Disputationum anatomicarum selectarum /

발행: 1747년

분량: 1043페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

541쪽

LOCQUET DE ARTERIA HEPATICA. uestu

natura insignes ramos ct truncum per hepar diupartiri, quia cum per plurimos iobolui ct inde ad glandulosios acinos, in lignestatium oιιupantes, dispergere η cegario cogatur , ct mos sit iuvaborum d bibutione, ut Iessim decrescat, adeo insignis truncus exigitur. Et paragrapho sequenti addit, si libet consuetavinaturae methodum ramari, in quacunque corporis particula vel maxima vel minima utitur perpetuo exili ct exigua vasorum propagine, quae nec in Mumentis opticis forte attingi potest. Eadem insistens via GLIssONIUs , arteriam hepaticam longe in hepar propagari negavit, quae sextuplo major esse debuisset; 1ed testem habeo SmΔΜΜERDAMIUΜ , licet arteria hepatica minima sit, illam tamen vena portae plus subdividi; ct praeterea injectiones jam allatae propagationis disserentiam

omnino probant; quod si MALPIGHII ientes uia vera esset, liquor semper aequo tramite transmjeteretur.

Imo si hujus loci esset, caeteros vaserum in corpore apparatus ad diversas secretiones examinare, facile esset ostendere unamquamque peculiarem M perpetuam ad liquores illos e sanguine producendos, mechcinicam habere, sine qua secretio illa depravatur Vel aboletur. Estque notata dignissimum, in cellulis adiposis, retardato tantum sanguinis

motu, loco adipis lympham colligi. Quod per solam ligaturam arte excitari potest, ct in languidis familiarissimum est, quibus pedes manusque Oe demate tument: cujus causa proxima consistit in lympha sub cute in adiposis sacculis collecta. In phlegmone etiam quae se usque ad propagines vasorum in sacculis adiposis protendit, retardato ibidem sanguinis motu lympha secernitur, quae primo vi caloris intensioris in vaporem dilatata, partem admodum extendit, ct circuitum sanguinis fere intercipit, unde facile gangraena subsequitur, vel subsidente illo vapore, si lympha in pus Ionia VIL XXX co

542쪽

ueao LOC ET DE ARTERIA HEPATICA.

coquatur, oriuntur abscessus, sive puris collectiones, quibus metus gangraenae cessat, sanguisque pectetenti in motui suo pristino restituitur. Mirari debent hanc secretionis muta. tionem illi, qui praeter certam pororum configurationem aliam causam vix agnoscunt; dicant milii quaesio, in languidis quibus debita sanguinis quantitas, dc ieri ipsius requisita mensura deficit, quaedam pororum tum subita immutatio, ad tam diversam secretionein excogitari possit 3 in oedemate etiam nulla vasorum tensito apparet, quae instammationem potius produceret, vixque ullus est in circuitu sanguinis renixus, sed propulsivus tantum motus debilior est & tardior: ita ut lympha a sanguine etiam secedere posJt,&poris excidere, iis in partibus quas in alium usum natura sibi comparavit. Praeterea, quaenam immutatio pororum insignis supponi potest, ubi motu illo tantum restituto secretio etiam dicta illico desinit Z quotidie in iis experimur, quibus pedes propensit tument, erecti vero brevi detumescunt

expulsiva chirurgorum ligatura, qua Oedemata curantur, Vasa sustinet, motumque propulsivum adjuvat. Parum attenti mihi etiam videntur illi, qui oedema, dc anasarcam a ruptis vasis lymphaticis deducunt, quorum ruptiones non tam facile curantur, ut chirurgi norunt, quibus illorum solia. tio curanda obtigit, qualem in ulcere fistuloso colli ipsemet aliquando vidi, ex quo lympha pura diu efflixit, antequam cicatricem induxerit, videant exemplum a Lo FRO citatum, qui cani ductum thoracleum aperuerat, vasis lymphaticis

quoad tunicas satis similem, sed cujus vulnus, sanato licet eaetus thorace, nunquam coaluit. Ne quis tamen putet solam hanc sanguinis modificatio nem ad secretionein lymphae sussicere, requiritur praeterea, ut particulae secernendae ope dissolventis cujusdam sive men. strui,

543쪽

LOCQUET DE ARTERIA HEPATICA. sat

frui, a caeteris sanguinis partibus liberentur, quod fit ope spirituum animalium, qui copiose per nervos ad has partes feruntur. Probat id p. m. NUCKl Us eXemplo atrophiae, quae semper interceptum sip. animalium influxum sequitur sive nervus obstruetus seu abscissus sit , unde etiam liquet atrophiam primario, ut in praecedentibus annuimus, in illarum secretionum defectu consistere, quae ope sp. animalium

peraguntur. g. 23-Praeter iam allatas rationes ad probandum, por rumeertam ct perpetuam figuram ad secretiones nequae dari nec sussicere, Clariis. P1TCARNius solide illius hypothesis abstr-ditates demonstravit. Remanet tamen dissicultas, unde sine sensibili partis mutatione loco adipis ivmpha secernatur,' quae tamen diversae secretiones in hoc uno conveniunt, quod defectu influxu sp. animalium haec etiam aboleatur &deficiat, in qua sacculi adiposi etiam concidunt & vacui spectantur. Ex adductis probabile sit, ischuriatu posse oriri ex impedito influxu sp. animalium per nervos, qui copiose etiam renes ad secretionem accedunt. Non tamen ubique aequalis est illa insertio nervorum ad secretiones, nec omnes illa indigenti Cerebri cortex, quo subtilissima pars a sanguine in nomvos segregatur, illos non recipit, & testibus vix ulli tribuuntur, Ut notavit WILLIsIUs, licet liquor emergat spiritibus refertissimus: acinos hepatis glandulosos quibus parenchyma construitur, nervos ullos attingere fortiter negat oculatus GLIssoNius, ita ut, si qui ipsis impertiantur, relative ad partes in illo viscere lympham secernentes quibus arteria hepatica prospicit, sint paucissimi. Et nisi me oculi fefellerunt, credo ad sacculos adiposos & ad omentum me etiam differentia tamen non notabili, pauciorem distributionem

544쪽

332 LOCQUET DE ARTERIA HEPATICA

observasse, quam ad membranas vasculosas lymphae secretrices, glandulas conglobatas, & conglomeratas lymphaticas. . ag. Tandem, licet omnes fere vasorum propagines vel motui vel secretioni destinentur, sunt tamen quaedam in corpore, quae receptioni tantum inserviunt, Zc ad quas nulli nervi derivantur, ut quae respiciunt plac*ntam uterinam, chorion, amnion, quibus in eo judicio addere licet vasa plexus choroidis in cerebro, glandulae pituitariae, dc tunicae arachnoidis dcc. similes forsan vasorum distributiones caeteris magis implicitae, Sc anatomicis nondum detectae latent, quae tamen ad resorbendos extravasatos liquores, tymphamque praecipue, qualis semper in pericardio ex gr. invenitur , requiri videntur.

545쪽

DISSERTATIO MEDICA INAUGURALIS

MOTUS MUSCULARIS CAUSA,

PRO GRADU DO ORATUS

ROGERUS IONES,

CAMBROM BRITANNUS.

Ad diem i9. Sept. 173 Lugduni Batavorum.

547쪽

Quum praeparatio chyli, ejusque in sanguinem translatio,

quum cordis actio, quumque hinc animalium nutritio, - ipsi que vitae cardo a contraelione mus talari pendent ;haec materies Medi eo non indjgna imo & scitu omnino necessa ria videtur. In motus muscularis causa indaganda multum desudavit antiquitas, multum N in hoc fuit recentiorum opus: omnes tamen, isti iacile sit ita loqui J de nodo, quo id fit, uno animo

discrepant. Tot dissentaneae sunt doetissimorum hominum totque discrepantes sententiae, & tam xliversa de iisdem in me. dium attulere, ut quid eligendum , aut quo se vertat tiro, nesciat. In tanta rerum pmbiguitate quid agendum i An non, an, tequam discamus, necesse est , ut dubitemus t Etli AuisTOTELEs dixit, VERULAM IUS propon It, BoYLEus confirmat, R NEWTONus demonstrat; imo etsi Acade.

mia nosra, Musarum sedes & artium Magistra, etsi, dico, ipsa Minerva Batava annuit, non prius sin te n edica J adhibenda est fides, quam rem ipsam intelligimus. Nemo igitur moleste ferat, nec vitio vertat, si, quae nobis obstant, litero judicio

enarremus.

Lectorem obnixe rogatum volumus, ne quid eX animo malevolo, aut contradjcendi prurigine profectum putet. Humanum es errare ue inhumanum vero demisso animo er. rori succumbere, imo & inhonestum censemus. Si quid sit notatu dignum. Lector Benevole, candidus probabis, sin minus, materiei dissicultas, animique ali guitiae, mihi tironi, mihi imperito veniam impetrabunt.

548쪽

3 3DISSERTATIO MEDICA INAUGURALIS,

MOTUS MUSCULARIS CAUSA.

l cute orbatum refert: alii autem meliori jure derivant a Mυειν, contrahere. Dividitur musculus in corpus δc duas extremitates a): corpus etiam Venter, ct extremitates, praecipue albicantes si quoque tendines vocantur. EXtremitas ubi oritur, caput,

principium, origo, sive etiam punctum fixum appellatur; finis vero cauda, punctum mobile & saepissime tendo dicitur, qui si meinbranaceus cx latus aponeurosis audit. Omnis simplex musculus hactenus cognitus, uti docet Excellentissimus noster Ρraeceptor) b) constat uno modo Ventre carneo, unoque tendine; rursumque dividi potest h1 alios plane similes, sed semper minores; hi vero iterum, &: qui nascuntur ab illis, in minores semper similes maximo Sc quidem divisio haec procedit eo usque, ut tandem in iis credibilem adeo sitbtilitatem abeant, quae omnem omnino imaginationis vim exsuperet

Tendinis

549쪽

IONES DE MOTUS MUSCULARIS sa

Tendinis substantia est revera eadem cum reliquo musculo; minima enim tendinum, testante Cl. ALB1No co excarne initia, in qua primum carneae quaedam fibrae se intendineas simplices vertunt. His deinde inter se conjungentibus, portiones tendineae insigniores, rursusque ex harum conJunctione , fibrarumque accessione , insigniores insignioresque oriuntur, donec conspiciuam tendinis principium estectum sit, qui, quamdiu deinde carni inhaeret, continua purtionum similium adjectione ciescit: eodemque modo ex tendinibus caro fit. Qiiod connectit musculi partes, materia quaedam singularis es c, albicans, subtilis, rara, obsequiosa, facillime diducenda, lubrica, quae per omnem musculum Perpetuo tractu pertinet, membranam cellulosam vocant. Omnibus haec interjecta fibris, ac pertinaciter adnexa, am bit eas omni ex parte, & u vicinis distinguit, cum iisque connectit. Ad omnes musculos accedunt arteriae, venae & ne vi. Arteriae ubi se in ipsos musculos immerseriint e), inter fibras eorum per membranam cellulosam pergunt procedere. Procedunt autem sensim ramosiores, sic ut rami rur sus in ramos abeunt, eosque subtiliores & angustiores, omnemque muscatum creberrime pervadant, flexu multipliciereberrimoque conjunctae. Ramulis denique innumerabilibus, & iis in perangustam subtilitatem tenuatis, ut aegerrime cerni conspicillis optimis queant; ad omnes fibras pertinent, per easque discurrunt; postremoque, ubi jam plane evanescunt, se in ipsas fibras videntur demittere. Par

550쪽

Par sere venarii in ratio est, Mae arterias in genere comitantur. I) Nervi sese ad vasoriam exemplum inter fibras insinuant, ac dein ramis stiis membranam cellulo sim, quae ipsis quoque undique adhaeret, pererrant. Pariter enim se in sub tiliores sit btilioresque ramos dividunt; sed minus tamen ra mosi sunt, minusque flexuosi, & jam cito evanescunt subtilitate non percipienda oculis r . Musculi aut movent partes b), aut tenent, aut, si neque m OVere queant, neque tenere, annituntur tamen: id

que agunt contractione quadam propria. Haec contractio est voluntaria, spontanea, alit mista; ex musculis enim nonnulli moveri pollunt ab imperio men. tis, uti omnes musculi motus animalis: alii perpetuo agunt, ut motus cordis, arteriarum & viscerum: alii & continuo agunt nobis non cogitantibus; sed e T voluntate eorum mo. tus potest accelerari & retardari, & Pro tempore cessare, ut motus respirationis. Historiam anatomicam musculorum egregii viri adcuratissime descripserunt; playsiologicam vero minus distincte explicitam caut saltem minus distincte intellectam habe.

Haud alienum erit igitur, nec uti spes est omnino

ingratum , si pauca de motus muscularis causa proponamus. Hoc huiusce schedulae tentamqn, hoc opus, hic iabor est. CAI Ur h) Ibidem e p. 9 f) Acsivus ibidem

ibidem.

SEARCH

MENU NAVIGATION