C. Julii Cæsaris Quæ exstant opera; cum A. Hirtii sive Oppii commentariis de bellis Gall. Alexand. Afric. et Hispaniensi. Accesserunt ejusdem Cæsaris fragmenta, nec non et nomina populorum, oppidorum et fluviorum, quæ apud Cæserem reperiuntur. ... To

발행: 1755년

분량: 474페이지

출처: archive.org

분류: 전쟁

31쪽

traverit, fore etiam reliquis ad suae spem solatio et adeo esse perterritos nnullos sui suae vitae durius eonsulere cogantur. Faeta potestate , discedit. XXIII. Caesar, ubi illuκit, omnes senatores , senatorumque liberos, tribunos mil. equitesque Romanos, ad se producIjubet. Erant senatorii ordinis, L. Domitius , P. Lentulus Spinther , L. Vibullius Rufus, Sex. Quinctilius Varus quaestor, L. Rubrius; praeterea filius Domitii,

aliique complures adolescentes , et massius numerus equitum Romanorum et ecurionum, quos ex municipiis Domitius evocaverat. Hos omnes productos a

contumeliis militum conviciisque prohibete pauca' apud eos loquitur , quod sibi a parte eorum gratia relata non sit , pro suis in eos maximis beneficiis. Dimittit omnes incolumes. Sestertium sexagies, quod aurum adduxerat Domitius, atque in poblicum deposuerat, allatum ad se ab IN viris Corfiniensibus Domitio reddit , ne continentior in vita hominum, quam in pecunia fuisse videatur; etsi eam pecuniam publicam esse constabat, datamque

a Pompeio in stipendium. Milites Domi sanos sacramentum apud se dicere jubet ratque eo die castra movet, justumque iter

32쪽

conficit, v II omnino dies ad Corfinium, Commoratus; et per fines Marrucinorum, Frentanorum , Larinatium, in Apuliam pervenit.

XXIV. Pompeius ψ iis rebus cognitis

quae erant ad Corfinium gestae , Luceriae proficiscitur Canusium , atque inde Brundisium. Copias undique omnes ex noVis delectibus ad se cogi jubete serVos, Pa S tores armat, atque nis equos attribuit; ex iis circiter c cc equites eonficit. L. Manlius praetor Alba cum echortibus VI pro fugit di Rutilus Luptis praetor Tarracina Cum PQ, quae procul equitatum Caesaris Conspicatae, eui praeerat Bisius Curius, relicto praetore, signa ad Curium transferunt , atque ad eum transeunt. Item reliquis itineribus nonnullae cohortes in agmen Caesaris, aliae in equites incidunt. Re ducitur ad eum deprehensus ex itinere Cn.

Μagius Cremona, praesectus fabrum Cnet Pompeii; quem Caesar ad eum remittit cum mandatis: quoniam ad id tempus f rultas colloquendi non fuerit, aliue ad se Brundisium ast νenturus, interene Reipu bi. et communis fialtis, se cum Pompeio colloqui e neque νero idem perfici longo itineris spatio, cum per alios conditiones ferantur, ac si coram de omnibus conditi nibus discePetvF. .

33쪽

sium cum legionibus V I pervenit, Vete ranis LVI; reliquis, quas ex novo delectu conlacerat, atque in itinere compleverat. Domitianas enim cohortes protinus a Corfinio in Siciliam miserat. Reperit consules Dyrrachium prosectos, cum magna parte CXercitus: Pompeium remanere Brundisii ,

Cum cohortibus X X. neque certum inveniri

Poterat, obtinendine causa Brundisii ibi Te mansisset, quo facilius omne Hadriati Cum mare, extremis Italiae partibus regi nibusque Graeciae, in potestatem haberet satque eX utraque parte bellum administrare posset; an inopia navium ibi restistis Set e veritusque, ne Italiam ille dimisetendam non existimaret, exitus admini trationesque Brundisini portus impedire instituit; quorum operum haec erat ratio. Qua fauces erant angustissimae portus , m0lem atque aggerem ab utraque parte lit roris Iaciebat, quod his locis erat mare να- dosum. Longius progreSSUS , cum agger altiore aqua contineri non posset, rates dia pliceS, quoquo PerSus pedum X X X, e regio ne molis collocabat. Has quaternis anchoris

ex quatuor angulis destinabat ne suctibus moνerentur. His perfectis collocatisque, alias deinceps pari magnitudine rates Iungebat e has terra atque aggere intege-

34쪽

δat, ne aditus atque incursus ad defendendum impediretur ; a fronte atque ab utroque latere cratibus ac pluteis protege bat et in quarta quaque earum turres bino rum tabudatorum excitabat, quo commodius ab impetu naνium incendiisque defenderet. XXVI. Contra haec Pompeius naVes magnas onerarias, quas in portu Brundi sino deprehenderat, adornabat. Ibi turres

cum ternis tabulatis erigebat easque multis tormentis et omni genere telorum Completas, ad opera Caesaris appellebat , ut rates perrumperet, atque opera disturbaret. Sic quotidie utrimque eminus fundis , sagittis, reliquisque telis, pugnaba' tur. Atque haec ita Caesar administrabat, ut conditiones pacis dimittendas non eius timaret et ac tametsi magnopere admira batur Magium, quem ad Pompeium cum mandatis miserat, ad se non remitti; a que ea res saepe tentata , impetus ejus conciliaque tardabat; tamen omnibus rebus in eo perseve ndum putabat. Itaque

Caninium Rebilum legatum, familiarem necessariumque Scribonii Libonis, misetit ad eum colloquii causar mandat, ut Libonem de consilianda pace hortetur ; ira primis , ut ipse cum Pompeio colloque

retur , postulate magnopere sese confidere

demonstrat, si ejus rei sit potestas sacra,

35쪽

re , ut aequis conditionibus ab armis dig- cedatur cujus rei magnam partem laudigatque existimationis ad Libonem perveri turam , si, illo auctore atque agente , ab armis sit diseesrum. Libo' a colloquio C lninii digressus, ad Ρompeium proficisci tur. Ρaulo post renunciat, quod consules absint, sine illis de coinpositione agi non

poISe. Ita saepius rem frustra tentatam Caesar aliquando dimittendam sibi judieat , et de bello agendum. XXVII. Prope dimidia parte operis

a Caesare effecta, diebusque in ea re con-- sumptis I X, naves a consulibus Dyrrachio missae, quae priorem partem eXercitus eo deportaverant, Brundisium revertuntur. Ρompeius, sive operibus Caesaris per motus, sive etiam quod ab initio ItaliaeXcedere constituerat, adventu navium

prosectionem parare incipit: et, quo facilius impetum Caesaris tardaret, ne sub ipsa prosectione milites oppidum irrumpe rent , portas obstruit , vicos plateasque in aedificat, fossas transversas Viis praeducit, atque ibi sudes stipitesque praeacutos defigit. Haec levibus cratibus terraque inaequale aditus autem atque itinera duo, quae eXtra murum ad portum serebant, maXμmis defixis trabibus, atque eis praeacutis,

Praerepit. His paratis rebus, milites silen

36쪽

mo naves conscendere jubet: expeditos a tem eX evocatis , sagittariis funditoribu Sue, raros an muro turribusque disponit.

1os certo sIgno revocare Constituit, Cum omnes malites naves conscendissent; atque

sis expedito loco actuaria navigia relinquat. Brundisini Pompeianorum militum InJuriis, atque ipsius Pompeii contumelias permoti, Caesaris rebus favebant. Itaque, cognita Pompeii prosectione, concursantibus illis , atque in ea re occupatis vulgo ex tectis significabant et per quos re cognata, CaeSar Scalas parari, militesque armari lubet; ne quam rei gerendae facultatem dimittat. Pompeius sub noctem naves solvit. Qui erant in muro , custodiae causa, collocati, eo signo, quod convene-Tat , revocantur; notisque itineribus ad n ves decurrunt. Milites, Positis scalis, muros ascendunt e sed moniti a Brundisinis, ut vallum caecum fossasque caveant, Subsistunt; & longo itinere ab iis circumducti, ad portum perveniunt, duasque naves Cum militibus, quae ad moles Caesaris adhaeserant, scaphis lintribusque deprehendunt. ceprehensas excipiunt.. X Ι Caesar, etsi spem confi- Ciendi negotia maxime probabat, coactis navibus mare transire, sit Pompeium se-I omus II.

37쪽

is C. J. C E sARIg COMMENT qui , prius quam ille sese transmarinis

auxiliis confirmaret; lamen rei ejus moram, temporisque longinquitatem timebat e quod , omnibus coactis navibus , Pompeius praesentem facultatem insequendi sui ademerat. Relinquebatur, ut eX longinquioribus regionibus Galliae, Picenique , et a Freto naves eSSent eXspectanet

dae; sed id, propter anni tempus, longum atque impeditum videbatur. Interea Veterem exercitum , duas Hispanias confirmari ; quarum altera erat maximis beneficiis Pompeio devincta : ) auxilia, equitarium parari; Galliam Italiamque tentari,

se absente, nolebat.

. XXX. Itaque in praesentia Pompeii insequendi rationem omittit r in Hispaniam proficisci constituit: Dumviris mimisecipiorum omnium imperat, ut naves conrquirant , Brundisiumque deducendas current. Mittit in Sardiniam, cum legione una, Valerium legatum; in Siciliam, Curionem propraetorem cum legionibus Io. eumrdem, cum Siciliam recepisset, protinus in Africam transducere eXercitum jubet. Sardiniam obtinebat M. Cotta, Siciliam M. Cato r Africam sorte Tubero obtinere debebat. Caralitani, simul ad se Ualerium mitti audierunt, nondum profecto EX Italia , sua sponte ex oppido Cottam ejiciunt.

38쪽

DE BELLO CIVILI LIB. I. a Ille perterritus, quod omnem provinciam consentire intelligeret, ex Sardinia in Africam profugit. Cato in Sicilia naves longas veteres reficiebat , novas civitatibusi

imperabat ; haec magno studio agebat et in Lucanis, Brutiisque , per legatos suos scivium R. delectus habebat: equitum peditumque certum numerum a civitatibus Siciliae exigebat. Quibus rebus pene persectis , adventu Curionis cognito , queritur in concione, Sese projectum ac proditum a Cn. Pompeio ; qui, omnibus rebus imparatissimus , non necessarium bellum suscepisset ; et, ab se reliquisque in Senatu interrogatus, omnia sibi esse ad bellum apta ac parata con firmasset. Haec in con- Cione questus, ex provincia fugit.

X A XI. Nacti vacuas ab Imperiis, Sardiniam Valerius , Curio Siciliam , cum

exercitibus eo perveniunt. Tubero, cum in Africam venisset, invenit in provincia cum imperio Attium Varum, qui ad A

Ximum , ut supra demonstravimus, amissis cohortibus, protinus ex fuga in Africam pervenerat; atque eam sua sponte vacuam occupaVerat; delectuque habito, Ixlegiones effecerat, hominum et locorum notitia, et usu ejus provinciae, nactus aditus ad ea conanda , quod paucis ante annis CX prictura eam provinciam obtinuerat.

39쪽

Hic, venientem Uticam cum navibus Tu beronem portu atque oppido prohibet ;neque affectum valetudine filium expone et re in terram patitur , sed sublatis anchoris excedere eo loco cogit. XXXII. His rebus consectis Caesar , ut reliquum tempus a labore intermitteretur, milites in proxima municipia deducit: ipse ad Urbem proficiscitur. Coacto Senatu , injurias inimicorum commemorat Idocet, se nullum extraordinarium honorem appetisse s sed , exspectato legitimo tempore consulatus , eo fuisse contentum, quod omnibus ciνibus pateret: latum ab x Trib nis pl. contradicentibus inimicis, Catone

pero acerrime repugnante, et, priStina Consuetudine , dicendi mora dies extrahente ς ut sui ratio absentis haberetur, USO consule Pompeio i qui si improbasset, cur ferri passus esset y sin probasset, cur Se uti Ponpuli beneficio prohibuisset ' Patientiam

proponit suam, cum de exercitibus dimit tendis ultro postulaνisset; in quo jartumram dignitatis atque honoris ipse facturus esset. Acerbitatem inimicorum docet; qui, quod ab altero postularent, in Se re uS rent , atque omnrapermisceri mallent, quam imperium exercitusque dimittere, Injuriamin eripiendis legionibus praedicat; crudelioratem et insolentiam in circumscribendis

40쪽

DE BELLO CIVILI LIB. I. Tribunis pli conditiones a se latas, et expetita colloquia, et denegata , commemo rat e pro quibus rebus orat ae postulat , Remp. suscipiant, atque una secum administrent ἰ sin timore defugiant , illis se oneri non futurum , et per se Rempubl. administraturum. Legatos ad Pompeium de compositione mitti oporterer neque se refformidare, quod in senatu paulo ante Pompeius dixisset, ad quos legati mitterentur , iis auctoritatem attribui; timoremque eo rum , qui mitterent , significari e tenuis atque infirmi haec animi Mideri s se vero , ut operibus anteire studuerit, sic justitia

et aequitate νelle superare. XXXIII. Probat rem Senatus, de mittendis legatis: sed , qui mitterentur, non reperiebantur ; maximeque timoris causa pro se quisque id munus legationis recusabat. Pompeius enim discedens ab urbe in Senatu dixerat , eodem se habiturum Ioco , qui Romae remansissent, & qui in castris Caesaris suissent. Sic triduum dispum lationibus eXcusationibusque eXtrahitur. Subjicitur etiam L. Metellus Tribunus pleb. ab inimicis Caesaris , qui hanc rem distrahat ; reliquasque res , quascumque agere instituerit , impediat. Cujus cognito consilio , Caesar, frustra diebus aliquot consumptii , ne reliquum tempus omit

SEARCH

MENU NAVIGATION