장음표시 사용
551쪽
Quo tardiorsit motus fluidi per canalem quemcunque decurren . tis, eo major, caeteris parit us, erit prissio lateralis, ct vice versa. Omne fluidum per canalem decurrens duplici gaudet motu, uno axi parallelo, altero lateribus perpendiculari; hunc
vocamus motum lateralem, illum progressivum. Sint κε, α ω canalis parietes, sit iaci ejus axis: ponamus motum lateralem elle ρχ, progressivum m erit diagonalis ρ ε, uti demonstrant Geometrae) i) linea descripta a fluido, quod a duabus hisce viribus motus impressos recepit. Minuatur motus progressivus ; fiat α ρχ, fluidum impinget in ς : minuatur iterum, & sit α ρ λ ; motus sui-di erit ρ γ Quoniam ictus magnitudo est, ut sinus anguli incidentiae; impetus in ε, ς &γerunt, ut anguli ρεκ, &ργκ, seorsim: sed ang. & ang. z ρ h). Impetus ergo in s maior erit, quam in ρ; & in γ major quam in Hinc luculenter patet, quod diminuto motu in directione ρ p, vis etiam pressio, quae in canalis latera exercetur, augebitur. Q. E. D. Insiiper
552쪽
Insuper aqua per syphonem propulsa motu divergente procedic; hinc, quia motus extra syphonem nil est nisi
continuatio motus intra syphonein, necesse est , ut motus
intra syphonem habeat conatum impingendi oblique in syphonis latera. Qio major sit motus sive pressio) emboli;
eo magis diverget aqua, de contra: minuendo igitur motum progressivum , augetur pressio lateralis; unde confirmatur proposicum.
Qxu i. villus muscularis habet ventrem ct ten6 m' an sit meningum propago' an intersectionibus exiguis transverse dividatur 3 ct annon membrana tenui, lubrica oobsequiosa involvatur , per quam in superficie externa fibrae arteriae, venae ct nervi multiplici decursea intertexti pererrant 3 Actio musculi componitur ex conjunctis adunatis viri bus villorum moventium. Ordo ergo jubet, ut prius de villo movente agamus, quam quid de contractione musculari
Ostensum est, musculum dividi posse in alios minoreς,5 minores, quousque sensuS penetrat. Haec divisio non progreditur in infinitum, quia datur in corpore nostro vas ultimum. Ratio ergo determinat, dari in musiculo partem minimam, quae habet Quin ventrem & tendinem: vocabitur villus muscularis. An sit ipse vas primum, an ex aliis componatur, perdissicilis δc perobscura est quaestis. Quum autem in memoriam revocetur, quod meninges producuntur cum nervis ad omnes muscul0s, quod ininusculis deponuntur, quod non demonstratum est, quantum scio) ubi terminant; quod dura mater & tendines videntur ex eadem tensa albicante inelastica substantia forma ri, quodque pars carnea nil est nisi continuatio tendinis, iomazime probabile videtur, quod villi musculares sunt me ningum
553쪽
essent elastici, elongaremur, cum vis quaecunque ad misculum contrahendum nitariir, solida adnexa non ad se in
Accurtatio villorum post scissuram non probat, villos esse elasticos; nam cum fasciculus villorum scinditur, scinduntur arteriae & venae: haec ergo vasa vi contractili praedita secum retro trahent villos musculares, etiamsi sint in Iastici. Nervus auditorius duobus oritur truncis, quorum alter portio mollis auditus sensui in serviens deponit involucrum externum; alter portis dura) motui destinatus, vaginam densain, crassam, a meningibus productam secum ad musculos deducit. Nonne hoc quodammodo docet, productiones meningum requiri ad motum musculorum Z forte dc nervi in niusculis dividuntur in portionem mollem & duram: quarum haec ad motum, illa ad sensum cooperatur. Opinio ista de vesiculis, nec non undulata, vel si mavis circinnata villorum superficies in mortuo probare vi dentur, villum non esse uno tractu factum. Observavit suis micros copiis oculatissimus LEEU ENAOEcκ, quod villus muscularis ubique dividitur intersiectionibus penitus similibus illis in musculo recto abdominis: similesque divisiones in demonstrationibus accuratissimis Viri Celeberrimi F. N1eMOLLs, de me deque omnibus ejus discipulis optime meri, ti, ad oculum exhibentur. Quum eadem forma, figura eadem, idemque ossiciumst villo musculari in commune cum musculo & fasciculiς, maximo jure concluditur, villum muscularem ad exemplum totius musculi membrana tenui, lubrica & obsequiosa involvi, per quam in superficie externa villi arteriae, venae de nervi multiplici decursu intertexti disperguntur.
554쪽
5 2 Qu. 2.3 Annon spiritus animates fuant per villat musculares, continuo, pleno 2 aequabili rivo 'Qui de spirituum animalium existentia dubitant,
BOERHAAVIUΜ & ALBINUIs, audiunt eos: nobis vero haec
res ab his nostris Praeceptoribus doctissimis tam clare &dilucide demonstrata videtur, ut ne minime opi idem vacillet fides ; & pro postulato assumimus, fluidum quoddam singulare in cerebro secerni, partesque hoc fluidum componentes l)esse solidissimas, tenuissimas, mobilissimas, simplici simas
Omnium humorum nostri corporis: & propter tenuitatem hic liquor re ste satis vocatur Spirictis. Secretionem huius spiritus de rehendimus esse continuam non interruptam; quia in cerebrum via semper est patula, & sanguis, dum cor sinistrum contrahitur, & contrahente aorta in cerebrum propellitur ; quia arteriae sanguinem in cerebrum deferentes ante in encephalum introitum firmiter canalibus ossibus haerent; quia arteriae in cerebro tunicam muscularem amittunt; Ut quia dissicilior est reditus sanguinis ex cerebro per sinus, quam in aliis corporis partibus per Vena S. Si continua est secretio, continuus erit per nervos fluxus; norvi enim spiritus post secretionem recipiunt. Hinc, quia ad villos musculares deducuntur nervi, affatim
constat, eundem fluxum perpetuo & jugiter per hos villos
Qir. 3. Annon causa contraction7s in stiritibus quaerenda 3 Quoniam villus muscularis est contractionis manifestum est, quod Ensistud, quicquid sit) contractionem faciens adest in villo eo tempore quo se contrahit. Nulla est villo cum corpore communicatio, nisi per membra nam cellulosam, per venas, per arterias, vel per nervo S: B DOEgit. Inst. Med. 27s.
555쪽
hinc obvium est, illud transi ille vel per horum vasorum
unum, Vel per plura, vel per omnia stitui. 12 Per membranam cellulosam huc defertur oleum, liquidum proptet viscositatem S inertiam ad hoc ossicium prorsus ineptum. Venae nil deducunt in villum , sed omnia e villo evehunt; aliter non sunt venae. Transiit ergo aut per arterias, aut per nervos seorsim, aut per arterias & nervos simul. Experime uta & hoc confirmant; ligata enim arteria & ligato nervo perit actio inusculi. Si dicitur, causam contractionis intrare per arterias, id est , si sit in sanguine arteriose, tunc, quia cor omnem sanguinem in arterias proiicit, debet sedes animae esse in corde; cor erit in nobis primum movens, & contrae io cordis erit voluntaria; quae omnia sunt absurda : nam sedes animae est in cerebro, non est dubium Datur dc alia quaedam vis c0ntractionem cordis antecedens, cor ipsium movens ; ct contractionem cordis non esse voluntariam, nemo, puto, nescit.
Praeterea, si plenam & directam dispositionem cordis
motuum anima habuisset, tunc ipsiim vitae terminum prollibitu disponere & prorogare pulIet, & homo propter vivendi amorem immortalis fieret. Ulterius, cum aortae rami sanguinem vehant ad omnes musculos, res est dissicillime intellectu, quomodo unus tantum musculus a mutato sanguinis motu moveri possit. Nulla reperitur in pulse differentia, quum musculum contrahere volumus. Arteriae in aliis corporis partibus motui voluntario non subjiciuntur. Nulla est ergo ratio, qua adducimur ad credendum, causam contractionis esse in sanguine arterisse. Hisque
praelibatis plus quam probabile videtur, quod sanguis art*riossis, id est, sanguis in arteriis majoribus de lymph ticis
556쪽
ticis non aliud ad motum faciat, hic enim de motu tantum' sermo est nisi quatenus vasa implet, calefacit, fovet, oleum in membrana cellulosa dissolvit, & villos faciles ad motum reddit; injectione enim aquae tepidae in arteriam, licet animal aliquanditi mortuum fuerit, musculi sese iterum contra. hent ut docuit ComPεRus , ct aqua tepida nullas habet proprietates quantum scisi cum sanguine arterioso communes
praeter has recitatas. 33 At, cur sanguine arterioso orbati cessat actio musculi 3 Profesto, ut se contrahat musculus, requiritur, ut sit musculus; hinc requiruntur vita dc nutritio, oinnesque partes nostri corporis vivunt nutriuntur per arterias. Quid mirum ergo, a compressa arteria cessare actionem iniuculi 3 Sanguis
frienosus est causa , sine qua contractio non sit; non est causa contractionem ossiciens. Arteriae, si ita dicam villos creant & formant, formatosque non movent ; sed faciles Scaptos ad motum reddunt: destructa enim arteria, non ipsummotum , stricte loquendo sed motus instrumentum destrui deprehendimus. Haud ignotum habeo, Tractatum quendam Anglicano idiomate Londini nuper editum in objicere, quod canis post
sectam arteriam cruralem & impeditum sanguinis arteriosissuYum ni fallor) plenum & directum usum cruris per annos retinuit. Hinc auctor concludit, si bene memini san-ouinem arteriosim minime necessarium esse ad motum. Sed quaeritur: unde hujus canis crus vitam & nutritionem per totum illud tempus recepit 3 Nemo sene est mediocriter in medicina Versatus, qui non videt, sanguinem per ramum quendam irrepsisse. Hoc ergo experimentum nihil probat. Ex praemissis satis ah unde constat, illud motum suscitans non tran.sire per membranam cellulosam, non per venas, nec per arter as : necessario ergo fatendum erit, id intrare
uer nervos. Et qui serio perpendit, quod spiritus animales E fluunt
557쪽
fluunt per nervos continuo rivo ad Omnes plagas corporis, ille convincetur, causam proXimam contractionis latere in spiritibuS. Non veremur igitur concludere, musculum habere commercium cum corde, ut possit vivere & nutriri cumque
Potest effectus quicunque cessare vel removendo, vel impediendo ejus causam; ex. gr. planetae continuo Versus solem attrahuntur; versus solem autem planetae non moventur, quia motus projectilis hanc directionem mutat, eosque in ellipsibus circa solem impellit. Si magnes de ferrum immobiles teneantur, cessabit motus, quo sibi mutuo obviam. ire conantur; at non dicendum, vim attractionis occursus causam tunc temporis abelse. Quis, quia corpora in telluris superficie posita non movent centrum versses, dicet, nullam dari in corporibus gravitatem y Sic cessante musculonim
actione nescimus, an abest causa, an adest aliud quid hujus -- causae actionem impediens: nihil ergo certum habemus de causae ingressu, At impedito spirituum influxu cessabit contractio: nomne influxus igitur est contractionis causa 3 Ubi in nostro corpore functio quaedam impeditur, non deprehendimus id quod impedit esse causam, a qua haec functio pendet; v. gr. Portio mollis nervi auditorii est auditus instrumentum; ubi membrana tympani sit densa & crassa, laeditur auditus; an ergo dicam, membranam tympani esse auditus instrumentum 3 Nequaquam. Opacus fit humor crystallinus, tollitur visus; at non sequitur, crystallinum
esse visionis organum. In arteriis retinae oritur inflammatio, caecus sit homo; an inde eonstat, visum fieri per arterias retinae 3 Minime. Si impeditur sanguinis fluxus in nor-rim. VII. Z Z Z tam,
558쪽
tam, cessabit pulsus; nemo autem dicet, influxum sanguini csse causam proximam contractionis in aorta. Hinc etsi post impeditum spirituum influxum perit contractio ; non inde sequitur, influxum esse contractionis causam. Objiciatur, quod nati sculus in contractione tumet; quod ergo quantitas materiae in musculo augetur sed minuendo longitudinem musculi, augetur ejus latitudo I hinc potest musculus sine ulla materiae additione tumere. Et qtuunnon demonstratum sit quantum scio molem musculi in con. tractione majorem fieri, non apparet, hunc tumorem a spirituum influxu oriri UIterius, si aucta celeritas sit causa, necesse est, cum i musculi contractionem repetere volumus, ut augeatur secretio: debet ergo dari vis quaedam voluntaria in cerebri glandulis ad secretionem promovendam ; ct in origine nervorum ad spiritus propellendos debemus ergo duas habere
Cum nervi ubique laxi, penduli, curvi , retrogressi, obliqui sunt, dissiculter admodum concipimus spirituum animalium motum tam prompte tamque celeriter per tot obicesct impedimenta perfici possie.
Cum partes spiritus animales componentes sint solidissimae δc mobilissimae omnium humorum nostri corporiis, cumque nervorum substantia eadem est cima medulla cere. bri f=n mirum videtur, quod tam frequens de repetitus spirituum motus has teneras, pulposas dc pene per se diffluentes fistulas non deterit & destruit. Etsi In MARlOTTI experimento tubus vitreus magnum sustinet pondus, tamen partes vitri
duriores solidioresque sunt, quam fluidum intra tubum. JAucta
559쪽
Aucta celeritate in uno nervo tardior erit motus per reliquos: hinc non possunt plures musculi eodem moveri tem pore. Dicatur forte, quod uno musculo contracto augetur velocitas sanguinis, ideoque S secretio spirituum : sed possumus plures musculos Wovere sine ulla praevia aliorum inusculorum contractione. Si quis vult musculos pedis, manus Scio Culi contrahere eodem tempore, illico contrahuntur: an potes idem ictus varios motus producere in iisdem corporibus 3 Sed concedatur, spiritus posse ad varias orporis plagas in eodem tempore percurrere; debent tamen spiritus in eodem nervo eandem habere velocitatem, debet ergo pars ista musculi, per quam Mervus intrat, Prius impleri; musculus ergo non aequaliter tumeret. Spiritus continuo in musculos infulant: S si influxus sit causa contractionis, musculi continuo contraherentur. Cum quantitas spirituum in musculos influentium augetur per hanc hypothesin contrahentur musculi , sed aucta 6 sanguinis quantitate & motu augetur spirituum secretio, ideoque & influxus: hinc debent frictiones, exercitatio, d quicquid motum sanguinis promovet, cou tractiones musculorum inducere, & rustici, athletae, imo illi qui robustissimi sunt, debent convulsionibus maxime obnoxii esse. Abscisso capite animal dire convellitur, & cor viventi animali detractum, omnique sanguine depletum. nondum amotu cessat: sed non possunt spiritus a cerebro fuere, cum non datur cerebrum a quo fuant; nec per nerVOS percurrunt, cum nervi abscinduntur: patet ergo, contractionem
feri posse sine influxu, & praemissis serio praelibatis coacti)fatemur, nos non intelleXisse carisam contractionis aliunde in musculurn derivari.
560쪽
Qu. 30 An non contractio musicularum Oritur a remsse mi- tu spirituum ξΡost enormem hinnorum jactiaram in effreui ct incoec. cibili sanguinis profluvio spasmi δc invita musculorum contractio perquam familiares esse solent. Cur Θ In tanta pulsuum debilitate, in tanta praecordiorum anxietate spirandi. que angustia, dum corpus friget & pallet, dum cor palpitat, tremit, & vacillat, vix ac ne vix quidem credibile eis, spirituum secretionem augeri: quis enim dicet, quod minuendo
1anguinis quantitatem augentur secretiones 3 sane non novum est. a diminuta sanguinis quantitate ejus momentum minui: maxime igitur in prono est judicare, pathemata 'ista convulsiva, quae in haemorrhagiis contingunt, quodammodo a deficiente languinis motu oriri. In magnis circa jugulum vulneribus subtrahitur & inter. cipitur tanta sanguinis copia, quanta per carotides re cervicale S arterias, earundemque plexus ad cerebri S cerebelli cortices fluxura est, ut liquidum nervorum separetur, statim debet & spirituum motus, qui ex solo sanguine secernuntur, deficere dc cessare. Sed si animalis cujuscunque caput subito abscinditur, illico ejus corpus prosternitur, vehementer
concutitur, luctatur, volvitur modo antrorsum, modo re trorsum. Artus potissi uin externi mirum in modum agitantur, huc vel illac trahuntur, retrahuntur, distenditiatur, jactantur incurvantur, auram terramque inanibus ictibus verberant : in capite oculi variis modis contorquentur Rcircumgurantur, Os hiat. Unde tanta musculorum contractio ' Hae convulsiones unde 'Inflammato cerebro nimia est vasorum impletio, pressu
ra nimia ; nervorum viae comprimuntur, fluxuro animali liquido omne spatium adimitur; fitque propterea , ut vel in cerebro spiritus non separentur, vel a cerebro I infirmatis putentiis extrudentibus dc aucta resistentia extrudendi liquidi lin