장음표시 사용
31쪽
XXVIII fuerunt, & felicissime sunt assecuti, ae siquis interdum Catullum est imitatus , id fecit in una aliqua elegia similis argumenti, experiendi causa, quid in eo quoque genere posset, & ita tamen fecit, ut Catulli mollitiem, facilitatem, mund
tiem, venustatem, non asperitatem consectaretur.
Verum suum quisque judicium sequatur , Nolo
enim cum quopiam de re levissima contendere, nec sane repugno , quin vir satis doctus ac solers Catullum imitetur, cujus Certe virtutes mnes exprimere studebit, ac fortasse poterit. Sed eum proponendum adolescentibus , ut elegorum
exemplar , id vero minime adducet possum , ut assentiar. Magnum quippe subesse video periculum , ne tum ob inertiam , & in versibus apte componendis laboris intolerantiam , tum quoniam Quintiliani itin verbis utor) accidit iis, qui quicquid apud magnos viros reperount , dicendi Iegem putant, ut deteriora imitentar id enim est Deitius λae se alunde s miles putent, si vitia riuram eons quantur, ii quoque perversi imitatores, neque judicio utentes satis firmo , omissis iis , quae in Catullo summa sunt, tum denique se illi simillimos arbitrentur, cum suos versus ad illum com formaverint Suam modo, qui me unum, atque unicum ami-
Haec atque ΓΔ dies, atque alia atque alia.
32쪽
XXIXIdem propεmodum dixerim de Lucretii imitatio
ne boni sane Latinitatis auctoris, sed in poeticis& numeris efingendis, & loquendi rationibus deligendis aut parum felicis, aut non satis curi si Ac de numeris quidem non immerito scripsit Nobilis Criticus tu, Lucretium hanc versuum numerosam suavitatem adumbrata solummodo , ac pingui Minerva delineata , quam postmodo Virgilius expolivit atque persecit. Sed ea venia da da est Poetae ea tempestate scribenti , qua Homericam illam harmoniam nondum satis Latini persensissent , cujus vix vestigium aliquod apud Ennium reperias. Argumentum ipsum aridum per sese ac spinosum, explicatu que perdissicile, nec a quoquam Latino tentatum adhuc, plurimum ad excusationem valet . At postquam Virgilius stylum illum mediocrem, & ad διδασκαλἰαν apprimefactum in Georgicis tam seliciter usurpavit, quid aliis in ejusmodi argumentis etiam philophicis
faciendum esset, praescripsit , & homines docti sismi Flacastorius, Vida, Angelius, Rapinus Vi
gilianam illam rationem summa cum laude ina tati sunt . Atque equidem idem de Lucretio existimo, quod de Lucilio Horatius iii judicavit rSi oret hoe nostrum fato diutus in aevum,
Detereret fili muIta er in versu faciendo Saepe caput scaberet, vivos ct rode et ungues .
Ad poeticam autem dictionem quod attinet, ut Quintiliani in judicium omittam, Lucretium cum lego o
33쪽
XXX Iego , video sane Philosophum acute ratiocinanistem, miror etiam, si lubet, res difficillimas verissbus comprehendentem , Poetam vero plerumque non video, siquidem verum seripserit Horatius o
. . . . . . . Neque en concludere versum
Dixeris esse satis , neque siquis scribat, uti nos - Sermoni propiora , putes hune esse poetam.
Sed & illud accedit , quod is latine admodum loquitur quidem , ut qui optimo saeculo soruerit , sed quemadmodum Cicero in Bruto advertit , aetatem suae proximam nondum satis bene fuisse locutam, ita is qui in eam ipsam aetatem incidit, plurimum adhuc retinet primaevae illius atque horridulae ruditatis , quam Naevius , Ac- eius, Pacuvius, Plautus, Ennius, aliique Veteres praeseserunt, quam Cicero ipse se improbare stendit item in Bruto, quam Caesar, ut idem Cicero refert , pura & incorrupta consuetudine emendabat, quam denique Horatius in carpit iis versibus:
: Si quaedam nimis antique , si pleraque dure Dicere credit eos , ignave musta fatetur, Et sapit, ct mecum facit, ct Iove judicat aequo Postquam autem eas antiquitatis reliquias Virgilius, ejusque coetanei Poetae penitus deterserunt, quid opus est in tanta Latini sermonis ubertate, nitore , elegantia , venustate , ad illa reverti,. quae
34쪽
XXXI quae Sectanus ti satyriee perstringit, meida frusta Luere Hoc qui faciat, perinde facere videatur , ac qui in Heroteis post Divinam A
neida ad Ennii imitationem se conserat. Feratur sane Lucretius , quem aetatis suffragatio tuetur, quod hane primus omnium viam ingressus est , ut ipse inculcat iisdem versibus I. & q. L. r petitis e Avia Pieridum peragro Ioea, nullius ante
Trita solo sAliquid eoncedatur susceptae seriptionis difficultati , ut initio postulare ipse videtur r
e me animi fallis, Graiorum obseura reperta. Dissetis iuustrare Latinis versibus esse, Mutia navis versis praesertim eum fi3 agendum, Propter egestatem linguae , ct rerum novitatem sLiceat illi per me etiam duriusculis incultisque versibus, ac sermoni proximis uti, cum nondum Poesis satis exculta ac perpolita esset 3 Quare ipse M. Tullius, qui ab ejus aetate non ita distat, quique alioquin , ut tum tempora erant, bonus poeta habebatur , poeticam laudem , quam initio fuerat consecutus, eam fere omnem, Vir gilio exorto, amisit, ejusque poemata satyrice nimis Ridenda appellavit Iuvenalis tu . Utrum autem eadem venia danda st quibusdam Lucretii imitatoribus, Latina lingua a consequentibus scri-
35쪽
XXXIIptoribus . tantopere aucta ac locupletata, & pomsi jam satis superque expolita , atque omni ex parte perfecta, neque scio, neque judicare queo, neque, si possim , quicquam pronunciare ausim , eum homines doctissimi , quibus ego plurimum
tribuo, quosque vel maxime vereor ac suspicio, hujusmodi rationem sibi tenendam certis de causis existimaverint. Sed detur id quidem, nec nim adversor, Philosophantibus, quibus rerum sive gravitas, sive subtilitas, sive asperitas poet,
cas delicias atque ornamenta vix interdum permittit , In Lyricis quidem certe non videtur ferendum , neque adolescentes ad hujusmodi imiatationem alliciendi. Quamobrem siqua eo carminis genere efferenda sese obtulerunt , a Lucretiana imitatione abstinendum omnino censui, &ad Virgilianam potius majestatem, ac suavitatem, quantum quidem efficere, aut conari possem, &Auctoris mei character , & exotica oratio , &concisae sententiae paterentur , longissimo quantumvis intervallo , aspirandum . In optimorum Poetarum virtutibus exprimendis , ad sacrosque sensus traducendis, quid potuerim, aliorum judicium esto. Ego quidem in eam curam libenter incubui , ut profanas dicendi sermas cons erarem, & veterum Christianorum exemplo, Ecclesiasticas litteras hisce antiquae superstitionis veluti spoliis augerem, atque locupletarem. Claritati saltem plurimum studui, quantum in tanta, quae Oecurrebat, obscuritate assequi potui, in quo quidem tum ob sententias abstrusissimas, tum
ob cogitandi rationem a nostrate prorsus ab ho
36쪽
entem tum ob loeutionum Hebraicarum presisam contractamque brevitatem , ac spiritum nismio audaciorem , tum denique ob frequentem rerum sententiarumque disjunctionem , ac dissolutionem Prophetis familiarem, fuit non medio eriter laborandum. Cui postremo incommodo ut mederer , nulli duxi religioni aliquos interdum versiculos addere , qui superiora cum inferioribus , partesque cum partibus connecterent , atque conglutinarent , quique obscuriora loca , si non in suo, at in meliori lumine collocarent,
quod & M. Antonium Flaminium in pauculis illis, quos transtulit, suo sibi jure sumpsisse ,
nimadverti . Nam temporum mutatione , ac de praeterito in suturum conversione nemo, credo, offendetur, qui Hebraicae linguae .consuetudinem calleat, in qua tempora persaepe mutantur, &futura per praeteritum efferuntur. Praeterquam-
quod id Prophetis est usitatum, ut futura quae sunt , jam provideant effecta, ac de iis, tamquam de praeteritis loquantur. Allegorias porro omnes illustrare , quibus Psalmi resertissimi
sunt, tum ab instituto meo alienum duxi, qui solum litteram explicandam susceperim, tum e tiam supervacaneum , quod a sacris interpret, bus , qui varias excogitarunt, nullo negocio pe
ii possine, satisque habui aliquas, in quibus Psa, mi quidam fere toti versarentur , & i sine quibus intelligi nihil posset, in argumentis leviter
attigisse. Unum monere non ab re suerit, s Iere crebro Vatem nostrum factum aliquod historicum tractare, aut de certo homine , aut . locq
37쪽
loeo sermonem instituere, puta; de salomone , det Hierusalem , sed repente medio in sermone, quasi Divino aliquo instinctu afflatum abreptumque alio avolare, & fere ad ea, quae ad Christum , vel ad Ecclesiam pertinent , ae vel ibi reliquum PD um insumere, vel post aliqua ad
historiam reverti, cui consuetudini, ab aliis quoque Prophetis non semel usurpatae , in hac mea translatione serviendum fuit . Psalmis vero Davidicis addenda censui Cantica , quae in Scria plura extant , illustriora , quod eodem spiritu scripta sint, eodem sacri furoris impetu concepta, iisdem virtutibus atque ornamentis reserta. Siquis autem miretur , me Latinum. sermonem
maluisse, quam Etruscum, is sciat, velim, me se statuere , Latini idiomatis majestatem , gravitatem , dignitatemque ad res sanctissimas, vetustissimaque religione consecratas , ac Divina plane sensa ae Mysteria exprimenda, esse prae caeteris aceommodatissimam . Id sieui minus satiuiscerit, illud addam, hunc jam locum non medioeri eum laude suis se occupatum a praestantissimis viris, & omnium ore celebratissimis, qui& hoc ipso, & superiore saeculo Psalmos Tusca poesi expoliverunt, quorum ego cum ingenio & poetica facultate si certare voluerim, amens sin . Qui vero Davidica carmina Iatine verterunt, homines exteri, ita parum apud nos noti sunt , ut Gagnaeium , Montanum , Bochium , quos satis bonos poetas esse ex fragmentis cognovi, totos legere mihi non contigerit, quos quidem ego vidi duos elegiacos translatores, alteri ne legi quidem dignus, alter multis bonis
38쪽
XXXV multa admista habet , quae probari nemini possunt. Buchananus omnium facile princeps, per-
rarus est , idemque periculosus propter multa , quae in eo promiscua leguntur , vel satyrica , vel impudica , vel plane impia . Locum itaque mihi relinqui sum arbitratus ut in Divinis hisce Poematis illustrandis aliquid auderem , &quam possem , Latinae poeseos speciem elega
tiamque eis conciliare conarer . Adolescentibus
potissimum Latine scribendi studiosis laboriosam
hanc operam commodavi, quo haberent sanctissima ac saluberrima carmina , quibus animum Oblectarent ac pascerent, & ad virtutem non munus, quam ad eruditionem proficerent. Demum
mihi etiam ipsi indulsi, qui in Latinam linguam
propensiore sim studio ac voluntate, eamque a plerisque summis ingeniis hoc tempore omnino negligi vehementer doleam . Atqui non desunt hodie, qui latine ita scribant, ut saeculum hoc nostrum non modo superioris vitia emendarit , sed vix jam habeat, quod sexto decimo invideat. Ab horuna ego elegantissima dicendi ratione quamvis absim longissime , tamen in eandem curam operam contuli meam, quae res si minus processerit , vel rei difficultati , vel eerte imperitiae meae tribuatur , dummodo alius quispiam existat, qui quod ego bona quidem mente, sed malo eventu tentavi , felicius exequatur . Illud ego saltem commodi sim consecutus , ut Psalmos cum legam, vel recitem, eos si non ex toto , at magna ex parte intelligam , qui vel
solus suscepti laboris situstus est meo quidem judicio uberrimus, atque jucundissimus.
40쪽
Iuotquot fuere , sunme , eruntve in posterum s
ctui labra sandiis prolusi fontibus ,
Vena unde ea ae prosuit poeseor , Mentemque toto , ct ora plenus Numine Disina pectore edidisti earmina , Ac veI tumuisus, seliaque inter horrida, In te rebeues quae gerebant sibi , DI exteris moυebas ipse gentibus , Inteν Iasores , inter aerumnas domus , Reique tanta publicae negocta, Regnique curas, sandia miscens otia , Deum canebas per flatas noctu, ac diu Horas , opem precatus, aut justissimas Agens recepta pro salute gratias sDeique variis Nomen aptabas modis ,
Deique facta s ct pollice impetuns MesDeum docebas eanere saeram barbiton , ocemque seritens mille per discrimina , Deum sonare Regiae conclavia sEt nune supremo eoIIocatus vertice Montis beati, prata per ridentia
