Disputationum anatomicarum selectarum /

발행: 1747년

분량: 1043페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

591쪽

ORTII ET STRUCTURA

COMMENTATIO

PRAEMISSA

PROFESSIONEM PHYSIOLOGIAE

ORDINARIAM d. XXVIII. Febr. A. o. R. MDCCXLVIII. HORA IX.

AVSPICABITUR

593쪽

Lamiliae densae ct pellucidae . quae sinibus digitorum

eorum quo superiori Sc exteriori parti in manibus pedibusque, integumentis quasi communibus implantatae, incumbunt, ungues dicuntur. De his iliacademio hoc specimine, ex anatomicis nonnullis disquisitionibus institutis, disserendi, nata mihi fuit opportunitas. Cum vero in praesenti ortum unguium indeque declarandam structura in perscrutari dc quaedam tantum de eorundem cum partibus vicinis nexu commemorare animus sit, omnem eo rum .historiam, ut hac tractatione complet far, eosdemque cum unguiculis, ungulis, rostris, cornu bus & aliis corneis animalium eXcrescentiis conferam a , necesse non est. Eu enim, quae propossiturus sum, maximam partem ex proprii Sobservationibus colle sta, cum aliis praestantissimorum anato micorum sententiis collata , eaehibebo.

Cuticula a digitis, vel putredine, vel immersone in servidum liquorem separata, unguem annexum ita quidem adhaerentem ostendit, ut hic simili fere, ut cuticula, modo

594쪽

do a stibiecta cute separari videatur, cuticula deinde, ungui ubique accrescens, cum substantiae densae atque callosae si milis inveniatur, ita, ut aliqua ex parte ad corneam unguis accedat substantiam, facile in illam devenire possiemus sententiam, ac si cuticulae & unguiς origo una euet eademque ct hic tantum majori densitate ab illa differret. Si vero perpendimus, non perpendiculares ex cute surgentes δc induratas papillas, sed strias potius aequali ductu ex tegumentis pro duo i, in laminam cogi, eamque versus apicem digiti prominentes extendi & aliquo modo prominere, facile apparet, Ortum unguis maxime in radice disquirendum esse. Appellatur vero radix unguis tenerior illa laminae pars, quae ex tegumentis surgit, & dum per cutem penetrat, eidem lunatam quasi incisuram imprimit. Hanc apte describit HALLER Us b), ita disserens: in digitorum parte connexa cutis quasi in duas laminas secedit; conspicuam, quae ad unguis initium definit, se occultam, quae sub tingue continuatur. Corpus ipsum unguis molliori sua ac inferiori si perficie cuti incumbit, superiori vero polita & densa exteriora respicit.

Latera unguis cuticulae non continuantur, sed eam tantum

attingunt, oc simili, non adeo tamen profundo, sulco in cutis Libstantiam penetrant. Apex vero ungui S, qui prae' scindi solet, supra cuticulam, elevatur, eandemque inferius leviter tantum adhaerentem ostendit. His obiter consideratis, animo obversabantur, quae deradice pilorum sub cute, ex pinguedine oriunda, alia perspe Xeram occasione, simulque liLANcARm t) sententiam per

pendebam, qui ungues nihil aliud esse asserit, quam pilos

inter

595쪽

23 Inter se invicem concretos. Cum igitur substantia pilorum& unguium magis inter se convenire Videatur, quam ungu i una ct cuticulae natura, opinabar, & id quidem non sine probabilitatis specie, similes radices, quas in bulbis conspexeram, sub cute surgentes, in striis parallelis decurrere, &in eas cogi laminas, quales ungues esse cognoscimus. Hanc quoque opinionem vulgari illo phaenomeno confirmari putabam , quod, ungues eodem modo, ut pilos, resecari pol. se & eo magis crescere, quo magis resecantur, ostendit. Q io vero meam sententiam eo certiorem redderem, id, quod hariolando cognoveram, ipso sensuum testimonio stabilire decrevi. Sed cum a parte superiori cuticulam & cutem re movendo ad unguis radicem non commode pervenire, nec

partium nexum distincte perlustrare possem, phalangam di-. giti primam ab inferiori unguis parte separavi, &, ne ipsum

unguem laederem, aliquam periostii partem, radici aflixam, reliqui, exinde, cum in secandis hisce partibus pergerem, in ulteriori separatione unguem, tendini extensoris comm nis adhaerentem, deprehendi. Gloriabar de novo, & a nemine Anatomicorum hactenus annotato invento, unguem hac ratione praeparatum laetus ostendebam amicis, S dira illa symptomata, intensissimos in primis dolores, qui ex unguibus praecipue circa radicem irritatis vel laesis oriri solent, ex noviter perspecto tendinis nexu cum ungue declarabam. Ignorabam tum temporis, REALDUΜ COLUMBUΜ tum a cute, tum a tendinibus musculorum, digitos extendentium, originem Unguium. derivasse. Ignorabam, id, quod deinde inveni, hunc ob errorem P ZiUΜ ab HALLERO taxari e), eundemque ex Observatione PEYER1 refutari, qui post separatam primam digito

dJ De re anatomica L. I. c. is. t c, Vol. IV, p. 6. P. ID .edit. Venetiis

596쪽

24gitorum phalangam, qtio ipso etiam tendines absumti fuerunt, ungues ad secundain plialangam renascere vidit. Horum vero omnium ignarus, cum jam olim cognovissem, unguem insigniter laesum, totum secedere, novum prorsus succresceret, exteriorem ejus superficiem di quirendo, quo modo fibrae tendinis longitudinales in ipso ungue continuarentur, scire cupiebam, id quod ex striis, in ungue& in tendine simili fere modo productis, incautus assumsera in. Licet enim dc sine ulteriori disquisitione conjicere potuissein, tendineos fibras, ungue molliores, ad radicem unguis, vel accedentibus ab inferiori parte papillis culaneis induratis, vel aere exsiccaiis rigidiores & densiores fieri, nova tamen data Occasione, cena, non sine oblectamento detectam, accuratius investigare suscipiebam. Digitum itaque, chartae bibulae madidae involutum,

in locum tepidum deponebam, quo tegumenta, levi maceratione facta, secederent. Remota hac ratione ciuicula, corpus mucosum, quod reticulare MALPIGHII nominatur,

hac in parte instar contextus tenuissimi cellularis & optime quidem apparebat. Cuticula vero ungui superius leviter adhaerebat, quod in vivo corpore, ubi ea saepius exsiccata finditur de recedit, facili negotio cognoscitur, vel enim sine insigiti dolore separatur, vel cutim annexam laedit, sensu inde excitato molesto. Cutis sitbjecta sensim sensimque tenuior 1eddita, flamentis subtilissimis in cuticulam ternat

Ad tendinem quod attinet, priusquam ejus insertio

nem describam, eamque respectu unguis declarem, quaedam adhuc de adhaesione tendinum, vel cxtensoris communis quatuor digitorum, vel eorum, qui a lumbricalibus S

597쪽

Isin erogeis accedunt, a probatissimis & accuratissimis au storibus prolata inserere liceat; WiNSLovi Us docet f): Quemlibet tendinem extensoris communis ad basin primae phalangae digitorum, quae ossibus me tacarpi prOXima est, expan-ῖonibus lateralibus annecti, &, id quod ΛLp1ΝUs g) fusius

describit, tendines interogeorum & lumbricalium suscipere. Quilibet deinde horum tendinum, eodem WINSLoVIO animadvertente, ad Paput hujus primae phalangae in duas par-8 tes dividitur, quae ad secundae dorsum iterum coalitae, in convexam tertiae phalangae faciem inseruntur. ALBINUs Veinro finem tetidinis extentoris in basi secundae digitorum phalangae ponit, dc duas illas partes continuatas WiNSLOVII tendines interosliorum dicit, easque conjunctas ad basin partis c nvexae tertiae phalangae terminari ait h). His igitur consideratis, propriam observationem adisjungo, qua edoctus cognovi, tendinem, vel extensoris

communis ex mente WiNSLO VII, vel interosieorum tendines coalitos ex mente ALBINI, Don tantum aliqua sui parte in

basin tertiae, sive ultimae digitorum phalangae inseri, sed usque ad ipsam unguis radicem tenui, distincta tamen productione tendinea excurrere. Haec lunae cor aulae formam

exprimit, cujus pars media non nisi leviter radicem unguis tegit, dc paululum accrescit, laterales vero fibrae, seu cornua potius lunulae hujus tendineae in sulco laterali, quem cutis ungui inprimit, ita quidem excurrunt, ut partim in cute, partim in subjecto, tenaci satis hic deprehenso, contextufJ Exposition anatomique Tom. nis lib. III. c. Is . p. 432. edit. Il. Traito des musicles g. 33C, P. Lugd. Bat. 3734. Io . edit. Amstet i 3Σ. 8. hJ l. c. Cap. i So. P. rso. dcicon, IJ Historia musculorum homi- IV.

VII. Pars II.

598쪽

tu celluloso finiantur, evanescant & fortiter adliae reant. Quibus clare perspectis, &meam, quam superitis proposui, sententiam, de ungue tendini continuato, salsa in esse, &finem tendinis illius non accurate satis descriptuni fuisse, deprehendi. t Haec itaque tendinis expansio videtur esse illud, quod

VEsALius i) ita describit ligamentum : G Do minus susspei

vacillent tingues, ligamento quodam extrema digitorum ossis ra dici eorum superiori termino colliguntur, quia autem carni cult- 9que illos connasci operae pretium fuit, hoc extrinsecus universile radici circumdatur, illi interius usque quaque subnascitur. Quae verba eodem fere modo a SPIGELIo sis excitantur.

Alios aues ores de hoc ligamento si consulas, nonnullos illud Dominasse tantum nec descripsisse l), alios vero plane negasseru), invenies, cum tamen certum sit, hanc tendinis expansionem radicem unguis aliquo modo firmare, in stu re. tinere & dolorem in ungue laeso adaugere. Licet enim lamina unguis interna cum subjesta cute concrescat, a superiori sane parte radix non satis inabiliri, nec a parva cutis portione contineri possiet, nisi tendinea haec expansio, lateribus arcte assixa, eam magis defenderet & ligamenti instar colligaret. Sed ad ea revertor, quae radicis unguis sedem disquirendo observavi. Reclinato itaque, qui radici unguis impositus est tendine, radicem unguis periostio ultimae digitorum iJ Opera omnia cura H. POER 3 . p. 72. ΗAAvIi B. S. AL31Ni Lugd. ιJ TM. BARTuoxi Nus in Anato. Bat. 3723'. fol. Tom. I. de huma- Irte renovata, Lugd. Bat. 3606. ni corporis labrica Lib. I. c. 3 . Lib. IV. c. I. p. sp ς. IO. MUM p ta 6. NiEKs de re anatomica, Traj. ad IJ De humani Corporis Fabrica, Rhen. 627. p. 238.

599쪽

Trum phalangae incumbere perspexi. Est vero periositum eo in loco non tenuis & vasculosa tantum membrana, sed quam maxime spongiosa, ita, ut aliquid cel lolosi habitus simul ad mixtum esse videatur. Dixi radicem incumbere, nam dissicile disquisitu erat, quomodo lamina cornea cum substantiato illa connectatur. In extremo radicis margine, ubi minutistibnai denticuli sive papillulae apparebant, vix aliquis nexus ob servabatur , inferius tantum quaedam filamenta ex stibstantia periostii spongiosa ad unguis laminam internam accedebant. Hinc pilos inter atque ungues, quoad ortum analogiam quandain statui posse suspicabar, licet, quod vere haec ita

comparata sint, omni adhibita opera determinare non potuerim, a vero tamen non alienum esse reor, si nervos subti-

lissimos aliaque vasa ad unguem duci, inter se complicari &in laminam corneam induratam mutari dicamus. Haec dum perpendebam, MAI ri GAiUΜ n) eandem mecum sententiam fovere judicavi, qui papulas nimirum curaneas, cuticula ct reticulari corpore custoditas, ubicunque pires joto producuntur, ct invicem in rime ferruminantur, in folidum corpus desinere, dicit. Licet enim de papillis culaneis loqua qtur, nos vero de nerve is potissimum, vel nervoso vasculosis periositi productionibus dicamus, papillae tamen Omnes, quocunque demum in loco inveniantur, unam quasi dc eandem servant naturam, quamvis ob varium situm in diversis partibus aliquo modo differre videantur. Sed concessa quoque eadem in omnibus papillulis si ructura, quae scilicet in

peculiari nervorum , arteriarum & venarum minimaTum complicatione consistat, cur potius lamina cornea, polita, nee cuticula scabra, inaequalis Sc callosis tuberculis eXasperata oriatur, nondum satis accurate apparet. Peculiaris igitur indu uJ l c- p. O .

600쪽

LUD VI G DE ORTU

indurationis modus, ct directio parallela laminam unguis constituentium fibrarum a nobis adlinc disquirenda erit. Ad indurationis modum quod attinet, ungues mediae quasi inter cuticulam & ossa invenio substantiae, clunvero cuticulam compressione crebriori indurari, dc ossa ab accessu particularum terrestrium duriora fieri cognoscat nus, an uno vel altero modo explicari possit, videndum est. Solus imoulsus aeris renovatam cuticulam firmiorem

reddit, quae magis adhuc callosa fit si in quibusdam locis

crebriori duriorum corporum attactu comprimitur. Licet vero cuticula ad corneam unguis laminam similitudine quadam accedat, unguium tamen substantiam, insigniter quoque calloia, nunquam aequat. Vngues praeterea non in superiori tantum parte , ubi aeri exponuntur re comprimi pos sunt, sed & in ipsis radicis principiis, ubi sub tegumentis

latent, aliquam duritiem ostendunt. derrestrium vero par, licularum accessum, qualem in osse is lamellis perspicimus, in unguibus demonstrare haud possumus , ipsa denique lamellarum ossearum strata, a stratis vel potius striis unguis primo statim intuitu multum dilarepant. Vterque igitin condensationis modus his explicandis cum non suffciat , ea, quam stiperius inter ungues ct pilos notavi, con Venientia, eo me adduxit, ut similitudinis rationem accuratius perscrutarer. Pilorum hulbi ex pinguedine oriuntur, magUCS periOssio, non denso sed magis celluloso incumbunt. Fateor equidem, ad radicem unguium non nisi tenuissima flamenta, quac a peri ostio ad unguem deducuntur, inveniri, & denticulos extremitatis tinguis stib tendine, ab omni quasi alia substantia liberos deprehendi, interim quo modo unguis eX

se oriatur, perspicere haud possum, qui potius ex omni,

SEARCH

MENU NAVIGATION