Georgi Horni De originibus Americanis [microform] : libri quatuor

발행: 1652년

분량: 310페이지

출처: archive.org

분류: 역사 & 지리

191쪽

163 Dr ORI cIN. GENTIUM unam ut cum Sambedis o Tataris mercaturam faciant, ut certis confl/t relationibM, non est quaro dubitemvi de irans tu ct origine Americanarum gentium, cum in his partibu3 Europa ct Asa exiguo tantum steto a nova Zemia parte America seeparentur, nec Opim si navibuι , ursis ct animantibus cateris, qπα per glaciem incedentes perveniunt in Epit bergam, ursorum insulam Oplares alias a continente disimbas, decies majori statio quam πο- νa Zemla a Moscopia distat O Tataria, vel Spita-berga a Grontandia o Groniandia ab America. Haec omnia fidem transmigrationis Hunno Scythicae per Orientem faciunt. Quo & alia accedunt neutiquam praetermittenda. Vt quod

populi supra Cibolam canibus instar jumen

torum utantur, cujus rei testis oculatus Franciscus Vasqueκ de Coronado. Idem apud Groniandos Martinus Forbis erus A. Christi CIO ID Lxxv II. vidit. Idem Siberi Russiae,& om Bes ad Oceanum glacialem Fenni ac Lappones,faciunt. De quibus Venetus intelligendus cum inquit: In regione Septentrionis, canes maximos a sinorum instar, rhedas trahere.

Illi canes Rangiferi sunt, vel non multum dises miles. Prisci cervos vocant dum scribunt: Esse Sc barum gentem qua cervos equiter. Sunt enim cervis similli mi. Igitur Siberi, Fenni , Lappones, Caroli,ea qua diximus via, per Occidentem in Americam venerunt, atque ibi

192쪽

AMERICAN A RvM, Lib. III. 16'late dispersi sunt. . Quemadmodum Siberos in Plata habemus, Scheriis per omnia similes teste Virico Fabro, In Navigatione Petri Manehossae. Ex quo barbatos esse consequitur. Ad Magellanicum fretum barbari Samojedis &Lapponibus simillimi, quod Lin scotius notavit. Et quod mirandum, Lingua Brasiliana

cumFennica magnam omnino convenientiam

prae se fert. Nam ut nihil de eo dicam, quod utraque lingua caret F te mutam cum liquida perpetuo fugit, illud omnino memorabile est, quod & Brasiliani,& Fenni praepositiones suas semper nominibus postponunt. Apud Brasi lianos Pe est in, Taba vicus. Unde fit composita vox Tape in vico ', contracte pro Tabape. Ut manifestum sit, praepositiones Brastianas imitari rationem suffixorum Ebraicorum: idque apud ipsos ac praeterea Finnos tantum receptum est. CAP. IX.

Hunnorum in Amerisam adventus per orientem. Argu

mento a feris ε avibus. A a borealiso America alicubi coeunt. Nova Aulon 6 6m frigus. Tractus ista suspectu . Asia 6 America feto divisa. Fretum Anian. A Uupra Tatariam facies. Ex Hincentio. Plinio. Ru-A usui. siis. Talaria usque ad Lxx.graduin exuno.

HΙ per occidentem venerunt. Alii & longe quidem major pars, per Orientem:

193쪽

17o DF ΟR IGIN. GENTI v Mubi & via brevior & regiones magis habitatae. Quam viam nos animalia docent. Quippe tota America, maxime. Septentrionalis, Leonum, Cervorum, Tigrium plena. Quae cum nec in Groniandia nec Magellanica deprehendantur et necesse est per Orientem ex Asia venisse. Nam in Scythia nullum frequentius animal quam cervi,qui etiam maria tranant, Solino; in Hyrcania Tigridum ingens numerus, Marcellino. In Tataria Leones, ursi, cervi, Veneto : quas feras Tatari eam regionem occupantes sagittis suis expulerunt, ut apud Purchasium legitur. De Scythia Plinius libro sexto: Iuxta vasta solitudines ferarumque multitudo, uerumque deserta cum belluis. Incognita nostris oris animalia, per eandem Tatariam venisse in Americam necesse est. Quis dubitet in illa magna Asiae supra Turquestanam, Si nam, Rustiam, parte, nobis nondum cognitas animalium plurimorum species latere Nam Acosta nodum non solvit, dicens: Sic Deum animalia di hibuisse ut quadam communia toti ombi,quadam singulis peculiaria partibus essent. Quis enim credat toto orbe nostro ita migrasse ea, ut nulla soboles remanserit λ Nec aliunde pulcherrimarum avium tanta copia in Americam venit, quam ex Talaria. Vbi& aquilς,& inErgimul innumerae aves pretiosissimarii: penna rii:& in Insulis interTatariam& America fal

cone S.

194쪽

AMARIC AN ARVM, Lib. III. ITIcones. De quibus passim Paulus Venetus fide dignus rerum Talaricarum testis. Et quanquam Septentrionalis ille ad orientem Asiae & Americae tractus nondum explo ratus sit: Illud tamen Russorum, Hispanorum& Anglorum navigationibus ac itineribus co gnitum est : ab Obiusque ad Timae--Peisi dum continue in Septentrionem A iam magis magisque procurrere. Auditos ad Peisidam campanarum sonitus, ct τψm Indicis similes veliferas naves. Vt ibi Talaricum mare navigabile: nec de navigatione per Novam Zemiam usque in Sinas desperandum sit. Americam quoque Per- sin Septentrionem, a promuntorio Mendocino in immensum extendi. Quod prima Draci navigatio luculenter probat. Qui a Novae Hispaniae portu Quatulco longissime Orientem de

Septentrionem versus per x L v I II. continuos

dies a xv I. Aprilis ad III. Iunii navigavit, do nec in Novam Albionem, sub gr. x L II. incideret. Vt illas terras sit pra Caliserniam oporteat per immensa spatia versus Asam &Tata riam flecti: sive jam sit continens sive instila. De quo ne Draconi quidem constare quicquam potuit. Quanquam Albionem, ejus Navigationis scriptor, insulam vocet: eodem forte sensu quo & Pana mam, & alia continentis loca, insulas vocat. Sed quod de ingenti frigore scribit, aestate media,dubitare nos cogit, fuerit

195쪽

172 DE ORIGIN. GANT IvM fuerit ne ipsi latitudo.x LII. graduum exacte cognita. Nam frigus tam penetrabile regionibus ejus climatis convenire nec per naturam nec experientiam potest: Cum quo acriores sunt in Septentrione hyemes; eo aestas quoque intensior esse soleat. Sunt qui totum illum Americae tractum suspectum habent. Purch

sius Tomo tertio: Hispani inquit fluunt steium

Antan, Cibolam, Quiviram ac amplisiimas regiones versiu Asiam extensas, ut ita omnem stem Anglis ct aliis inveniendi fretum adimant. Promuntorium Mendocino in Mappis C In II cc. leucas a promontorio uoralis Calisernia diItan, cum Francisicin Gualle Bi stanus apud Linscholium fateatur vix quingentorum milliarium esse distantiam. Di visas freto Asiam & Americam , navigationes Batavorum Lem lanae aliquo modo ostendunt. Nam duplex in Nassovico freto aestus, concurrente': Occidentis de Orientis undae Linse tio observatς. quemadmodum in Magellanico& Ballico freto navigantibu3 evenire solet. Et enavigato Valgais alius Oceanus aquis saliis& coeruleis occurrit. Franciscus Gualle fretum inter Americam.&Tatariam his notis de prehendit. Quia cursus Maris Pacifici qui per c cc. millia passuum duravit, circiter cc. Μοῦ passuum a Nova Hispania cessat. Deinde quia in eo mari Atunae, ceti & alia piscium genera, quae frequenter circa freta versari solent, inve-

196쪽

AMERIcANA RUN, Lib. III. 373niuntur. Quis author fuerit freti Anian quod vulgares Mappae heic tanquam exploratu expingunt, non constat. Quisquis ille fuit commentum suum orbi obtrusit. Nam quo minus tale fretum admitti queat, faciunt relationes illorum qui regiones illas extremae Tatariae magna cura lustrarunt. Quales Rubruquis &Venetus sunt. Nam si fretu ibi & quidem tam angustum, negari non potest, accolis ei notam sere oppositam continentem Americet. At hujus nullibi meminerunt. Quanquam Oceani

magni,& insularum in eo crebro meminerint.

Qualis Asiae supra Sinam & Tatariam facies

sit, ex Nubiensi, Rubruquis, P. Veneto, Pla-nocarpo & Vincentio, satis compertum est. Cingitur enim Oceano , ultra quem insulae sunt ac aliae terrae. Nubiensis parte x. clim. I. Terra Iagog θ Magog terminatur a Septentrione mari Oceano is ultra eum es Terra inhabitata. Vincentius ex Planocarpo : Mongat ad Septen

trionem Oceano circumdatur. Venetus : Supra Carocoram Bargu longitudine x L . diatarum.

Incola Medita. Emenso x L. dierum itinere ad Oceanum pervenitur, in quo sunt insula, unde aves Grifulci ad Chamum asseruntur. Ac veteres quidem, Plinius, Strabo, nunquam dubitarunt OceanoAsiam Septentri'nalem ambiri. Plinius:

Insiuiae toto eo mari multae, vulgata una maxime

Tarata. a Cassio mari Scythicoque Oceano in eam cursus

197쪽

37 Da ORIGIN. GENTIUM cursis inflectitur. Tum ipsam Scythiam bore lem eleganter describit: Inhabitabilis diu prima pars a Sythico promontorio, ob ni res. Proxima inculta savitia genitium. AnthropophagiScytha in dent humanis corporibus vescentes. Ideo juxta vasta solitudines ferarumque multitudo haud disiimilem

hominum immanitatem obsidens. Iterum deinde

Scytia, iterumque deserta cum belluis usque adjugum incumbens mari quod vocant Tabin. Rubru- quis omnium accuratiss1me : Su Moul, id est Moal aquatici habitant versus Orientem. Vorsus

Septentrionem sunt Kertis populus pauper alens pecora. Oranget quoque ibi sunt populus Septentrionalis, qui suppositis pedum plantis obpbm celerrime super iis per glaciem currunt, ita ut etiam bestias velocitate assequuntur ct capiant. Plures ibi populi sunt verbu3 Septentrionem quamdiu obfrigus habitabilis plaga est. Ad occidentem es regio Pasca-iir qua eslHungaria major.Αddita. Tauteo Man- se populu/ siunt qui inhabitant insulas Oceani glacia-lu,ita ut Tatari pos t eos hieme per glaciem invadere. Observatu suit ab eodem, omnia flumina extimae ejus Tatariae ab Oriente in Occidentem fluere, & quo magis in Septentrionem progiessus. sit, eo magis se adscendisse, nunquam descendisse. Ex quibus patet, terras ibi in Septentrionem longiisi me protendi. Russi exploratum missi Asiam ita retulerunt: Κittarii farina Tataria ad quem regnat Rex altinu .

198쪽

ΑMERICANARV III. 17sibi multa sunt VIusses νe Ηοrda Talarorum. Ponlongum iter pervenitur ad amplissimam regionem Mugalia qua se a Bugar Bactria extendit usque ad oceanum. Inter Bugur 9 Mugalia ad austrum sιnt tres regiones, Ortus, Talui, Star. Mugallidi Iinguuntur in nigros ct flavo , quos amplismus murus disterminat. Extra eum sunt nigri Mugusti, intra in regione Calaia albi. Ex quibus omnibus patet quousque in Septentrionem Tataria

procurrat. Nam usque ad Lxx gradum eam protendi necesse est. Id quod sic conficimus. Sina ad gradum fere xLv terminatur. Vsque ad L excurrere Mogoliam ponamus. Supra Mogol Bargu x L dierum itinere m Septentrionem protensa, quod spatium xx circiter gradus conficit si unius diei iter tantum mili. pass definias, quod pro earum regionum ingenio parum est. Navigatum a continente Bargu ad alias insulas illius Oceani Venetus tradit. Ultra tendentibus ipsa jam occurrit America. Vt ex Asa per Orientem adiri aliter quam navibus America non potuerit. Istlimo Asiam & Americam connecti Athanasius Κircherus in Copto suo his verbis tradit: Ca-ihaiam majorem per immensa spatia in extremo

Septentrionis angulo America tahmo quodam con

jungi ego Mathematicis rationibus pene conpiIius existimo. Ratio certe illa neque Mathematica

nequeHistorica esse potest rebus nondum ple

199쪽

i 6 ORIGIN. GgNTIUM ne exploratis. Plures cum Strabone Scythiam Septentrionali Oceano terminari statuunt &abscindi ab America. Grotius: perpetuum intercederefretum magis credo. Latius : omnino

veri simile est ad promontorium Tabin aut Calaiam angusto freto continentes dividi. Idem Gaditano aut Magellanico non vult esse patentius. Conspirant Geographi qui ei etiam nomen Anianim ponunt, qua authoritate vel fide incertum. Authores supra citati & qui regiones illas cum

cura lustrarunt, maris & Oceani, nullius vero freti meminerunt. CAP. X.

Duplex Hunnorum in Americam auenim per orientem. Primus eui causam ambropophagiprabuerunt. a qui' bi rabiem, alta Massagetao Machulegae in Ame rivam expud . Secundus. Hunni sedem cum Ggura a-nis. a ban. Hurones. Chontales. Iubardi. Alamin America. Inga.

HVjus generis duas imprimis Hunnorum

in Americam migrationes deprehendimus. Prima, cujus apud Plinium & Solinum vestigia supersunt, antiquissima. Reserunt enim, ab Anthropophagis Scythis, usque ad Tabis, omnia desertas uisse ; quod ejus genti ferociam su-simere nemo posset. Haec deserta Tatariae non ignoravit Paulus Venetus cujus verba sunt: In maximo tractu inter Orientem ct Aquilonem habitationes

200쪽

AMsRIC AN ARVM, Lib. III. I77bitationes non inveniuntur sed tantummodo fera.

Igitur qui olim ab Anthropophagis ad Tabinu1que habitabant, partim excisi, partim fugati sunt. Nec sugiensibus propior terra, quam ingens & littoribus opposita Americae Magnam hanc complurium populorum migrationem fuisse, ex terrarum spatio patet. T tam rem Marcellinus his verbis proponit: Anthropophagi humanu corporibuι victitantes; quibus ob hac alimenta nefaria desertis , fultimi an neslonga petiere terrarum. Ideossi plaga orien ii aItivo objecta, usque dum penitur ad Seras inhabitabilis mansit. Haec ille. Quinam illi ab An- . thropophagis sugati in alias terras populi fuerint, mirum non est ignorari. Duorum tamen.

nomina exuimus, Nam Tabieni de Apatii inter eos suisse videntur. Tabieni apud Ptolemaeum sunt, a quibus proculdubio promuntorium celeberrimum Tabin dictum. Apalaos Solinus Massagetis conjungit, & Ρlinius suo aevo superstites fuisse negat. Ipsorum enim in Asia memoriam interiisse. Non quod omnes deleti e sed quia sedes mutarunt. Quorsum migrarint diu quaerendum non est : habemus enim in Florida Apalaicos sive apalchenos quos ab his Apataeis ortos ipsum, praeter alia, nomen arguit. Peruvia Tambos hominum ejus

gentis ut ipsi tradunt antiquissimos, propaginem Tabienorum ostentat. Et quia propin-

SEARCH

MENU NAVIGATION