Davidis carmina quae psalmi dicuntur tum cantica veteris novique testamenti latinis versibus reddita atque illustrata opera ac studio Petri Rossi senensis

발행: 1759년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

61쪽

. Quippe animo reputans: mea nullus commoda,dixit, Turbabit casus, ridebit prεspera semper Sors mihi.

et Tunc plenis effudit iurgia buccis, Murmuraque & rixas, & amaro perlita felle Dicta, vastosque dolos, & doctas fallere voces, Ingentem luctus segetem, durique laboris

Materiem, impura latuit quae condita lingua. 8 Interdum occultis, turba stipante potentum, Subsidet in latebris, ad caedem & damna paratus Sanguinis innocui., Si quando pauper oberrans obvius occurrat, limis hunc aspicit; inde Instruit insidias latebroso invisus in antro, Ceu Leo speluncae vasto occultatus hiatu Accubat, & rictu ignaros invadit aperto. Pauperis exitio studet, & fallacibus escis Pellicit incautum , suaque actum in retia trudit. ' Tunc laqueo implicitum aggreditur, vexatque jacen Insiliens, curvat sese , incumbitque, ruitque item

Ipse super, spoliis inopis, vitaque potitus.

Non Deus, inquit enim , videt haec, aut talia curat , Quin faciem avertit, nec quicquam scire laborat, Quicquid agant homines. aa At tu summe Arbiter orbis , Surge Deus vindex , dextramque attolle potentem a

Innocuae neu Te capiant oblivia gentis. 3 Cur tantum insanit Cur Te fera turba lacessit pIs tibi non labor est , non tu mortalla curas Scilicet.

i. ' At claro nil non Tu in lumine cernis ,

62쪽

c ARMINA . , Is Aspicis, & casus recum meditaris acerbos,' Ut sontes nempe arripias nil tale timentes, Injiciensque manus, poenas cum sanguine poscas. Τu P ter; est inopis Tibi cura relicta tuendi, Atque orbae sobolis studioque, operaque juvandae. Audaces infringe manus, infringe nocentum Robora, quaeque alta attollens se mole superbit, Impietas, disjecta solo quaeratur, & usquam Nulla sit, & nulla vestigia sede relinquat. β Regnabit victor Deus, imperioque fruetur

Perpetuo, aeterna donec se lege resolvent. Saecula. Vos, gentes, clades inopina, profanae, Auferet ex toto, quacumque ille imperat, orbe. et Audiit e summo tandem miseratus Olympo Vota inopum, & tacito conceptas pectore voces Excepit facili Rex clementissimus aure 3 18 Pauperis & causam afflicti, ac sine honore jacentis

Suscepit, tumidos humana superbia ponat Ut fastus, discatque sua perrepere terra.

63쪽

In Domino confido &c. a Cum adhue ia Saulis Domo versaretur, monitust tit fili fugiendo eonsuleret, ostendit sua exempti justis in Deo eonfidentibus malorum odia non esse pertimescenda , quorum punitionem praedicit.

a πN dextro residet spes mihi Numine rL inae vox missa meis obstrepit auribus: Diras linque plagas, & pete inhospita Passer ceu timidus , juga pa Infesta insidiis cuncta valentibus En arcum sinuat viribus improbus, En promit pharetris spicula, quae bonos Intorta e latebris petant. Te, Rex sum me, petunt , non Tibi, non tuis Parcunt imperiis, cunctaque destruunt . Nam quid commeruit, talia cur serat Recti cultor, & innocens ps At Caeli altitonans templa tenet DeuS, Et summo solium fixit in Aethere , Illum facta hominum nulla latent, suae Nec quenquam tenebrae tegunt. ε Pacato hinc inopes lumine respicit, Hinc vitas hominum, factaque ponderat Intentisque oculis pectora discutit, Et coecos animi sinus. Non

64쪽

1 Non iustus rigidi, non .sugit improbus Lances iudicii: pro meritis datur Merces cuique suis. Quisquis amat scelus, ipsum se odit, & enecat. a Eheu quanta manet poena nocentibus lNexus, ignis edax, vivaque sulphura, Nimbique horrisono turbine depluent Effusi in caput impium. , Iustus nempe Deus justitiam fovet, Justosque ex animo diligit unicerjustum quod videat, leniter annuens Vultus indicio probat.

PSALMUS. XI.

Salvum me fac Domine, quoniam desecie Sanctus &c.

a Fidendum Deo , non hominibus, quod solus ille Mel mus sit.

Er, Deus, mihi salutem IV Namque terris eXulat Alma virtus, sanctitasque, Tum fides, tum veritas , Vera nemo jam profatur, Quisque amat mendacia, , Et dolosa verba nectit, Fallat unde credulos, ore callidus bilingui

65쪽

Cor fovere perfidum. At Deus dolosa perdat Labra quaeque & grandibus Gloriosa quae insolescit

Lingua turgens vocibus.= Magna mostrae comparetur

Fama linguae, dictitant; Nostia nobis labia pugnant Certa torquent spicula, Stare quis contra, imperare Quisve nobis audeat λε Sed Deus tandem misertus Indigentum, & lacrymis Pauperum permotus: Ecce Nunc, ait, nunc eXcitor, Surgo nunc, malisque longis

Et periclis liberos, Et salutis munere 'uctos

Sede ruta 'colloco .

Me timor nullus . re taedet Cunctia agam sed libere.' Sunt Dei verenda nullo Verba fuco perlita , Puriora sunt metallo , Laminaque argentea, Quam probavit ignis ardens In cavis fornacibus, Faece & omni segregata io. Perpolivit septies.

ε Ergo Tu, Deus, salutem Quam spopondisti, afferes

66쪽

Nosque. contra vim malignae Plebis usque proteges. ν Impius partes in omnes Inquietus volvitur , Et libidini obsecundat Sistere usquam nesciae e

Ar, Deus , t proh altitudo Consilii admirabilis l)Crescere hanc sinis malorum Noxiam propaginem.

PSALMUS XII.

Usquequo, Domine, oblivisceris me &e.

A briit, ct in Deo identis Oratio.

, Uousque nostri Te tenent oblivia, Summae o Deus Clementiae Quousque nostris non movenda fletibus Avertis alio lumina p . . 'a En ullus est futurus his curis modus, Ullus dolori terminus pi Quem, quaeso, se jactabit ad finem insolens Hostis superbi audacia pε Deus, querelas . excipe, ah precor, meas, Et me rugantem rospice., Tu lumen inde, me tenebris obrutum Mors occupet lethalibus; Neu dicat hostis: viribus tandem .ineisi . Afflictus ad terrain jacet. M Qui .

67쪽

ι Qui dimicant in me, loco si cessiero,

Superba tollent cornua. Sed spes salutis una, qua suffulcior, Tua stat in Clementia. . iet Tum sospes animo gestiam, & grates Deo Parta salute concinam. cDicam datori tot bonorum carmina,Ejusque nomen efferam.

PSALMUS XIII.

Dixit inspiens in corde suo dee

a Demorat humanae naturae vitia, ad quae sananda optat Redemptoris adventum.

FUrore vecors, atque libidine

Stultus recessu mentis in intimo iEst dieere ausus r Qui putatur, Non Deus est, sed inane nomen. Corrupta culpis gens hominum suis Abominandis sordet in artibus rQui recta sectari laboret, Vix aliquem reperire possis. a Caeli e suprema parte Deus plagas Prospexit imas, provideat bona Num vera quisquam, num bonorum Quisquam aveat reperire Fontem. Recta Ied omnes abripuit via Insanus error; nullius utilis

68쪽

Est vita, nulli cara virtus, Prorsus amat benefacta nullus . Qualis sepulchro pestifer halitus Erumpit auras inficiens graves, Sic faucibus teter scelestis Prodit odor, vitiatque Caelum. Mendax, & astu fallere callida' Semper latentes lingua struit dolos, Seatetque labris, quale serpens

Vipereo vomit ore, tabum, Convicia eructantur, amarius Et felle virus: Quo vocat impia: Sitis cruoris, concitatos Caedis amans rapit ira gressus. VNil damna praeter, nil, nisi vastitas Menti recursat, nullaque foedera , 'Pax nulla eordi, nee minantis Dira Dei timor ausa fioenai.

ε Nunquamne discet iustitiam, scelus Per omne quisquis volvitur, & bono Sic dente consumit voraci Triticeae quasi crusta frugis ps Non ille suevit rebus in asperis

Vocare Numenr Propterea timet, 'Vel nulla cum subsint pericla, Nil que sibi putat esse tutum. d Justis amicus semper adest Deus: At vos egentum consilia, improbi Risistis, unum quod putarint Auxilio satis esse Numen. s Erit ne, selix fulgeat ut dies, Qua cretus alma prodeat e Sion

69쪽

Dux Israelis, perditique Una salus populi futurus pCum vincla genti depulerit suae Assertor ingens, gaudia mulceant Quanta Israelem, mox & Omnes Isacii generis Nepotest

i PSALMUS XIV.

Domine quis habitabit &c.

ctua via ad aeternam vitam perveniatuν

Uis tuas , Deus Alme, sedes

Incolet, summi penetrale Caeli Quis Tibi Sacri requiescet alto Vertice Montis φ Integer vitae, scelerisque purus, Omne qui pejus fugit angue erimen, Quemque virtutis via recta nunquam Fallit euntem I3 Corde qui simplex sibi cuncta semper Vera proponit, neque verba fictas Nectit in fraudes, docuitque nunquam Fallere linguam . Ipse nec euiquam nocuit, noceri Nec fuit pavus 3 neque, si quis ore

Alterum mordax peteret dicaei, Praebuit aurem.' Invidum sprevit, numeroque nullo . . Di

70쪽

Duxit 3 at Summi veneranda Regis Jura servantem potiore dignum . Censet honore,s Qui Sacramentum neque dixit unquam Perfidum, nummos neque foeneravit, Nec dato pactus fuit innocentem Munere vitam. Quisquis haee praestat, super astra tuta Sede consistet, nec iniqua sortis Jura, nec tarde venientis aevi Damna timebit.

- O Conserva me Domine &c.

A Saule exagitatus, ae profugur Christi Persenam induit , quem de suo ad υitam reditu: isque tem inducit.

Pes omnes solitum me Tibi eredereo Serva, summe Pater: Tu Deus es mihi, Dixi, Tu Dominus; Tu locuples satis omni ex parte, meis nullus eges bonis. I Ergo, quod potui, verti animum pios Ad terrae indigenas γ, quam Deus obtinet rAspirat studiis Ipse etiam meis, Nec non mirificis exacuit modis.

. Illi multiplici ceu lue languidi,

SEARCH

MENU NAVIGATION