장음표시 사용
631쪽
dorso collocatos videmus. Vbi vero pilos deprehendita nq,
unguen quoque culaneum proVenire obser ValDUS, quo i, Onet 8 tantum cutis, sed etiam ipsi pili inungantur flexilesque red
Hic vero quaedani adhuc occurrit dubitatio, dissiculter distutienda: An nimirum unguinis secretio illis celebretur in locis, ubi nulli pili conspiciuntur. Vola manus planta pedis hic potissimum in cen1um veniunt. Nonnulla quidem animalia, ut leporinum genus, plantam pedis pilosiam habent, plurima tamen eorum, et sit pilosa, dc, de quo nobis potissimum sermo est, homo, nullos, vel certe nullo experimento
cognitos pilos in planta dc vola ostendunt. Cum vero iis insudantibus unguinosus quoque mador in his praecipue partibus observetur, aut pilos, ut in reliquis partibus, adeste, aut fabricam singularem, absente pilo, similem secretionem praestare Decelle est. Utraque sententia a vero non prorsus abesse videtur, quamvis, cuinam assentiri debeamus, determinari non possit, cum densa in his partibus cuticula, aut pilos non admittat, aut, licet in vagina haereant, obsit, quominus longius excrescant. e Exinde tamen insimul patet, ipsam cuticulae densitatem & majorem crassitiem, unguinis, quod in vota manus observamus, ct quod in imbecillis &phthisicis saepe cum sudoribus, a debilitate ortis, exprimitUr, in robustioribus excretionem vald opere impedire. Si enim accurate attendimus, in illis locis ubi cuticula prorsus induruit, nulla hujus humoris excretio observatur licet illa in plicis copiosa adhuc esse videatur. Varia quidem, hujus rei explicandae caussa, instituimus experimenta, quae tamen ObH a nitui-
632쪽
ni niam cutis densitatem felici caruere si accessu Dubiam itaque hanc rem relinquimus, usque dum meliorem certioremque his detegendis viam inveniamus d)
In sudante vel optime perspirante corpore, si a se bitaneo refrigerio materia exhalans reprimitur, cuticula, ex se gentibus circa pilos tuberculis, milii granis similibus, impletur, id quod vulgo, cutem anserinam elevari, dicunt. Hoc vero, quod glandulis miliaribus statuendis ansam dedit phae nomenon, ex hactenus diffis optime declarari potest. Frigore enim admisso stiperficies cutis constringitur, humorum vero impulius, qui versus pili vaginam major est, in eandem plus materiae secernendae ingerit: sed cum cutis, dum stringitur, non permittat, ut ea pilum inter & Vaginam exsudet. ad tempus stagnat Sc colligitur, donec calore & frictione accedentibus, perspiratio restituatiar & cute constricta, nunc paululum laxata, unguinis culanei excretio iterum procedat. Non igitur opus est, ut in hoc phaenomeno explicando, peculiaria corpuscula dc distinctas glandullas accersamus, cum stagnans tantum modo humor cutem elevet Jc miliaria tubercula prodat. Id, quod eo magis veritati accedere videtur, cum ex obstructione tali nulla oriantur incommoda, quae certe, si in glanduloso densiori conteχtri humores adeo re- Pentino motu cogerentur, extimescenda forciat.
d Cons. the Philosophi es Trans- la manus patentibres a G R E w I Oactions abridged. by toti N Lo - describuntur, qui forte pilorum &Tirgo P. Vol. lil. p. 9 dc Io Tab. vaginarum deiectum compensarel. Vbi pori cuianei in primis in Vo- videntur,
633쪽
Restat, ut de 'sic dictis, in cute nidulantibus, vermiculis quaedam commemoremus. Comedones quidem in hac nostra tractatione locum postularent, quos tamen, cum aliorum asserta incerta esse videantur, ipse vero experientia destituar, in praesenti intactos relinquam, de illa tantum m teria unguinosia dicturus, quae sub flavescentis vermiculi, capite nigro instructi, specie excute exprimitur e J. In cute 1cilicet faciei, pectoris & brachiorum quorundam hominum, punctula nigra occurrunt, quae in ea Pruritum excitant, inprimis si copiosiora inveniuntur; si cutis eo in loco quodammodo complicata comprimitur, pinactam illud nigrum non tantum emergit, sed uno uinosa quoque, teretem vermiculum mentiens, exprimitur materia, cujus quasi caput illud nigrum exhibet. Hoc cum in illis locis potissimum conspiciatur, ubi pili positi inveniuntur, prorsus a vero non alienum est, hic quoque pilos adfuisse, qui ob depravatos humores, in Vagina contentos, non amplius nutriti, sed attritu frequentiori destructi fuerunt, ita ut vagina vel contextus cellulos is, circa pilum olim obvius, relicti is adhuc sit, qui spitium humorem, sub forma vermiculi exprimendum, collegit. Qua etiam de caullia minime suadendum est, ut hi vermiculi saepius & vi quadam adhibitu exprimantur, puncto tantum nigro, ut operculo, remoto, cutis leviter fricanda est, ut materia collecta sensim sensimque exeat dc talis solliculus formatus, vel unguinosum humorem, naturali magis accedentem, nec coactum & acrem exhibeat, vel prorsus aboleaturdi concrescat. Novum enim pilum ex loco sic destructoris iterum
634쪽
iterum progerminasse, non thim cognovi, licet illud fieri posse si facile concesserim. Lubenter itaque largior, esse in cute cava quaedam minima, quae orificio majora deprehendamur licet illa in statu sano non adsint: inde tamen neutiquam
concludo, hanc fabricam glandulis folliculosis sive sebaceis, in aliis partibus vilis, similem esse. q. XXVI.
natomicis & physiologicis principiis deductam, dedimus, quae, ad statum insimul inorbosum applicata, & amplior &utilior forte extitisset, cum exanthematum & purpurae in primis natura, nec non morbi, pilorum sedem occupantes, largam nobis disserendi exhibeant occasionem: sed pedem hic figimus, ex paucis enim, post accuratam admirandae hujus fabricae disquisitionem, institutis observationibus, res ardui per se momenti digne satis illustrari& morborum medelae accommodari non potest.
635쪽
1. Auris externa, a cuj is posteriore parte cuticula separata &reclinata fuit. a. Pars posterior, cutem nudam sit stens, punctulis ceu ve stigiis tedis pilorum conspicuam. b. Cuticula reclinata, vaginulis, quibus radices pilorum investiuntur, obsita. c. Pars cutis ad tempora cum pilis in vero situ. d. Pars glandulae parotidis. a. Segmentum cutis, quod pilorum situm in cute & pinguedine substrata declarat. a a. Pili ex superficie tegumentorum eminentes. bb. Cutis densior compage S. cc. Pinguedo pilorum radicos suscipiens.
d. Radices pilorum in pinguedine positi, bulbis ut plurimum in unum latus flexis. s. Segmentum tegument0rum minimum, binos pilos comprehendens, per micro scopium visiim. a. Pars pilorum extra cutem eminens.
b. Cutis densioris pars. b. Pinguedo sub cute posita. d. Vagina pili, sive contextus cellulosus peculiaris, circa pilum ductus. Fibrae e pilis secedenteS. f. Particula, micros copio visa, naturali magnitudine. A. Pars pinguedinis cum cute reclinata ex mamma muliebri. a. Pinguedo, cujus contextus cellulosus areolas maJores exis primit. b. Ρapillae sedes in pinguedine. c. Cutis reclinata cum foveolis, in quas pinguedinis monticuli elevati inseruntur.
637쪽
DISSERTATIO MEDICA INAUGURΛLIs
PVBLICO ATQ T. SOLEMNI EXAMINI
Ad diem 6. Iulii 1742. Lugduni Batavorum. ληηι VTL Pan IL I
639쪽
DISSERTATIO. MEDICA INAUGURAUS,
OR nt quidem & quam varia in iisdem diversorum
animalium organis disserentia si nihil fere melius docet ac optici instrumenti examen : Qui enim oculorum niua aerum saltem considerat, hominem qui omnia inter animantia perfectissimus est) duobus tantummodo, araneas plurimas sex, muscas veros centenis Ο-culis, conico tubo ud nervum opticum decurrentibus, superbire mirabitur. Neque horum situs in omnibus idem est, homo enim & plurima animalia eos in ossea orbita cranio quasi insculpta latentes , limaces oculo& cornubus, quae eX tendere dc contrahere possunt, insidentes habent. Qui vero globi strii tiram in homine aliisque animalibus perlustrat, humorem aqueum in hominum, pluriumque, quae in aere degunt, animantium oculis inveniendum frustra in piscibus I a qUaein
640쪽
quaeret. Imo quantopere in diversis variat uvea, quae in homine plana, in ranis globosa pellicula est, cujus foramen medium spupilla) in aliis rotundum, in aliis ovale, vel oblongum existit. Q ianta autem ratione duritiei ct cohaesio. nis in crystallina variorum animalium ipsorumque hominum lente differentia sit observationes monstrant; immo globo sani hujus figuram in piscibus vel serpentibus visam, in homine de pluribus aliis animalibus non obtinere quis a priori diceret λ Neque etiam vitreus humor in omnibus sibi similis est, in ii omine enim, fele & aliis an is Dalilriis magna satis: copia observatur, in lacertis, ct lingulacis parcus admodum si non omnino desideratur) existit. Verum stupendas porro Varietates, quae in nervo optico , palpebris , membranis& aliis partibus occurrunt enumerare superie deo, quia prae
terquam quod non volumen sed specimen tantummodo con- scribendum est, a scopo meo recederem. q. a. Oculus humanus est illa pars corporis organicqquae verum visur instrumentum continet , servat, atque pro vementes ex objectis illuminatis afecturos organum radios quae assectio ut visius oriatur postea cum cerebro communica. ri debet) in illud incidant, cogit: cum vero ad hujus cognitionem ambientium partium scientia simul requiratur has et i
am describere lubet: Incipiam igitur ab orbitis, quia hae de oculi globum dc quaecunque ad eum pertinent recipiunt vel
3. Orbitae , maxima capitis foramina sunt duae
magnae fossae, in anteriore& medio iit plurimum cranio locatae, a parte inferiore dc exteriore in figuram cono ideam vergentes ; basi subrotanda & inaequali ad anteriora, apice autem per
forato posteriora spei tantes; in interna superficie varios fi-HuS habentes; parte, qua nasium spectant, satis parallelae;