Davidis carmina quae psalmi dicuntur tum cantica veteris novique testamenti latinis versibus reddita atque illustrata opera ac studio Petri Rossi senensis

발행: 1759년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

241쪽

Valle & in hac, quam luctus habet, Iacrymaeinque dolentum Carpere virtutis summa tenentis iter 3 Donec ad optari conscendat culmina Montis, Metam difficilis quem dedit esse viae. 8 Afferet auxilium qui legem condidit, idem e Viribus his fidens ulteriora petet. Nitendo magis atque magis vis crescet, & ardor,

Dum se Rex Divum monstret in Arce Sion. s Rex , Deus , omnipotens, audi mea Vota , tuasque Huc adverte aures, Rex, Deus, Isacidum. io Aspice nos, o praesidium , tutelaque nostra , In faciem Regis lumina flecte tui. at Una dies praestat Superis in sedibus acta, Quam terrae in miseris millia multa plagis a Praellat Divinos abjectum habitare penates, Quam sub polluta prima tenere domo. 1a Una Deo cordi est pietas, verumque e Paratum Ex illo auxilium , gloria certa Venit..i Nec benefactorum quisquam mercede carebit, Qui trahit innocuos, ac sine labe dies . Tet quater. o felix, Rex o fortissime, quisquis em sibi in auxilio credit inesse tuo l

242쪽

CARMINA . Is

. PSALMUS LXXXIV.

Benedixisti Domine &c

Commemorata liberatisne a captiυitate Aegyptiaea , orat pro Aberatiane a Babylonica , Me reci us pro liberatione generis humani a captivitate Dia,

boli , pro qua , veluti jam peracia , initio gra

tias agit.

a Ietate tandem victus antiqua, Deus, I Terram beasti munere optato tuam, Gemensque dura servitute, Vinculis vJam liberasti triste Jacobi genus, a Tuae remissis ultra genti, i admiserat Quaecunque per socordiam, piaculis, . Alta obruisti cuncta nocte crimina. Aestus tumentes pristinae iracundiae Ad lenitatis transtulisti gratiam, lι i . Ira reflectens incitatum spiritum. s Deus, salutis causa nostrae, devios Ad te reduce, mentem de inspira bonam, Alioque transfer, quicquid irarum est super. 6 Nunquid tuus nos semper urgebit furor, Traducta & ira stirpe ab una in alteram Nullis feretur terminis coercita et Sed Tu, Deus, pacata vertens lumina Reddes fugacem semivivis spiritum, Tuaeque plebi optata gignes gaudia.

243쪽

a oo DAVID Is- N ,bis tuam iam pande iam clementiam, Tuumque nostrae da salutis Vindicem. ς Est Numen in me: Quid loquatur audiam De pace nam loquetur, quam suis parat, Qui vel probe vixere, vel certe student Ad se redire, ac seniora persequi. εο Salus propinquat iam Deum timentibus, Iam nostro in orbe praepotentis Numinis Versatur, incolitque terras Gloria ιει Non asperata fronte rugis Veritas Placabili fit obviam Clementiae 3

Sibique dextras copularunt mutuas sPax, Aequitasque alterna jungunt oscuIa. Tellure iam prognata surgit Veritas, Justitia Caelo conspicanda prodiit.

3 Benignitatem Dominus ostendet suam, Suumque terra nostra Fructum proferet, F metum sine ullo procreatum semine, Afflante Caelo ex integro solo editum. Praecedet Illum candida Innocentia, Probitasque , cunctarumque Virtutum chorus 3

Sic aevi inibit Ille mortalis viam.

244쪽

CARMINA.

PSALMUS LXXXV.

Inclina Domine aurem tuam &c. Preeatis Davidis eum amaro usi animo, O D vinae consolationis impuratio . - Lecte aures, Pater alme, tuas ad vota Pr .r cantis: Pauper ego, arque omni Te rogo nudus ope. a Hanc animam serva tot ab hostibus undique cinctam; Nam Tibi sum sancta relligione sacer. O multum dilecte, tuum, precor, assere servum, Qui spes in Te omnes, auxiliumque locat. . Ah luctus miserare meos , miserare labores: Clamavit totos Te mea lingua dies.. Ad Te animum curis aegrum, gemituque levavi eΤu vera curas, dilue laetitia. s Suavis enim, mitisque Tibi natura, vocato Multa tuo pietas Nomine ubique fluit. 6 Excipe vota, Deus, facili, quae fundimus, aure Excipe, submisso quas damus ore, preces. et Quo me cunque die duri invasere labores , Ad Te clamabam, Tu mihi fautor eras.s Nulla tuis valeant conferri ingentia facta, Nulli Te valeant aequiparare Dii. ν Quotquot utroque jacent Caeli subvertice gentes, Quas tua Divina condidit arte manus,

Advenient, flexoque Tibi se poplite sistent, Et decora extollent Nominis alta tui.

245쪽

εο Magnus es, & miranda tuae molimina dextrae, Solus es omnipotens, solus es ipse Deus. ει Tu dux esto viae , trepidantes Tu rege gresssus, Ingrediarque tuum , Te duce , tutus. iter . Gaudia mens agitet , timor at mea gaudia sanctus Temperet , & verear Nomen, amemque tuum, .a Tunc meritas toto reseram Tibi pectore grates , Nomen & usque tuum , sit modo vita , canam .ia Magna in me pietas tua scilicet extitit , Orco Eductum, penitus qua specus alta jacet. i. Nunc iterum instaurata movent mihi bella nocentes,

Et validae coeunt in mea damna manus . . In caput hoc coetus conjuravere potentes IN ulla illis de Te cura, timorque subit. i. , Tu pius,& patiens, miseris succurrere promptus, Veraxque, & fidei, pollicitique tenax t ιε Respice me, famulique tui miserare labores,

Queis ego deficior ii in viribus, adde tuas. Me serva, & tantis trepidantem educe periclis: Sum tuus, ancilla progenitusque tua . . .ir Auxilii da signa tui feliciar Cernat. Hostis, & ad terram deprimat ora pudor. Cernat praesidio mihi Te venisse faventem , Solamen nostris, perfugiumque malis.

246쪽

PSALMUS LXXXVI.

Fundamenta ejus &c. a Civitatis Ierusalem , qua Ecclesia desinatur, laudes eanis, ct gentium vocationem praedicit. ' Undata Sanctis montibus to

r In astra surgit Civitas:

Portas Deus plus inclytas . ' PAlmae Sionis diligit, vetusta quam dilexerat Abrainidum tentoria . x Praeclara de te praecinit, Deo dicata Civitas , Qui nostra dio i lumine Amat Sacer praecordia, Intusque fatur Spiritus: Non inquit, uni condidi Haec nationi moenia. Iam nunc mihi. sese oblisit i i Aegyptus si ipsa, cladibus, Ac servitute Abramidum Superba I se mihi objicit Babylon quoque ipsa, non semel Spoliis meorum ditior.

Regnis ab his, & undique

247쪽

Populos vocabo harbaros, Qui Me, Meique gloriam D1scent fateri Nominis. En exteris e finibus

Huc nationes confluunt a

Tyrique regna ditia, Simulque suseus Aethiops, Sanctaque in Urbe consident. ia, o mira res, O res novas omnem prope excedens fidem lQuemquam ne posse dicere Almae Sioni: Moenibus Ex his in auras 'prodiit Homo, Deusque Altissimus, Et Urbis idem conditor pHoc ipse sed testabitur . 6 Deus verendis litteris, Ascripta ubi extant nomina Tum gentium, tum Principum, Queis gloriatur civibus Dilecta Caelo Patria.

Illic perenni gaudi omnes triumphant incolae, o Laetos, di instaurant choros.

vide Bellat, Disitirso bν Corale

248쪽

PSALMUS LXXXVII.

Domine Deus salutis meae dic. Ham nis aerumnis eonfecti, ae praesertim christi patientis ad Deum deprecatio. Eus, salutis auctor, ac parens meae,

I Noctu , diuque maximis ,

Opem rogans, Tibi astiti ejulatibus: Τandem penetrent, obsecro, 3 Ad te preces, & supplicis clamoribus Aures benignus admove.' Meus malis hinc inde confluentibus Circumvenitur spiritus, Et vita Mortis appropinquans finibus Pene ima visit tartara .s Illisque vulgo comparandus censeor, Lethaea qui sulcant vada, si ope ut juvandus nulla, & inter mortuos, Vitalium exsors munerum 3Iisque par, qui jam sepulchris occubant Confossi adacto vulnere, Quos immemor jam negligis, nec amplius Manu gubernas provida.

Demissus ecce sum lacus ad infimos, Umbrasque Mortis pallidas . ' Vel Tu suroris incitatus impete Me perculisti innoxium,

249쪽

Tuosque, quotquot ira servet fluctibus, Meum impulisti in verticem Is Fecisti, ut omnes me mei relinquerent, Abominatum ceu caput 3 i. In hostium sum dura vincla traditus, . Nec ulla iam datur fuga, Soloque fixae, ac prae dolore languidae; Intabuerunt pupulae. Voces manusque Τibi die tota, Deus, Vitam precatus sustulit 3 Voles inusitata nunquid edere In mortuos miracula Aut hi medentum suscitati pharmacis Tuis vacabunt laudibus p Ecquis sepulchri sub tenebris conditus Τuam canat clementiam Aut veritatem praedicet quisquam tuam Demersus inferna Styge py3 Τot mira, in orbe quae facis, carentibus Die videri num queunt Aut aequitatis signa cognosci tuae oblivionis in domo p Ad Te, Deus, elamare festino, diem Praecurro surgentem prece, Ut imminentia occupem pericula, Tuamque gratiam aucuper. Precationem quid repellis irritam , Vultum quid avertis tuum λis Inops ego, durisque sum laboribus Prima a juventa exercitus Honore vix elatus, imo decidi Repente turbatus solo. ε' In

250쪽

In me tua ira erupit, invasit gravis De mente dejectum timor, Qualisque vis immensa aquarum, turbidis Absorbuit nimbis caput, Circumque fusus, undique affluentibus obsedit usque fluctibus. Nec quisquam amicus adfuit, vel proximus, Qui me levaret in malis.

PSALMUS LXXXVIII.

Misericordias Domini &c. Popul; Dei in , captiυitate posti desiderimm , ut Chrisus multo ante promissus adveniat , ubi eommemoratis promissis Davidi faritis de ejus regno in perpetuum duraturo , nec itiis in Davidis temporali regno impletis, petitur, ut in christo vero , ae sempiterno Rege, de quo iAla inteΠigenda erant, impleantur .

OV e pietas, &quanta Deo, quam firma per

omnem

Saeclorum seriem victuro earmine pandam , ore meo natis , tardisque nepotibus edam, Summe Pater, quam sis verax , dietisque fidelis , Nam fore pollicitus fueras, mansura per aevum Ut Pietas Caeli super alta assurgeret arce Ceu vastam in molem, stabili quae condita saxo Impleat aethereas muris ingentibus oras.

Illic promissisque fides constabit, & illic

SEARCH

MENU NAVIGATION