De martyrio per pestem ad martyrium improprium, & proprium vulgare comparato, disquisitio theologica, Theophili Raynaudi ... Qua monstratur, eos qui proximis peste contactis, ex christiana charitate subleuandis, immoriuntur, esse non late duntaxat, s

발행: 1630년

분량: 685페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

661쪽

Flectetur certe: dicet laxusique ministra, Germanus poscimon fas spreuisse precantem,

Hunc haedum, niveas quam primum transfer in agnoI, Agnus eat dexter,decoretur vellere pulchro. J Venantius vero Fortunatus lib. A. de vita S. Martiani,ita eum compellat. Iudex cum venerit orbis,

Tu quoque iussus eris dextro residere sedili, Arbiter in populis,populipauor ante tribunae. si aliter effugiam flamma ridente caminum' Tunc precorim fragilem sacro velamine celes: Et tua me trepidum defendat ab igne lucerna, Nam scio posse reum quemvis tibi cedere Christum,mem seriat proprio mansura is secula regno.JTandem S. Cypriani locus tam luculentus videtur , ut nihil videatur posse proserri luculentius. sic. . enim habet libro de lapsis. fCredimus quidem pos o se apud iudicem plurimum,martyrum merita, α opera iustorum. Sed cum iudicij dies venerit; cumo post occasum seculi huius-mundi, ante tribunalo Christi,populus eius astiterit. Dedi fideliter ea quibus autor praedictus contineri diserte putat traditionem illam de martyrum autoritate apud Deum extremi iudicij tempore. Quamuis ipse quidem non obscure indicat & traditionem illam & fiduciam in mastyrum meritis, inanem esse ac reiiciem dam eo quod prostet diuinum oraculum contrarium,quo,maledictus denunciatur homo, qui confidit in homine. Conuessitur. a 3. Coeterum Catholica de indubitata doctrina,

662쪽

nonores M Tru .lono aliud fere,quam qnod hic autor comminiscitur. Certissimum quippe est, in quamcunque partem arbor in fine vitae ceciderit, ibi perpetuo fore; . Vt velut monstrosum errorem in Origene damn rit Ecclesia,quod aestimarit abyssum quasi senescet tem; idest, ut S. Gregorius interpretatur lib. 34. morat. c. II. alias I a. quod censuerit posse finiri damnatorum supplicia. At hoc ipsum dicit, qui hominem damnatum iu iudicio particulari, & ad sinistram idcirco locatum, ait posIe per martyrum merita indui vellere agnino, deposita hcedina scabritie & oliditate.Videndi qui de aeternitate supplicii damnatorum plene disputant, Lessius lib. i3.de

diu. persech. c. 21. & Salis i. a. trach. I 3 d. I .c3. Itaque extra omnem controuersiam esse debet,

quod nemo per damnationem in iudicio particulari Leham addidius inferno,& ad sinistram locandus in die indicii uniuersalis,inde unquam sit eripiendus,aut ullius martyris alteriusuc sancti precibus transmutandus ad dexteram.Sicut enim de fide est. nostra suffragia non posse prodesse damnatis ad

poenς aeternet extinctionem,ut Suares recth pronum Clat tomo A. 3.p.d.48.s4. num. Ii .ita idem de iam ctorum susscagiis est affirmandum : cum hoc tantum discrimine, quod nos hic donec finiantur lux re tenebrae, quia plerunque ignoramus statum d sanctorum damnatorum,oramus pro eis sine culpa, cum nobis non constat,quod in malo statu excesIerint e vita.At SS.Martyres aliique beati, nunquam preces suas & merita interponunt, pro iis quos vident irrevocabiliter cecidisse, & aeternis simpliciis iusta Dei sententia quam perspiciunt, fuisse addictos. Vnde neque ante iudicium uniuersale post

663쪽

sis Pars IV. Cap. VI.

transactum particulare,orant pro illis: neque tena pore iudici j extremi, orabunt , quascimque preces ad eos direxerint damnati illi , dum adhuc in vivis ellent, exposcentes , ut in die iudicij illis adsint, eisque ad dexteram collocandis , patrocinentur. Estque id apud Catholicos Doctores , dc omnes

retro Patres,adeb ratum,ut insulse admodum, contraria assertio, Patrum traditio nominetur.

16. Nec est dissicile Patres ab aduersatio allegatos exponere Eodem quippe modo accipiendi sunt, quo accipitur in sermulis litanenticis illud Ecclesici in die iudic3, libera nos Domine. Et illud Missae prodelanchis, libera me Domine de morae terna, in die illa tremenda. Ac rursus illud ex eodem Ecclesiastico pro mortuis ossicio. εAbsolue domine animas omnium fidelium desuu torum, de poenis infini, cr de profundo lacu:libera eas de ore ore leonis, nc absorbeat eas Tarrarus , ne cadant in obscurum. Senius autem petitae liberationis est, ut placeat Deo nobis gratiam concedere, sic exigendi vitam praesentem, ut in die iudicij mereamur este ex numero eorum, qui ab extrema & aeterna clade liberi euadent. Non quod tunc facienda sit liberatio; vel quod preces alicuius tunc interpositae , possint ad eam qui quam conserre: sed quod per publicam, & omnibus mortalibus manisestatam sententiam, firmabitur liberatio aut damnatio, praernissa in particulari iudicio ; & facta consentanee ad vitam pie vel impie transactam:pro cuius proinde bono fine,oratur, cum petitur liberatio in die Iudici j. Eodemque . modo,sensus alterius petitionis est, rogare Deum ne animae cadant in obseurum: memorando,& V luti praesentem repraesentando,diem obitus, in quo anima

664쪽

Honores Martyrum. μγ

anima adhuc capax est iuuari nostris suffragiis, icProhiberi ne cadat in obscurum.Haec enim petitio, relata ad tempus quo anima nondum e corpore migrauit,eodem plane recidit,quo prior ; nec aliud fert , quam postulationem boni status in anima migrante a corpore 1, ut sit locus decreto diuino , de bono animae statu finali , remunerando per gloriae repensionemaeiusque decreti executionem,& destiactionem fuliginis cuiuscunque a peccatis residuae, gloriam remorantis, deposcit Ecclesia per eas Pr ces: ut Ualentia exposuit tomo A.disp. II .Pl. P. 3.in calceassertionis secundae. &t. 3.disp. 6.q. 2. p. 8an Vide sis praeterea Medinam C. de orat.q. Bellarm. a. de purgat. c. I S. Quanquam quod durum videri potest in ea petitione Ecclesiae, quod scilicet spectare aliquatenus videatur rem iam factam . non habet locum in Patium petitione quam expendimus,qtiae diserte tantiim seri id quod per eam Ecclesiae petitionem secundam, & expressius per priorem postulari diximus. Nempe ut SS. Martyres priusquam hinc abeamus dignentur nos tales precibus suis reddere, quibus Deus misereri in aedernum possit: quod est locum nobis dextrum ampcitrare in die iudicij,esseque eo modo accipiet dam eam Patrum petitionem, nec detorquendam e sse ad eum falsum sensum . quem vocum cortex Vtcumque sonat,dubitare non licet.Omnibus enim Christianis infixa est , semperque fuit ea persuasio, non fore ultra locum remissioni,atque aded neque cuiusquam precibus', ex quo particulare iudicium,

animam aeterno supplicio addicens,interuenerir. Nolo extra locum excurrere, in ea quae aduersa

rius addebatide hac controuersia per illud stripturae

' oracu

665쪽

Cap. VI.

oraculum decidenda, Iedidim homo qui cis ii iabomine. Subolet enim haec additio, Lutheri seriei tum , & Catholicam sanctorum communionem impetere videtur. AEque peruertit eodem capite aduersarius , alium S. Cypriani locum ex eodem libro de lapsis, quod dicit Sanctus Cyprianus male communicantes corpori &sanguini Christi, plus ore atque manibus in Dominum delinquere quam cum Dominum negauerunt.Qlia enim nihil ira nibus cum Eucharistia esse dicat, edicit legendum.

plus modo in Dominum ore delinquunt, quam cum manibuι Dominum negauerunt;ncmpe iniecto in aru-

Iam thure daemoniis. Sed haec quoque est manifesta peruersio loci S. Cypriani qui communicantes in malo statu ait manibus in Christi corpus delinquere,alludens ad usum illius aeui quo viris Eucharistia incauum dextrae suprasinistrana in crucis speciem compositae immittebatur;ut ex Cyrillo Hierosolymitano aliisque Patribus docet Durantius i. i. de

ritibus c. I 6.n. IO.&lib. 2.c. is . n. IT.& 18. mulieri bus autem non intra manum nudam , sed linteo quod Dominicale vocabant obuolutam. Obiter attingo ut appareat quanti esse debeat iudicium aduersirij de mente S.Cypriani in eo loco de quoad praesens institutum egimus: cum in hoc alio eius lem S.Patris loco quem continenter examinat' idem aduersirius, tam aperte sit hallucinatus , &clare Cyprianum peruerteriti Απόδοσιs,Vcapitis ac operis clausita.

a 7. De diuinis & humanis honoribus, quos fidei martyribus, terra coeloque rependi, diuinae

largi

666쪽

largitatis ac iustitiae ratio tulit, non plura hoc loco. Nam quod praeterea, martyris imitationem, inter summos honores quos ei possimus impendere,numerat S. Chrysostomus in S. Iuliani encomto , &Isidorus Pelus. lib. i. epist. 89.quamquam indirectere consequenter est veri si num, tamen directe c per se primb , aliud est imitatio, ab honoris e hibitione. Qi d autem tot tantosque honores

martyrum fidei, martyribus quoque charitatis vendicabam , nulla martyrum fidei iniuria, nec Cassio ex parte ipsorum charitatis martyrum titulo, Praestiti. In pari namque causa , non dispar honoris modulus videtur rependendus. At parem, imo Caridem este viroriamque causam, uniuersa tertia

huius opusculi parte confeci. Liquidb igitΗr concluditur his quoque pro Suibus pugnauimus, non dissimilium honorum condignitatem competere. Ausimque etiam superpondium aliquod nostris

deposcere , quod eorum gloriosus exitus, cum multa proximorum utilitate iungatur: videaturque consentaneum, ut quibus alienae aerumnae fructuosae extiterunt, iisdem exile tantae operae pretium non negent; quale est quod grata recordatione , ac condigno meritis honore rependitur. Quamquam quid nostris honoribus opus, iis quos a se honoratos voluit Deus λ Ex nostris laudationi- rebus, ait S. Chrysostomus, orat. 3. contra Iudae S,

initio) nihil martyribus splendoris accrescet. Quid Menim egeant linguis nostris, quorum ceriamina scuperant naturam humanam , quorum praemia vim mingenij nostri vincunt λ Deriserunt hanc vitam, Conculcarunt carnificinas de tormenta , despex runt mortem, ad coelum euolarunt, erepti sunt e '

fluctibus

667쪽

M Mimbus rerum humanarum , in tranquillum ena in uigauerunt portum, haudquaquam aurum, argenis tumue, aut vestes pretiosas, sed thesauros quos ne-- mo potest eripere, importantes : tolerantiam, for-- titudinem, & charitatem. Nunc in Pauli chorum. Pervenerunt, ante coronas suas expectatione co-- ronarum alacres ac gestientes, eo quod iam de fiam tuto incerti ei Ie desierunt. Quid igitur istis opus in sit oratione nostra 3 Ex nostris enim laudationibus m quemadmodum ante coeperam dicere, nihil ill rum gloriae accesserit. J Concinit perpulchre S.Be nardus serm. s. in sello omnium Sanctorum , cum eximiam Sanctorum laudem, quae unicuique a. Deo erit, celebrasset: fAd quid ergo chiquit, P Sanctis laus nostra , ad quid glorificatio nostra

QD eis terreni honores, quos iuxta veracem fili, promissionem , honorificat Pater coelestis eis praeconia nostra Pleni sunt. Prorsus ita est dile- ctissimi : bonorum nostrorum Sancti non egent,

nec quicquam eis nostra deuotione praestatur. Pl ne quod eorum memoriam veneramur, nostra ' interest, non ipsorum.J Sapientissime omnino. Uere enim omnis gloria nostra , omnesque honores, quos rependere Christi athletis extra scamma iam constitutis possumus, nobis potitiis quam illis commodant ue ut propterea S.Augustinus serm. I a. de diuers.c. I .dicat, secra corpora martyrum fidei, rellista nobis esse, ad memoriata orationum, non adrias ma Urum. Hoc est , ut diserte 'ipsemet inte pretatur , praecludens impium sensum, quo quis negatam ab eo sacrorum pignorum venerationem posset obtendere: in non sunt nobis relicta ad hono-

res quibus egeant, SS. Martyres: quasi si corpora

668쪽

Honores Martyrum. Iilla vel a feris vorata, vel comb ista, disiectis inventum cineribus suillent , manca foret ipserum martyrum coelis illatorum, vera apud Deum gloria, veraque beatitas; quod asserere, de ridiculum,& impiuin esset: Sed relicta nobis sunt, ad usum de commodum nostrum, quibus proficit Sanctos colere , & eorum sepulcris ac conditis intra ea sacris corporibus, aduolui. Plerianque Deus, ait is

ibi Augustinus)de seruis suis, praestat seruis suis, Aquandam dignationem, donans quae magis pro- sint ei cui donantur, quam ei de quo datur. Sic re Heliam sanctum , Deus per auem pascebat: non παautem misericordia Dei & omnipotentia desece- rerat, ut semper sic pasceret. Mittitur tamen pascen- α dus ad viduam , non quia non erat quotmodo Dei αα seruus aleretur. sed ut fidelis vidua , benedictio- renem mereretur. Praestitit ergo SS.martyrum corpo-

ra Ecclesiis suis, ad memorias orationum , non ad mglorias martyrum. Illi enim habent integram glo- mriam sitam, apud creatorem suum. In nostrum ς igitur usum ac fiuctum , cedit gloria quam meritisIimb exilibemus martyrum sacris exuuiis : Tum quia ad eorum conspectum orando, magis conualescimus ; tum quia ad imitandum stimulamur. spectasse sapientissimum Dei consilium , in curanda Sanctorum pugilum inter nos sepultura, egregie omnino in hunc modum aperit S.Chry mus in S. Iuliani encomis. Γ Martyres nobiscum Deus partitus est. Cum animas sibi ipse sumpsistet, recorpora nobis quodammodb largitus est , ut per- petuae virtutis monumentum , sincta horum olla teneamus. Nam si bellatoris arma cruentata quis

cernens , clypeum , hastam , & loricam, licet

669쪽

s 3 a Pars IV. Cap. VI.

omnium sit ignauissimus , statim exilit , exarde cit , & ad bellum promptus emicat , atque a con- spectu armorum sumit animum, ut easdem acti nes aggrediatur : Nos qui non arma, sed corpus V ipsum cernimus Sanct i, quod dignum habitum V est, ut ob Christi consessionem cruentaretur , li- cet omnium simus timidissimi, qui possiimus non ad summam promptitudinem animi exardescere, cum hic aspeetus, velut ignis quidam, in mentem nostram incidat, & ad idem nos certamen invitet '' Propterea nobis Salustorum corpora , usque ad V tempus reserrectionis commendauit Deus, ut m ximae philosophiae materiam & occasonem h remus. 18. Mic igitur est reuera usus, honorum quos nostris quoque charitatis martyribus, exhibere pietas mortalium potest. Vt pioinde consultius videatur, &iisdem Christi athletis acceptius , de illo potius honorum scopo attingendo, quam decumulandis, anxiόve excogitandis eorum in terra honoribus, laborare. Hoc inquam illis pergratum accidet, & sepra quoseis honores nostros iucumdum , si eorum intuentes exitum conuersationis, imitemur & fidem: non illam in plerisque languia dam , imo emortuam , & abiecti charitatis anima informem; sed vivam seque impigro in Deum &eius causa in proximum motu prodentem ; qualis in exitu strenuorum charitatis pugilum micat. Tenuerunt illi in dulcissimo agone charitatem ; quam ne excolerent, non in is virulentia, non periculum mortis praesentissimum, non horror adiumstorum supra mortem horribilium obstitit. Hanc nobis in tranquillitate, & extra ardua illa discrimina cordi

670쪽

Homnes Martyrum. 3 sse supra quosvis hono ies nostros exoptant.Quhi enim iis quibus a Sanctis coelitibus, a Deo ipso, praeconioruin ac laudum uberrima messis legitur, arida per nos ieiunantis linguae stipula crepitansὶ Nec probando more, sui cum Sidonio dicam l. 9.epist. 2.)dc olorinis cantibus anseres ravos, & mb-dificatis lusciniarum querelis , improborum passi rum fringultientes susurros,sociatos velimus. Quare de illo potius quem proponeba, honorum ma tyribus impensorum fructu . quiin nos uniuersus rediandat , funus solliciti: & ut cum S. Dorotheo expossacra a. dicam. QEsquis coronam optat consequi, studeat atque operam det, ut sit apud coronatos. J Hos ille, SS. Martyres interpretatur, 'eorumque aeternam societatem spondet illi,qui,ut est apud S. Diadochum de perscch. spirit. .' . martyrum imitatione , testimonium consilentia toleranIςroperatus sit. qui inquam pro captu , & negotiorum conditione,martyru animos repraesentaverit ta,

possit de eo pronunciari ad veritatem,quod Uvati-fridus Strabo de S. Gallo in eius vita scriptis produdit Etsi a persecutore sanguinis effusione non est re

immolatus, semetipsum tamen osserens Domino hostiam vivam in odorem suauitatis, & crucem suam tollens quotidie Saluatorem sequens, mar-

rij laborem dc palmam adeptus est. J vel quod

Dinamius de S. Fausto dixit, iuxta. nuper restitutam lectionem. f amuis ei ad martyrium per*- iscutor defuisse videatur , M A R T Y R E M.

IPSE, SE FECIT.J. is

SEARCH

MENU NAVIGATION