Davidis carmina quae psalmi dicuntur tum cantica veteris novique testamenti latinis versibus reddita atque illustrata opera ac studio Petri Rossi senensis

발행: 1759년

분량: 450페이지

출처: archive.org

분류: 시와 노래

51쪽

At Tu , cum reducem sol reseret diem , Me placabilis audies.s Praesens ante oculos mane novo tuos,

Qui sis, perspiciam, quamque bonus Deus, Quamque osor scelerum, cui nihil improbum , Nullum cui placeat malum. si Ergo Te veritus stet procul impius, Coram non faciem sustineant tuam,' Quotquot mens agitat conscia criminum, Et jus flagitiis datum. Τu voces solitos nectere subdolas Perdes, atque suis fraudibus indues ues Tu caedis cupidum, & fallere callidum Aversaris , & abjicis . Multa in Te pietas: hujus ego memor Augusta ingrediar sub penetralia, α Templis casta tuis vota seram, sacro Pallens, ac trepidus metu. 3, At Tu iustitia dirige me tua, Neu forte insidiis opprimar hostium , Praesenti dubium Numine praevius. Per rectas age semitas. io Illis nulla fides, nullaque veritaS Mendaci ore sonat, nil nisi vanitas, .

Et fraus corde latet . . .

ra Teter ut infimo. Exhalat tumulo halitus, Sic putres animae gutture foetido NEructant stygiis oblita fraudibus . . - σVerba, & pestiferis immedicabile Virus faucibus evomunt . si Sed Te turba nocens Judice corruat, ,

52쪽

Teque ausam indomita fronte lacessere Pessum pro meritis preme . . Illi vera agitent gaudia, quos tui Spes patrocinii non dubia erigit, . . . . Aeternaque dies laetitia tuo Pleni numine transigant. 3 Per Τe quanta manet gloria , quos tui

Urget solicitos glciria Nomin si Nam puro sceleris plurima conseres

Larga munera dextera o

Inter bella tuus nos favor eX pedit, Et quovis clypeo firmius hostium Ictus excipiens, nostra perennibus Cingit tempora laureis.

PSALMUS VI.

Domine ne in furore tuo &c. a oratio. peceatoris timentis Divinum Iudiciam , ct ad vetanciti aut ionem aspirantιιαν Umme Pater, toto me castigare furore Parce, & merentem perdere , Neu posita pietate, tua in me saeviat ira, Justasque poenas exigat. 3 Quin potius misero propera succurrere, nostrae Misertus aegritudinis. Affer opem r languent infirmae in corpore vires , . . Et ossa collidiu tremor.

53쪽

. Anxia mordaces discerpunt pectora curae eAt quandiu trahes moras λε Aspice me, vitamque malis hane eripe: per Te

Tuam rogo clementiam.

. Si peream, quae Te maneat laus senere Nostro Quae, me perempto, gloria Quis post fata Tui memor est, quis tristibus umbris Te confitetur occubans p s' Heu quantum ingemui l quantum dedit ille laboris Luctus, piamen criminum lNee satis hoc r semper lacrymis mea strata natabunt Cunctis rigata noctibus. η Lumina tabescunt . iam caligantia fletu, Amens dolore differor. Innumeros inter dum vivo exercitus hostes, Jam me senectus opprimit.' Ite procul, gens flagitiis pessundatar fletus Deus loquaces audiit εο Audite ille Deus non irrita verba precantis, Votisque mitis annitit. Occupet ora pudor, rumpantur & ilia magno Dolore victis hostibus , Seque indignati vanum sumpsisse laborem . Longe sacessant Ocyu1.

54쪽

PSALMUS VIL

Domine Deus meus in Te &e., Fagis de Uectato regno eximen vel a favis ini-miso, veI a Semei in veleltione Absalonis miliat,m refellit, is prophetice Personam 3nduri Christi per ealumniam elucumventi. , T N Te nostra, Deus, residet spes omnise ab omnix ouo premor, incolumem fac, precor, hoste tegaS. 3 Ne vitam hanc rapiat, qui nostra tingere fauces Caede cupit, visi ceu, leo caede gregis. Non est, qui positum tanto in discrimine servet, Non est, optatam qui serat, ut us Opem. 4 Criminis accusor, quo si mens conicia pallet, Noxia si tali est labe notata manus, s Aut male si meritis retuli mala, victus ab nolle, Illaudatus iners, ac sine honore cadam , 6 Instet atrox,morte iT, qtie parer,vexetque, manumque Inserat, imposito me premat inde pedi, Et mea condatur, quo corpus, gloria vulto, Et tenues pariter decidat in cineres. et At Tu surge, Deus, iustoque armare furore, Terreat hostiles & tua fama plagas. 8 Stirge, tuas serva lege se, Te nanque jubente Tuta manet, quoties crimine vita caret. Si facias, pcipulos cernes fervere frequentes Te circum, in laudes Ora soluta tuas.

55쪽

a2 'D 'A 'U I DI sp Propterea celsum rursus conscende TribunaI; Debita nam populis reddere jura Dei est. s. Te mea pro meritis pensetur Judice vita, Stetque patrocinio tam bona causa tuo. Nequitiae attingat metas gens improbar Justum, Tu, qui sensa vides abdita corde, regeS. Jure igitur sperem, mihi praesens af re Numen, Quo venit innocuis certa juvante' salus.' .MNempe Deus judex justus, fortisque; sed idem Est patiens: Quovis saevit an ira die pia At nisi poeniteat scelerum, & commissa pietis, Fulminea gladium jam rotat Ille manu , Iamque suum abductis lunavit cornibus arcum , Iamque micant certae tela parata neci. spicula morti sero livent armata veneno, Et trifidi admisto fulminis igne rubent. is Ausa parat seriosa malus , dolor, iraque mente Concipitur tumida, tum scelus illa parit. i. Effodit coecum subter tellure barathrum, Lapsus at in foveam decidit ipse suam . Sic, quam mente aluit, rabies vertetur in ipsum,

Et cadet in nocuum culpa retorta caput.

- .s Ast ego Divini laudabo Vindicis iras, Inque meo Augustum carmine Nomen erit.

56쪽

P.SALMUS VIII.

Domine Dominus noster &e.

a Laudat Dei potentiam, sapientiam , ct in homines

benignitatem . . .

Ex, Deus, nostrae Dominusque Vitae, uis tui non vim stupeat, decusque

Nominis, quaqua sub utroque tellus . . Panditur axe 3 Aureos Caeli radiantis orbes ' 'Gloria excedit tua, nec potestas 'Finibus sese patitur teneri ,: aut

Claudier ullis. Ipse vel nondum genitricis infans Lacte depulsus, Tibi vix soluto ore balbutit, Tibi prima laudum Munera pangit Se tui ut victos fateantur hostes Denique, & magnos cohibere discant Spiritus, nec jam minitante Caelum

c Fronte lacessant . et Nanque ego immensi revoluta mundi Signa, Divinae monimenta. deXtrae

Et jubar Lunae, & vaga Te movente a .Sydera mirer .d Quid sumus, tantus Deus ut salutem Stirpis humanae memor usque cures p

57쪽

id genus nostium, propiore ut illud Numine visas p Caelitum genti prope par, honore Praeditum sulget simili, aut i secundo, Et regit nutu, tua quidquid usquaini Dextra creavit. ζ' Dante Te, nostras subiere leges . Gramini assuetae tenero bidentes, . IEt boves curvo dociles aratro Vertere glebas, Quotquot aut campis pecudes vagantur,s Aut natant motas volucres per auraS,

Aut secant salsi spatiosa ponti

Aequora pisce S. io Arbiter nostrae, Deus alme, vitae, Nominis virtus Tibi quanta, late Qua patet tellus, & utrumque Phoebus Circuit Othcm l

PSALMUS IX.

Confitebor Tibi Domine in toto corde me snarrabo omnia &c. Gratiar agis Deo pro velata ab ipso, se a toto Fraelo victoria, Christique, o Ecelesae ινιum. phar praenunciat.

, τ Ebita, summe Pater, Iaudum Tibi mune- ra solvam ,

Te toto Τe sorde canam, mirandaque dextrae Facta tuae pandam ι per Te mihi percita fervent

58쪽

3 Laetitia, & dulci subsultant pectora motu, Teque , tuumque feram ventura in saecula Nomens Tu nostros dare terga jubes, Tu disjicis hostes, . Aspectuque tuo, ceu fulminis ignibus icti, Exanimesque ruent. Jam nullae in praelia vires, Nulla superfuerit bellum instaurare potestas.s Tu meus es vindex, mea stat, Te Judice, causa. Tu celsum insistens solium, justumque tribunal,

Unde soles aequa mortalia pendere lance, Terribili in populos tonuisti voce nocentes, Quotquot erant, subita ceeiderunt clade perempti. 3 Nec satis 3 infandum periit quoque nomen, & altis Delituit tenebris, aeterna & nocte sepultum. Nulla hosti sunt arma supers iam telaque, &enses Deficiunt, omne absumpta ac deleta per aevum .' Tu scelerata manu vertisti moenia quassans Dejectaeque solo squalent sine civibus urbes.' Ac modo qui tanto miscebant cuncta tumultu, Procubuere solo, sub eadem mersa ruina Cum magno simul interiit quoque fama fragore3 Solus enim immense Deus immutabilis aevo: Permanetas Ille suam quaerenda ad crimina sedem

Constituit, terrasque reis hine jura per omnes Reddet, & arbitrio populos moderabitur aequo. 3o Praesidium hoe inopum est 3 inopes Deus ipse levabit Auxilio, ipse aderit, cum res, tempusquα require es

Ferre paratus opem, durosque avertere casus.

a Speret adhue genus infelix, Te speret in uno, Te quisquis, nomenque tuum, Rex maxime, novit . In Te spes miseris nunquam interitura , nec ullum Deseris, integra quisquis Te mente requirat.

- με. . . . . . fla Dic,

59쪽

ia Dicite, io, laudes populi, veroque Tonanti. Psallite, qui summa sanctae sedet Arce Sionis,

Illius & gentes celebrate arcana per omnes Consilia, & magnae molimina provida Mentis..3 Scilicet advenit tempus, cum sanguinis ultor Innocui poenas crudeli a gente reposcat. . Non ille oblitus lacrymas , gemitusque piorum , Non inopum immemori ceciderunt pectore clades .i Ηeu nostri miserere , Pater , nostrae aspice sertis

opprobria, atque hostes in nostra caede superbos, is Tu, qui me furvi subeuntem jam ostia Ditis Erigis, & meliora jubes sperare juvando, Sospes ut, & saevis ereptus faucibus Orci Te dicam, laudesque tuas qua plurima turba

Convenit ad portas, augustaque tecta Sionis. 36 Tunc ego laetitia exultans, partaque salute, Jure tibi grates solvam: gens impia clade Mersa sua est, ciacuitque suis tumulata ruinis, Et quae nexuerat, capto pede vincula sensit. et Sie Deus exercens justum, ac memorabile terris Judicium, prodet sese, ultoremque probabit, Cum malas inter opus subita deprenius ab ira Concidet, & propria jugulatus ab arte peribit . ,3 In sernas repetat sedes scelerata propago i in , Ee quaecumque Deum gens est oblita minantem , i Natalesque domos scelerum, sua regna , reVisae. y Non aeterna prement inopes Oblivia, nec si. Multa indigna ferat pauper, sine fine jacebit, Nec spe ludetur frustra lactatus inani. Surge age , surge Deus: Te contra pulvis , & umbrai Ne stet homo, insanis neu fidat viribus audaκ ,

60쪽

Palleat ante tuum raptus, trepidetque Tribunal Anxius i, , Ipse autem durum, qui caepta rest enet Impia , censorem , rigidumque impone magistrum , Ad sese ut redeat , mortalem & sentiat esse.

PSALMUS X.

Meundum Hebraear , sed apud septuaginta Interpretes sequitur idem. , UaeTe tam longe,Deuso, quae causa morantem Detinet Afflictis cur non, Pater optime, rebus Opportunus ades p, Fastu dum turget iniquus, Divitiis, famaque potens , incenditur ira Infelix pauper, coecisque implexus uterque Consiliis, dubia turbatur imagine rerum. a Nempe nocens imo fovet improba pectore Vota , Laudaturque tamen , plausu excipiturque secundo, 4 Inque Deum furit insultans, atque asperat iras, Et rabie insanus Numen quoque despicit ultro, Flectere ne dum conetur, veniamque rogare. s Nullus,ut ipse putat, Deus est: Hinc pronus in omne Proripitur scelus, di coeco ruit impete semper In praeceps, quacumque via transversus agatur. Judicii non cura tui subit ulla, nec umquam Terrificum pavida respectat mente Tribunal. Inde furor, cunctosque premena violentia, quotquoι Infensos putat esse sibi, nec moribus aequos.

SEARCH

MENU NAVIGATION