장음표시 사용
621쪽
eonspiciuntur foveolae, ad quas tamen pinguedo, vel conis textus in vagina contentus, non penetrat. Sequentem igitur in modum hunc pinguedinis adscensum explorare tentavi. Experimentum tertium in cute, eX capillata capitis parte desumta, ceperam; igitur in praesenti simili cutis particula, uti animus erat, inprimis cum ex hac structura pilorum, ut opinabar, optime investigari posseta, sed densa nimis pilorum
series disquisitionem non admittebat, cum & cuti in capite nec adeo tenera, nec adeo copiosa pinguedo stibsterneretur. Accidit vero mihi, tegumenta mammarum in cadavere foeminino, tenui & nitida cute praedito, contemplanti, ut pilos minores, cutis superficie vix longiores & ratiores, lanuginem quasi pubescentem aemulantes, peropportune notarem : psrtem igitur cutis, finis proposici obtinendi catissa, eodem, ut in primo experimento factum fuerat, modo ligno adaptavi, eamque, ut mihi siccanti paululum resisteret, in a itiam fervidam immisi. Qtio facto, lanceola segmentum cutis, cuticulae parallelum, pilosqtie simul transversim dissecavi, in hoc vero, ut in primo supremo, nullum pinguedinis, per cutem adscendentis, Vestigium detexi ; in altero deinde, nec non in reliquis, quorum uexa se invicem sejunxi, segmentis areolam pinguem circa pilum magis magisque ampliorem inveni, donec ad ipsum continuatum pinguedinis stratum devonitem. Hoc itaque experimentum me
docuit, pilos non in cute haerere, sed in illa potissimum loca insertos esse, in quibus pinguedinis monticuli per ipsa in
cutem adscendunt. Vlteriorem vero materiae cellulosae, vaginae ad instar pilum cingentis, a membrana ipsa adipo se discrepantiam, qua in per microscopi H in antea videram, hoc ipso experimento animadvertere non potui. In iis igitur, quae superius indicavi, necessitate cogente, acquie Vi.
622쪽
His itaque praeinissis & inter se comparatis, pilorum
iitus in tegumentis accuratius nunc declarari poterit. Pro cellus cuticulae qui per cutem dc pinguedinem penetrant, , 9 vel in vaginas coecas terminantur & eadem ratione cum pinguedine, ut cuticula cum cutis su perficie externa, conjuncti esse videntur, vel in peculiari & a pinguedine distincto
contextu celluloso finiuntur. Quod horum rei naturae respondeat, ut accurate definiamus, observationis, per micro scopium institutae, obscuritas, impedimento est, id interi in pro certo habemus, pilum in contextu hoc celluloso, quem tanquam Vaginam continuatam consideramus, haerere, ita tamen ut ipse pilus, si cuticula separatur, cum ea secedat. Si enim interdum , quod in barba fieri solet, cuticula remota, pili in cute subsistunt, Sc illa tantum cum aliqua vaginularum parte avellitur hoc certe cuti de pinguedini , maceratione non satis praeparatae, vel ipsi pili bulbo, imae vaginae parti arctius adhaerenti, adscribendum est. Pilos enim cum tenui illo contextu celluloso, qui vel bulbum &vaginam pili intercedit, vel vaginam ipsam constituit, nexum cum vasis minimis & nervis alere, non absque ratione suspicari licet. Abunde id docet evulsius pili bulbus, qui humidus est &ideo cum vasis advehentibus & necessario quoque cum re Velientibus, hoc est, cum propaginibus minimis ar- teriarum & Venarum connectitur. Sensus insta per exquisitus, in pili evulsione observandus, ejus cum nervis nexum satis declarat A vero denique non abhorret, has nervorum divasorum propagines, post evulsionem, vel alia ratione evenientem pili destructionem, novum pilum formare posse. Ex iterata enim observatione constat, pilos post morbos
623쪽
iues superatos defluentes iterum propullulare, quod neutiquam dio contingere posset, nisi ea fieret eNIremitatum vasorum com plicatio, quae bulbum pili noxi formaret, ut pilus inde progerminaret.
nervorum propagines ad vaginam pili accedere, antea posuimus, id quod nemo facile negabit, licet sensibus illud asse qui nequeamus. Vidit quidem SAc RELAIRE T) , in Albinianis praeparatis corpuscula, eX fOVeolis cutis cum pilis radicitus evulsia, candida proristas fuisse, cum tota cutis, ab injecta materia ceracea, rUbic Unda apparuerit, attamen &his partibus vasa vix denegare vellem, licet repleri & oculis spectanda subjici non possint. Longe enim subtiliora sunt& quae forte tandem in ipsum pillam abeunt. Itaque arte-riosa vasa ex subtilissam is suis propaginibus in vaginam pili humorem dimittunt, qui in ejus nutritione ac perspiratione, per illum praestanda, absti itur, & eam ob caussam subtilissimus & ab unguine nostro diversus esse videtur. Ipsa vero unguinis nostri secretio satis ostendit, aliquam quoquc &forte spissiorem huius humoris partem in Vaginae conteditum cellulos tim depcni, ibique in spissari, tandemque ad pili egrellium ex cute & cuticula emergere. Nec dubitan lus vasa venosa revehentia hic deprehendi, quae forte facilius illis quae in potis cuticulae externae psi Umi US, dc medictia lentosas particulas, .cuti inunctas, superfluam liquidi copiam
624쪽
resorbere atque ad massi in humorum reducere valent. Huia moris itaque cutem inungentis secretio in multis cum illa, quam in glandulis sebaceis celebrari statuunt, convenit, in alutroque enim casu humor secretus tenuis in receptaculis haeret & in spissatur, attamen & pili sedes, dc contextus cellulosus pilam cingens, longe aliam fabricam os findunt, quam glaiidulae folliculosae, in internis corporis sedibus collocatae. Qiiod si vero quis miram hanc a nobis delineatam structura ni nomine glandularum culanearum insignire vellet, nihil quod regeramus habemus, quasn quod notioni glandulae aliam prorsus dc inconsuetam significationem adjungat.
Vagitia pili, ut omnia experimenta ostendunt, tota
ferme in pinguedine haeret, hinc quaestio moveri posset: an ipsa forte pinguedo transsu det 3 Pinguedo, seu oleum a. nimale, quod in cellulas secernitur, est liquor spissi is, tu brieus & iiis ammabilis , qui sola fortasiis stasi in cellulis con
densatur, a Venis autem resorptus & ad humorum massam reductus, iterum resolvi ct nutritioni corporis adaptari potest. Hujus in venas regressura, ct Circulus humorum continuus, & diversum augmentum & decrementum pinguedi nis probant, sed an ex pinguedinis cellulis aliqua pars ad contextum tenuem cellulosum, pilum cingentena, deferri pollit, difficulter admodum determinari potest; praeserti incum, ut stipi a jam monuimus, cognitum hactenus non sit, quomodo cuticulae processus circa pilum ducantur. Si enim cuticula ipsa inter contextum cellulosum vaginae & pinguedinem se interponeret, tunc pinguedinis transitus nulla ratio ne probari pollet, qui tamen locum inveniret, si cuticula utrumque conteXtum non intercederet, sed in uno vel alte- aa
625쪽
ro evanesceret. Priorem quidem structuram adesse, probabile mihi videtur, quae tamen, cum evidenter demonstrari non possit, ex phaenomenis tantum utriusque secretionis asserti veritas colligenda est.
Hae in disquisitione BogRAA4viUΜ si consulas, eum liquori, seti unguini hic secreto, pinguedinis vel olei nomen tribuere videmus. Ille enim a) pingue oleum capillatam capitis cutem ipsosque capillos inungere ait, & paulo post, pingue oleum ex glandulis supra faciem fundi, alle. rit. Princeps olei veri nota non ex eo tantum, quod lubricum sit, sed exinde potissimum, quod inflammabile deprehendatur, derivanda est. Hanc vero indolem de unguine nostro eam ob rationem in primis praedicare nequeo, quod Iintea, quae sua natura flammas facile concipiunt, humore hocce copiose imbuta, illis satis diu resistunt, & non nisi aucto ignis gradu pedetentim fatiscant. Vnguinosa praeter ea& lubrica indoles argumento inservire non potest, cum illa non oleo tantum & pinguedini, sed omnibus quoque muci-laginibus adscribi possit, in liquoribus insisper salinis, v. c. in falso sic dicto oleo tartari per deliquium observetur. Ne que susticit guttulas subrotundas, Oleo similes, corporibus politis, si cuti sudanti applicantur, adhaesime, iuLEgu EN-HogcRivs auctor est b , hoc enim Olei veri naturam non exprimit, quum quaevis fluidorum guttula, ob physicas liquo.
a) in Epist. ad Ruvscuim p. exhalantem vidit & depinxit. 7. 8. Epist. physiol. 43. qui pingue tinem per cutim
626쪽
rum caussas, sua sponte ad rotundam figuram obtinendamnitatur.
AN PINGVEDO PER CvΤEM TRANssUDETὶ Nee hanc sententiam, de olei veri per cutem egressit, confirmat macies eorum, qui largius sudant, & in morbis, in primis acutis, cum copioso fudore vires amittunt. In his enim pinguedo venialis resorpta, per caullas circulationis sanguificationis resolvitur, 3c vel mediante perspiratione, vel unguini nostro admiγta, relaxato praecipue cutis habitu, ita dissipatur, ut macilenta inde corpora evadant. Id quod sit. dor tempore cruditatis in febribus continuis excretus, declarat, quippe qui tenacior omnino est, quam sudor sani de reliquo corporis. Huc forte referri posset phaenomenon in vulgus notum, oves scilicet lana detonsa macilentas reddi: at enim vero pinguedinem ipsam in iis transsudare non apparet, copiosior potius post tonsuram accedit perspiratio, quae plus dissipat, quam per alimenta additur. Experientia quidem confirmari dicunt, ipsam pinguedinem ex lana educi posse c), sed an pro vera habenda sit pinguedine, maxime dubito, cum liquor per cutem e corpore eliminandus subtilioris omnino sit indolis, quam qui cum spissa pinguedine commutari queat. Pinguedo igitur, vi vitae & interno humorum impulsit, in contextum quidem cellulosum, sub cute reperiundum, deponi, sed excerni nullo modo potest. Qiodsi etiam frictione dc presione, quae caus ae a viribus
vitae non dependent, pinguedinis quandam speciem ex cutis ostiolis evocari posse concedamus, nullas tamen eXcernen
627쪽
di hujus liquoris vias statui posse autum annis, quam poros vasis arteriosis continuos, & illos, quos in vaginis pilorum
circa marginem conspeximus, num vero eX horum vasorum
ρή indole & constitutione verae pinguedinis excretio declarari possit, nunquam mihi persuaderi patiar. g. XIX.
Monuimus superius f. XV. circa pili sedem eam deprehendi fabricam, quae stri usturam glandularum folliculosarum seu sebacearum aemulari videatur, ita ut multi auctorum eas ibi vere adesse statuerint. Licet vero hanc, quam ponunt similitudinem, neutiquam concesserim, utriusque tamen liquoris seereti comparationem haud inutilem fore existimamus. Glandulae sebaceae in iis potissimum locis pos1-tae reperiuntur, ubi tenuis peripirabilis humor partibus lubricandis non sussicit, ut in naribus, trachea, canali alimentorum 8cc. In his enim, vel aeris transitus tenuiores vapores nimis cito abriperet, vel acriora corpora superficiem ea rum laederent, si tenui tantum humore inungerentur. Humor itaque hic secretus, mucidus lentescens a provida natura conficitur, qui saepe in statu praeternaturali nimium in spissatur & canalium parietibus sub specie tenacis pituitae adhaeret, ut in coryga & aliis morbis videmus. Nostruin vero unguen ad nauci hujus tenacioris spissitudinem nunquam
accedit, sed lubricum semper magisque fluidum est, i c tum demum in squamas cogitur, quando pulvis, corpori adspersus, in capillata potissimum capitis parte, nec non in aliis locis superficiei corporis adhaeret. In statu alias sano, &corpore sordibus destituto, cutem flexilem reddit, id quod a solo perspirante humore praestari nequit. Si vero natu
628쪽
ram hujus liquoris penitius di quirimus, eum, ut omnes humores corporis nostri, saponaceae indolis elle inveniemus ;ex salinis enim δc oleolis particulis intime mistis & aqua so-as lubilibus, prout vegetabilium mucilagines, constat, quo veri & genuini saponis natura absolvitur. Eorum tamen sententia, qui oleo sana unguinis indolem assumunt, nihil inde
ponderis accipit, cum oleostim quidem, magis tamen resolutum & in laponaceum humorem, redactum unguen nostrum esse asseramus,
Ea vero, quam supra circa pilorum sedem demon, stratam exhibuimus, fabrica, in carissa est, ut ipsa non solum unguinis culanei secretio, sed perspiratio quoque, per pilum perficienda, copiosior procedat. Quamvis autem O- innem pilorum structuram pro rei dignitate non accurate satis explicare potuerimus, id tamen ex dictis colligi potest, humores subtiliores ad pilum deferri, ejusque nutritioni &perspirationi inservire, quod ipsum eorum incrementum &instituta cum plantis comparatio abunde docent. Pars pilicum bulbo in pinguedine haeret; ex profunda itaque hac se. de humores perspirabiles allicit, ipsi praeter ea pilorum canales rigidiores sunt, quam qui a frigore externo constringantur : occlusis igitur reliquis perspirationis fontibus illa adhuc in pilis celebrari potest, quod, cum in structuram pilorum ulterius inquirere non possimus, ex solo forte corporum, pilis copiosis obsitorum & frigus facile ferentium,
phaenomeno conjicitur. ConteXtus insuper cellulosus, circa pilum vaginae in modum extensus, ob profundum pili si- tuin majorem circumscribit ambitum, ut & inde unguinis cu-
629쪽
tanei separatio copiosior existat, licet non semper aequali quantitate excernatur.
Vnguinis enim nostri excretio in frigore longe parcior vel nulla est, dum constricta per illud cutis ori sciuna, pilum inter dc cuticulae processum, in fundo foveolae statuendum, nimis arctum reddit, ut inde unguen, licet secretum, emergere tamen non possita Ex his insimul patescit, cur in subitaneo frigore, glandulae sic die tae miliares, de quibus paulo posi acturi sumus, conspiciantur, aliis vero & iis in primis, qui sensibiliores sunt, a frigore cutis findatur, cum ea, quae cuti intingendae 1umciat, unguinis copia excerni nequeat. In homine sano, non sudante, haec excretio sensibus vix percipi potest, flexilis tantum modo cutis, de ea, effeci us tanquam de caussa, testatur : 4n summo vero, qui in febribus continuis, ardentibus in primis, corpus exsiccat calore, cuticula, licet nullae exortue sint pustulae, ob humoris nostri inungentis defectum, exsiccata& fisin desquamatur. Illo deinde tempore, quo corpora ex insensibili perspiratione sensim sensimque ad largiores disponitiatur sit dores, unguinis nostri excretio copiosor observatur : his enim ipsis motibus non tantum largior humorum copia ad superficiem corporis pellitur, sed cutis etiam & cuticula ita relaxantur, ut & pori patentiores fiant, de orificium vaginae, quae pilum circumit, rela Xatum quasi& amplius redditum, evacuationi unguinis culanei adaptetur. Corpora eorum, qui largiori sudore dissi uunt, hactenus a nobis dicta confirmant, non nihil enim intumescunt& lubrico quasi humore inunguntur, in primis vero in hominibu S
630쪽
bus laxiori cute donatis &ex levi qua piam cauisa sudantibus, guttulas quasi oleosas Sc lubricum corporis habitum obser
Quoniam vero, ut ex his omnibus sua sponte elici potest, multum ibi linguinosi liquoris secernitur, ubi copiosi sunt pili, illae nunc partes a nobis perlustrandae sunt, in quibus fere semper secretio hujus liquoris perficitur. Capitis pars capillata, quae densis & forte altius inhaerentibus pilis obsita est, mucido semper&unguinoso humore madet, qui caput ipsu in a frigore defendit, pilos longius crescentes inungit &a siccitate praeservat. Formantur in ea furfuraceae illae squamae, quae hunc excretum liquorem, inter densos pilos disticulter perspirantem, tam arcte compactum sistunt, ut perspiratione tandem per crustam hanc cohibita, morbos varios
inducant. Nec tota faciei superficies a pilis libera est, licet non ubique densi & longi copiosique excrescant, inde est, quod hominum facile sudantiu ira, inprimis debiliorum, facies unguinoso humore madida deprehendatur. Nec deficiunt copiosi pili, sed parvi Sc vix conspicui, in auricula, quae ea mag lubricante indiget humore, quo saepius ab irruente eX-
liccatur aere. In his quoque locis, in quibus frequentior timendus en attritus, ad axillas nimirum, pudenda & anum unguinosus humor copiosus exsudat: pili enim densi & Lepius satis rigidi, ibi reperiundi, excitatam permotum frictionem molestam redderent, nisi continuum tinguinosi hujus liquoris profluvium has noxas averteret. Brachia, femora &crura in hominibus robustis, pilis saepe satis conspicuis, obsea sunt, eos tamen magis in pectore & abdomine, quam in dorso