla ob longata, inter corpora Olivaria ae pyramidalia oritur; laryngi, gulae, cordis plexuabus, pulmoni, Ces hago, ventriculo, hepati ac intestiuis ramos mittit Ex his itaque explicare facile possvinus, qui fieri potuerit, Ut ligaturas hujus nervi, talia, tamque mira, sequantur symptomata ' . OmnibUS ligatUris nervorum commune symptoma est, convulsio partis istius, quam nervus vel ipse adit, vel cui ramos mittit. A compressione nimirum, materia isa irritans, in nervis contenta , (f. XXII. exprimitur, majori quidem copia, quam ordinarie, sine compressione facta, effluit; unde et majores sequuntur motus, necesse es. Inde BORELLUS ') jam observavit, nervis paris octavi in cervice constrictis, vel penitus abscissis, cor satim, ab injecta ligatura, palpitasse, et contremuisse. Ut et WILLIS IUS ' injecto his nervis vinculo, magnu ni cordis tremorem- statim se advertisse, dicit. Imo in omnibus partibus, quas nervuso oster adit, convulsiones Ortas fuisse, ex experimentis nostris, clare vidimus. Irri tabatur nimirum larynx, ejus illae musculi , unde flatim clamores altissmi; nec minus oesophagus, ventriculus, ac intestina irritabantur, unde vomitus et conatus, ad alvum exonerandam, oriebantur, stimui Vnim, gula vel plumula tantum irritata, vomiatum fieri.

s. XXXII.

Quo autem plures et majores nervi, partem aliquam adeunt, eo et inde majores sequi debent effectus. Ventriculus multos et insignes habet nervos, qui omnes aboetavo pare generantur, a quo et intestina nervos suos habent. Inde intelligi potes, quare hujus nervi ligaturam, vomitui vehementissimi, fuerint secuti, imo vera orta pastio iliaca, morbus certe tristisiimus, ex motu fibrarum intestinorum, spasmodico, retrogrado, oriundus. Contenta Ventriculi animalium, ex ligatura nervorum octavi paris mortuorum, contentorum intestinalium similia fuisse, imo nos hanc materiam, in oesophago usque observasse, diximus. (s. 26. aT, SQ. Unde concludimus, ex hujus nervi compressione, materiam irritantem tanta profluxisse copia, ut, convulsi,nibus inde productis, motus intestinorum antiperis alticias fuerit ortus, aeque ac ab irritatione venenorum ingestorUm Vomitus oriuntur. Hisque opinio, liquidum nerveum nihil aliud esse, quam materiam, fibras musculares irritantem, confirmari videtur. Quid enim, si nervum in collo ligamus, aliud in imo ventre efficere possumus, quam materiam in nervi S contentam, majori Vi ac copia ad eum determinare, cumque motus intestinorum anti peris alticus, irritatione in iis producatur, credibile certe hanc,

cum eundem producat effectum, simili quoque irritante modo, in iis agere. Cumque motus hicce antiperis alticus , tantus fuerit, inde animalia nostra, irritationem quidem iusmodicorum' auxilio tollenda, vocis laeso, surditas, mutitas e. s. p. es. SoEM MERRING V. d. B. d. m. Κ. Ster Theil. S. aia. L. a) de motu animal. Part. II. Prop. s6.

Vomitus nimirum, tussis, vul ab indi gestione asthma emeticis medicinis ibi ven dum, constrictio gulae hysterica, antis pa-

SEARCH

MENU NAVIGATION