장음표시 사용
601쪽
De Praepositis aegrotantium . Ex Concilio δέ ediol. r. OVα propositae sunt curae aegrotania ripm, pias , ct misericordes se illis praebeant, quantantaXima
possunt, & patientia, & diligentia: ac tales se illis praestent, quales caeteras vellent , si ipsae aegrotarent. Aegrotis cibus, ct Medicamenta op. portuna a Praesecta, & ab electis ad id ministris ita adhibeantur, ut Monasterii facultates tulerint. Praesecta autem charitatis causa, eas quotidie visitet, ut& solatio sit; & melius ab eis cognoscat, ac curet, quae ipsis sint necessaria.
Qualis instituenda sit Cellaria.
Ex Concilio Aqui granens can. 2 .
Expedit Abbatissis, ut de Cougre.
gatione sibi commissa tales eligant, quibus alimenta sanctimonialium committant , quae non sint criminatrices,non vinolentae, non prodigae, & caeteris v tiorum illecebris mancipatae, sed magis, quae vitae sint probabilis , & inuiolabiliter congregata conseruent, & fideliterea, atque humiliter sanetimonialibus ad ministrent, ut de sideli administratione , a rcmuneratione omnium bonorum Deo fideliter i emunerentur.Erga huiuscemodi vero delinquentes , & inobedientes modus p r missus obnixe tenendus est. Alia Formula. 'Ex Concilio Mediol. I.
PR se he, etiam si earum Oiscium
sit perpetuum, scribae, ac reliquae, quae Monasteth bona quocumque mOdo administrant, fideliter, & accuratheorum rationem praescriptam habeant.
Singulisque tribus mensibus ad Caputulum summatim reserant rationes accepti, & expensi; ut omnes, quomodo se res Monasteri j habeant, intelligere pos sint. Verum quotannis rationem rerum omnium, quas administrarint, separatim Superiori reddant, aut eius Vicario, ac si fuerint, Monasterij curatoribus deputatis . Quae autem,aut sibi vindicarint, aut perperam perdiderint Monasterij bona: Superioris arbitratu acerrime puniatur . Vt autem nulla fraudis occasio reli quatur ; in singulis Monasterijs singulae capsae constituantur ad hunc usum, ut in illis communis pecunia collocetur : quae duabus ciauibus , iis inter se diuersis, clausae sint; quarum altera a Proecta Monasterij, altera a maiori discreta asseruetur. Nec vero capsa aperiri, aut in ea poni pecunia, aut inde auferri possit; nisi, & Praesecta, & maior discreta, &scriba Monialis,quae eius rationem ineat, interfuerint. Duabus item clavibus,ijsque diuersis, horrei, & eius loci, ubi farina afferuetur, ostia concludantur: quae singuis a singulis Matribus ei ossicio Praepositis, custodiantur. Ea autem semper adsit,cum triticum, vel farina importatur, vel exportatur .
Portaria qualis eligi debeat. i
Ex Concilio Cabilonen. can. 64. Portaria non eligatur,nisi quae aetate matura sit, &testimonium habeat bonum, & vitae probabilis sit.
Alia Formula ; De Portaria Monastersi constituenda.
Oportet ad Portam Monasterij talis
costituatur sanctimonialis,quq aet te, & morum probitate caeteris emineat: ux neque propter person rum acceptio
602쪽
Titulus II. Formula XIV. XV. & XVI. a 3
nem, neque propter alicuius adulationem, aut timorem, Porta Monasteri i horis statutis rescretur. Quia nisi talis ad Portam constituta fuerit, magnum proculdubio in Monasterijs degentibus poterit prouenire periculum . Quod si alicuius gratia contra hanc institutioner . secere tentaverit, & admonita non se correxerit, digna inuectione correpta a Ministerio amoueatur.
b Acultas Concilio primo permi
sa , ut Monialis organista; sonandi artem Episcopi concessu docere possit, abrogata sit, atque ita, ut nemini, nec viro , nec sceminae, etiam cuiusuis Superi oris facultate , ad Monasteriorum, quodvis accedere fas sit, eius rei causa: sed quae Monialis, vel organo sonandi, vel Musicae artis perita est, alias Monia Ies instruere poterit.
gae concilio Mediolanen. I. HAe ad Rotam recipiant, quae eIaboranda lunt; ijsque distribuanta quae ad id opus faciendum sunt idonear : quibus persectis, ea ex eadem Rota restituant ijs, quorum sunt, accepta mercede, semper ea praesente, quae est Rotae pr posita. Nulla praeterea quidquam, quod elaborandum sit, ne cognatorum quidem, aut assinium, accipiat quae contra secerit , singulis vicibus sibi flagella discipli
nar nomine adhibeat eo loco, quo Moniales operibus elaborandis exercentur.
Si quar,vel morbo, vel iusta alia causa non impedita, pigritia , vel desidia, aut pertinacia quadam ab huiusinodi laboribus abstinuerit ; obsonio priuetur totum id tempus, quo labori non incubuerit. In loco item, ubi Moniales in Iabor bus exercentur, lectio quotidie adhibeatur; qua absoluta inter se conserant, quae audierint, certatim que eiectis viti js ad virtutes consequendas se ipsas cohor
Curet laborum Magistra, ne sermones aut cantus profani, aut a Monialium condictione, & iustituto abhorrentes, inserantur.
Ex eodem Concilio Meriolanen. I. Onuersis, minimum quadraginta annos natis,ilc Superiori probatisticollas sit exeundi septis Monasterij propter negotia Monasterio necessaria permittente tamen Praesecta, quotiescumque exeundum sterit.
Cui etiam liberumis, eas, si ita videbitur, intra septa seinper retinere, quod visaciat si modo possit, eam vehementer cohortamur.
Ad funera autem ne prodeant, nisi quae ordinis sint mendicantium. Exeuntes vero binae prodeant; neque Iongius discedaut altera ab altera, quam ut se inuicem aspicere, & audire possint. Quibus si ex Vrbe egredi contigerit semper in eodem lecto sanctimonialium capiant. Caveantque ne in cuiusquam famosae personae domum introeant, etiam si illa de Monasterio benemerita fuerit. Neve in domicilijs, ubi aliet honestae mulieres non habitent,pernoctent. Neve literas, aut mandata clam perserant . Aut quidquam inane Monialibus renuntient, quod foris viderint, aut audierint . Dilinquentibus poena sit carcer, aut etiam grauior arbitratu Superioris. FOR-
603쪽
Sanctimoniales in Monasterio quid obseruarς debeant.
Ex Concilio Cabilonen. 2 can. 19.SAnctimoniales in Monasterio constitutae habeant studium in legendo,&in cantando, in psalmorum celebratione' siue oratione: & Horas canonicas , may tutinam videlicet,Primam,Tertiam,SeX-tam, Nonam, Vespertinam, Completoriam, pariter celebrent, & omneS, excepta,quam infirmitas tenet, in dormitorio dormiant, & omnibus diebus ad collationem veniant.
Vt ad Horas Canonicas celebranda
incunctanter conueniant San- i
Ex Concilio APADU. can. II. OPortet, ut remoto totius excusavitionis obstacillo, expedite, atquσhoneste Sanctimoniales Dei exequantur ministerium: sitque earum vigilantissima cura, ut ad horas Canonicas, mox ut signum datum fuerit, impigre occurrant, Ecclesiamque cum Dei timore, & rςuerentia ingredientes, Divinae potentiae famulatui religiosissime inserviant. Illuoq; semper caueant, ut in Domo Dei nihil inhonestatis corde,aut lingua, vel opere perpetret sed potiuS aut orent,aut legat, aut audiant. Si vero fuerit aliqua,exceptis his, quae aut quada inc6moditate corporis,aut obedientia sibi iniuncta detinetur, quae praefatas horas Canonicas frequelare,diligenterque custodire,& in his,ut dignum est caeleste neglexerit Oricium persoluere, digna inuectione corripiarur . Custodes namque Ecclesiae harum horarum spatia bene norint, ut scilicet
signa certis temporibus pulsent, quibus etiam sit studii, ut nihil de sibi commisssis rebus Ecclesiri pereat.
AD imploranda Diuin pietatis sol
tia, haec Domini verba petentium animum informant: Petite, inquit, editabitur vobis , quaerate, inuenietis, pulsate, O aperisIur vobis. Sed si nobis pulsantibus aperiri gestimus,oportet, ut Domino ad nos venienti, & ostium mentium nostrarum pulsanti, aditum dignum pandamus, ut impleatur illud: si quis aperuerit mihi, intrabo ad istum, O caenabo cum idor, O ipsi Miscum. Qui γergo constat assidu itate orationum, re- milsionem adipisci posse peccatorum, si
tamen labia cordi non discrepaverint, studeant sanctimoniales mentem nox, scogitationibus mundare, &Deum iugulet orando placare: scientes quia tunc inhns bene Deum orando contemplatur, quando nullis terrenarum rerum curis aut vitiorum illecebris implicatur. Quo niam, ut ait Isidorus. Necesse est, ut cum ad impetranda muneribu uilragia adsistitur,munda,simplexque, acies cordis ad Dominum dirigatur . .quatenus il luc dirigatur deprecantis oratio, quo Propheta suam dirigi optabat direm; Dirigatu oratio mea, cur incensum in cohsectu tuo Domine. Oratio namque ut ait B. Gregorius cordis debet esse non labiorum, quia nequaquam Deus verba
deprecantis intendit , sed orantis cor aspicit.
FORMULA XX. TVt Completorium pariter Sancti
V Espertinis ossicijs deuotissimo o,
sequio celebratis, & collatione Diumarum stripturarum sollemniter habita
604쪽
bita, dato signo ad completorium ceIebrandum , sanctimoniales pariter deuotissime occurrant. Quo expleto non ad epulandum, & bibendum,& superuacuis loquelis instandum se conuertant: sed his postpositis honeste dormitorium petant. Caveatur etiam ab illis ut nihil inhonestum , aut indecens in dormitorio geratur : Nec aliqua aliquam inquietare praesumat, nec ad verba inutilia, & otiosa prorumpere cogat. Si qua vero id secerit , seuerissima inuectione corripiatur; lucerna quoque noctis tempore in eodem dormitorio iugiter ardeat.
Qualiter in Monasterio Sanctimonialibus conuersandum sit.
Ex concilio Aqui ran. can. IO.
MEminisse debent, quae se castimonialis nominis professione Domino devinxerunt, in Monasterijs iugiter residere, & Domino tota mentis, &corporis intentione instanter deseruire dc here , nec solum velamentum corporis sine ornamento mentis sibi prodesse
posse. Quoniam nihil prodest corpus
velare, & mentem vitiorum portentis
maculare . Quid enim prodest corpus velare , & animum habere venenatum
quid prodest nigris vestibus indui , & a
detractione linguam non cohiberi ξ cum
Apostolus dicat: Si quis putat, se Religiosum esse , non refraenans linguam suam, sed seducens cor suum, huius vana
es Resigio.Nunquid enim velamentum corporis celare potest cupiditatem mentis Quia igitur oculis Dei cuncta opera filiorum Adam nuda, & aperta sunt, &humilitas vestium nihil valet sine humilitate mentium,& quia non nisi corde mundo Deus videri potest; necesse est, ut quod habitu demonstrant; opere perficiant , & humilitas, quam in corpore gestant, in mente potissimum resplendeat. Nam si quemadmodum apud Salomonem legitur,in domo Patris positae, instanter sunt monitis paternis erudiendae,nexu coniugali deuinctae, iuxta Apostolum, debent viris esse subditae: quanto magis in domo Dei, quae se religiose
vivere deuouerunt diuinis sunt erudienet
dae disciplinis, & sponso suo Christo Domino cum omni humilitate, &castitate subditae esse ξ Illud namque quod in D mo Patris, & in vinculo coniugali constitutis prorsus fuit illicitum , qua auctoritate, immo qua dementia, in Monasterijs positae sibi nisi ob suam perniciem,
secere poterunt licitum praesertim cum Beatus Hieronymus dicat, pessimae esse Consuetudinis, cum fragilis sexus, & imbecillis artas suo arbitrio abutitur, & putat licere, quod non licet. Quapropter oportet, ut sibi inlicita nequaquam faciant licita; sed earum voluntas Domini voluntati, immo seruituti succumbat .la Monasterijs quoque positae non otio torpeant, non detractionibus, & obscenis confabulationibus incumbant : sed aut
psalmorum modulationibus , aut manuum operationibus insistant, aut certe Diuinis lectionibus aurem accomodent. Frequentias, & familiaritates,atque confabulationes virorum, sicut a Sanctis Patribus inhibetur,modis omnibus caueat.
omnes in dormitorio dormiant, singulae scilicet in singulis lectis. In resectorio
quotidie pariter reficiantur, nisi quam infirmitas, aut artatis imbecillitas id facere prohibuerit. Omnes sibi charitatis officio vicissim serviant. Illis namque inresectorio comedentibus , & religiose silentium tenentibus, continuatim legatur lectio, & intensissime ab his audiatur. Ad conlationem quotidie veniant , &hanc institutionem, siue aliarum Diuin rum scripturarum lectiones perlegant,&de animae suae sesute pertractent. Vbi etiam delinquentes iuxta modum delicti
corripiantur. Horas Canonicas cum
omni deuotione custodiant, & his Diuinum officium honeste expleant. Honorem sibi inuicem humiliter deserant.
Minores natu eas, quae prouectae sunt aetatis obsequio sanctitatis venerentur .
605쪽
& exemplis ad bene vivendum inso ment. Nobiles genere, nequaquam ignobilioribus se preferant, scientes quia
personarum acceptor non est Deus. Ne que enim quae castitate,& caeterorum bonorum operum prqrogativis, aut sciu-tiae doctrinis pollent, se caeteris praeserant : sed potius de muneribus sibi diuinitus collatis Deo, gratias agentes, caeterarum imbecillitatibus charitatis osticio humiliter condescendant: semper illud Apostoli perpendentes quod dicitur,
qui se putaς inare videat ne cadat ; &illuci Hieronymi timendum inquit, & cauendum est, ne veterem gloriam, & soli, dam firmitatem unius horae procella sub
Vt Sanctimoniales erga famulas sibi seruientes peruigilem adhibeant custodiam.
OVia licitum ex Deo dicatis cano
nicὰ viventibus, vernulas secum famulandi gratia . in Monasterijs habere, cauendum est illis, ut in eis animae potius
salutem, quam commodum terrenum
quaerant. Solent enim hiliuscemodi e fraenes, ct impudicae effectae cultu meretricio ornat , incedere, & turpia quaeque , di obscena, quae foris vagando viderint , aut audierint, auribus Dominarum suarum impudenter ingerere , &animos earum a rigore Diuinae seruitutis emollirς. Quapropter necesse est, ut in talibus congregandis modum adhibeant discretionis. Vt non amplius,quam necestitas exigit,sibi ad seruiendum confregent , & erga congregatas curam adhibeant,ne illis quolibet peccato ruetibus , illarum ruinae participes existant. Si vero bar famulae, aut Abbatissarum, aut certe Sanctimonialium in claustris Monasteri, quippiam indecens admiseriat, di crebro admonitor atque corre' tar, non se correxerint, extra claustra Monasterij procul ehciendae, atque eliminandae sunt .
Vt Sanctimoniales in una societate
Vmentes, aequaliter cibum, &potum accipiant. Ex Concilio Aqui granense can. I 2. Vsum reprehensibilem, & emenda
tione dignum, in non nullis Monasterijs Puellaribus esse comperimus, eo quod Sanctimoniales stipendia Ecclesiastica non aequaliter accipiant: cum utique hoc ita fieri debere nusquam san- citum possit reperiri. Sed quia hoc nulla auctoritate sulcitur, sed magis auaritiae
causa , aut personarum acceptione constat esse inolitum, necesse est, Vt aequitatis censura ab eisdem locis, in quibus sit prorsus abdicetur- dignum namque, iustumque est coram Deo, & hominibus, ut omnes, que ob amorem Christi in castimoniali proposito, in una videlicet societate, se vivere proposuerunt seclusa causa auaritiς, & personarum acceptione, cibum,& potum aequaliter accipiant.
Qualiter Sanctimoniales stipendia accipere debeant necessaria.
Ex Concilio Aquisi nense can. IOVia perspicue compertum est,
nonnullas Abbatissas negligenter,& tepide sis bditis stipendia necessaria conferre opportunissime,lmo rationabiliter statutum est, ut in omnibus Mon
sterijs puellarum, in quibus canonice Vivitur , singulae Sanctimoniales per dies singulos tres libras panis accipiant, & in his regionibus,quae viniserae sunt, tres libras vini, si sterilitas temporis non impedierit : si autem plene eadem regio viniserari non fuerit,duas libras vini, & duas
606쪽
sae, & si minime vini serax fuerit tres libras ceruisiae, & si facultas permiserit
libram vini: in locis vero minoribus accipiant duas libras vini, & si eadem re-lo , ut praemissum est, Vini serax non fuerit duas libras ceruiciar, S si facultas suppetit libram vini; licet enim in nonnullis prouincijs copiam desit vini,abbundat tamen Sancta Dei Ecclesia Domino adtribuente aliarum rerum copijs,e quibus
ihdustria pr istarum ex aliis prouincijs vinum adipisci ibique subditis ista facultatem pocula conferre possunt. In locis igitur, ubi permodicae sint res Ecclesiae,
aut sorte quorundam abstractu valde attenuatae , tot, talesque admittantur, quibus saltim premissa minor mensura potus sine difficultate dari possit. In his
itaque locis, ubi sorte nonnullae Pr laue, piarum Praelatarum imitantes exemplum
magis subditis dare soliis sunt, nullatenus bonum,quod faciunt, omittant. Sed etsi cui ob aeternam retributionem magis subditis supererogare libuerit, hilariter quod poterit tribuat: sin autem, nullatenus mensuram praedictam eis subtrahat. Diebus vero saestis, &sicut moris est Ecclesiae, prout melius possunt, sanctimonialibus ilipendia administrent. In Pulmentis namque eis dandis, nihilominus solertissime vigilare debet Abbatissarum industria,& iuxta possibilitatem eis carnem , pisces,legumina,& olera, ligna,
ct caetera necessaria adtribuant, ut his
adminiculatae,promptiores in Dei consista ut struitio. Nam , ct talia eis debent constituere loca, in quibus aptissime nutriant pecora, & horti olerum possint fieri, unde pulmenta habeant , exceptis his , que de villis Ecclesiae, & de eleemosynarum oblationibus accipiunt. Ca-Deant siquidem, ne propter earum incuriam , ct insolertiam, aliquam in Monasterijs patiantur inopiam : ut nec sibi in peccatum, nec sanctimonialibus proueniat in murmurationis lapsum . Sint quoque eis in resectorio conuiuae, quatenus sanctimonialibus alimenta uberius administrentur, & quae sorte minus habentur aequiori animo communiter tolerentur.
Quoniam si earum societatem,curamque parvipendentes, lautiores sibi cibos pria uatim domi praeparauerint excepta causa infirmitatis , aut hospitium) proculdubio in detractionis, aut murmurationis noxam sibi subditas coreuere copellent .
Dent etiam eis annis singulis lanam , &Iinum, equibus sibi conficiant necessaria indumenta, exceptis infirmis, & debilibus , quae propter corporis incommoditatem , hec sibi conficere nequeunt, &his quae nihil proprium habere velint,
quibus misericorditer studeant necessaria quaeque praebere. Aelemosynarum vero oblationes aequaliter accipiant,
Quod Monasteria puellarum undiq
muniantur, & necessariae habitationes interius praepa
SVmma intentione Abbatissis sata
gendum est ut Monasteria Puellarum , ita undique firmissimis circundent munitionibus ut nulli intrandi aut exeundi , nisi per portam pateat aditus: quatenus , nec viri quiddam, quod non decet in earum claustris agendi, nec sanctimoniales foras vagandi habeant facultatem . Habeant itaque interius sanctimoniales resectoria, cellaria, dormitoria, &c teras suis usibus habitationes necessa rias pr paratas; utique Domino deuouerunt post posita homini excusatione, inuiolabiliter custodire valeant.
Alia Formula ; De aedificandis Nonasterijs Mon alium in loco di
607쪽
Abbatissa sine Episcopi licentiata, Vt non nisi statuto tempore presby
- non exeat, & cum soras pergit teri,eorumq. ministri Monaste- quid curare debeat. ria Puellarum ingrediantur.
Ex concilio Cabilonen. 2. can. T.
Abbatissa , quae in Ciuitate Monasterium habet, nequaquam de Monasterio egrediatur nisi per licentiam Episcopi sui, aut qui eius vicem obtinet, nisi sorte aut Imperialis iussio eam cogat, aut prolixitas itineris id facere minime permittat. Et si quando foras pergit,de sanctimonialibus, quas secum ducit, curam , & vigilantiam habeat , ut nulla eis detur peccandi licentia, siue occasio. Sed & cum pergit, in Monasterio talem vice sua constituere debet, quae de san-etimonialium animabus curam, & visi . tantiam habeat.
Presbyteri in Monasterijs Puellarum, nisi ad Ecclesiastica ossicia
non inmorentur. Ex Concilio Cabil. 2. can. 6o.
Non debere presbyteros amplius
in Monasterio puellari immorari, nisi donec Missarum solemnia celeia brent , aut aliquid ibi de Dei seruitio, de suo ministerio expleant.
Sanctimoniales, nisi Abbatissa mi
sua ad mediam portam Mon . sterij exerceant.
Ex Concilio Cabilon. a. can. 6 2.
SAnctimoniales, nisi sorte Abbatissa
sua pro aliqua necessitate in cunabε te illas mittente,nequaquam de Monasterio egrediatur.Ης vero quae famulos,aut simulas non habent ad exercenda negotia, ad mediam portam Monasterij perueniant, & ibi coram testibus negotium suum exerceant . Ex concilio AquiEranens can. 27.
Pisesbyteris qui in Monasterijs puel.
laribus Missarum solemnia celebrare debent, extra Monasteriu sit locus, ZEcclesia,ubi cum Ministris suis habitent.& Diumae seruitutis obsequium expleant:& non nisi statuto tempore Monasterium ingrediantur puellarum, & cum eis diaconus tantum, & subdiaconus , qui scilicet,& vite honestate clarescant,& non se,sed Christum amare cupiant, nec sua quaerant , sed quae Iesu Christi. Et non amplius ibi immorentur nisi in Missarum celebrationibus ad sanctimoniales publice
faciendis. Quibus rite, ac deuote ceIc-bratis , illico foras egrediantur. Sanctimoniales namque velo anu posito, ut moris est; horas canonicas, & Missarum solemnia celebrent, sed. & hoc caueant, ut nulla illarum cum eisdem presbyteris , eorumque Ministris aliquam sermocinationem familiarem habeat. Si qua igitur peccata sua Sacerdoti confiteri voluerit, id in Ecclesia faciat, ut ab alijs videatur, sicut in dictis Sanctorum Patrum continetur,exceptis infirmis quibus in domibus id facere necesse est. Nam presbyter Diaconum, & Subdiaconum, qui utique boni sint testimonij, ob detractionem vitandam, secum habeat, a quibus scilicet videatur, & suae innocentiae bonum testimonium exhibeatur.
Abbatissa cum viris horis incompetentibus non loquatur.
Ex Concilio Cabilon. 2. can. F S.
A Bbatissa cum viris,Clericis,siue Iaicis, horis incompetentibus no loquatur, sed quidquid cum masculis,Clericis, siue laicis,de rebus necessari)s pe agere debet, a prima hora , usque advelpertinam peragat. Et hoc non cunia singulis , sed coram pluribus .
608쪽
Titulus II. Formula XXXI. & seq. 29pORMULA XXXI.
A Vespera usque ad primam curitaviris nulla Sanctimonialium
colloquatur. Ex eodem Concilio Cabilon. can. 1 6. AVespera usque ad primam , neque Abbatissa, neq; aliqua sanctimonialium, cum quibuslibet masculis ullum colloquium habeant, nisi sorte talis suerit occasio , quam cultare non possint: &si necessitas incubuerit, id coram testibus facere dcbebunt.
Ut Sanctimoniales cum masculis,nusi in auditorio , non commedant, nec colloquantur. Ex Concilio Cabilonen. 2. can. 6 I. Non debere Sanctimoniales in prC-prijs manctionibus cum aliquibus masculis Clericis, siue Laicis, consanguineis, siue extraneis, bibere , siue comedere : sed si quando in agendum est, in auditorio agatur,& ubi auditorium deest , fiat, & cum nullo masculo eis colloquium habere liceat, nili in auditorio, &ibi coram testibus.
vitent. do autem eis sermocinandi necessitas incubuerit, iuxta supra notatam sententiam B. Caesarei adhibitis secum sanctimonialibus, quas, & artas,& morum probitas.&vitae innocentia commendant,id faciant, ct quod deliberandum est prudenter deliberent , & quod disponendum , utiliter disponant quia si earum consilio, & praesentia usae fuerint, & morium detractionis vitabunt, & exemplum sibi subditis salubrius praebebunt, licet enim huiuscemodi sanctimoniales talium negotiorum experientiam non habeant, earum tamen praesentia capaces boni consilij, castique factar i unt.
Alia Formula ; De vitanda familia. ritate Monialium a viris Religiosiis habetur in opere pag. 9
Ex concilio Hsalens. Σ. Et in Concilio P ris ense sexto.
Alia Formula ; De prohibito ingres su intra clausuram Montalium , relata in opere disp. quaes r.
Alia Formula ; De prohibito acces su ad Monasteria Monialium relata est in opere disp. 23.quaes i. pag, 3 9 3.
Ex Concilio Aqui gran. can. I9. SCripturaram sanctarum doctrinis de monstratur, quod subditarum vita Praelatarum sit exemplis insormanda. Et quia Sanctimoniales secundum Patrum documenta virorum debent vitare familiaritates , & sermocinationes, decet, ut - Abbatissae, sicut in caeteris, ita quoque ,& in virorum confabulationibus bonum sibi subditis exemplum praebeant.Si qua-
Ut Sanctimoniales virorum caueant frequentias . Ex concilio Aquisiran. can. ΣΟ.
niales iuxta superiorum Patrum sententias, penitus vitare debeant, satis
609쪽
liquido patet: restat, ut imminente in uitabili necessitate , qualiter id facere debeant, demonstretur . Decet porro, ut Abbatissae, tres , aut quatuor sanctimoniales vitae probabilis constituant , coram quibus caeterae sanistimoniales,aut cum proprijs equis,aut cum proprijs seruis, res sibi necessarias deferentibus, te pore competenti, in loco videlicet ad hoc negotium constituto, loquantur, &id,quod delatum fuerit, recipiant. Vt videlicet huiusmodi confabulatio nullam posse in quoquam sinisti ae opinionis adserre suspicionem . Sed , & tempore
nouarum frugum , coram memoratis
sanctimonialibus , quidquid eis recipiendum, aut recondendum est, recipiant, &recondant . Similiter quoque quando eis inproprijs mansiunculis aliquid operis agendiisn est quod non sine virorum
labore perfici potest, hae sanctimoniales
coram sint, ut nullus m his negoti js possit oriri, detrahendi, aut peccandi locus . Sed & hoc Abbatissae non solum praepositarum suarum cura , L memoratarum sanctimonialium insantissima procuratione , verum etiam suo studio,immo faepissima investigatione scrutari, atque solerter inquirere debent; ne quid inhonestatis, in mansiunculis sanctimonialium aut in earum Claustris,quispiam quolibet modo perpetrare, aut ab aliqua alicuius familiaritatis occasione suscipi, aut clanculo abscondi possit. Tanta igitur sanctia monialibus in confabulando cum viris pudicitiae fiducia inesse deber,ut alijs adspicientibus minime erit bescant. Vt enim B. Hieronymus dicit. Speculum mentis est facies, & taciti oculi cordis fatentur arcana . Vnde ait, & quidam: frons hominis propriae mentis depromit amictu; qualis vultus erit, talia corda gerit. Si qua vero cara fuerit his confabulationibus dedita , . ita iuxta superiorem modum corripiatur, ut & ipsa emendetur, ct caeterae timorem habentes nihil tale agere pertentent.
Eminentissimorum, s Reu rendissimorum S. R. E. dinalium Cogregatione editis. RDINATIONES quaedam
per illustrissimos,& Reuerendissimos DD. Cardinales super Congregatione Regularium deputatos,date Reuer.Dominis Visitatoribus Apostolicis Monasteriorum
Sancitimonialium Ciuitatum Neapol. &Salerni, sub die a. Iuni, i 389.dc per eoudem Illustrissimos D D. reformatae,& modificat sub die i 1. Iulij r 39 2. vr eas perpetuo obseruari,& custodiri mandoni, de procurent. Quae quidem reformationes
a pluribus Doctotibus uniuerso Moni lim statui adaptantur, & praesertim a Paulo Pialecto, Stephano Quarant λ, S L rentio de Petrinis ; qua formula vivendi Moniales inspecta . & Deo sibi adiutoriupraebente, humiliter luscepta.& ethcaciter impleta,cum bonorum operum lampadibus venienti sponso occurrent, arscius thalamum ingredientur.
1 N quolibet Monasterio non habean-
tur, nec permittantur plures crares serrear, seu senestrae collocutoriae,quana una, aut ad summum duae.
2 Hae nullo modo in Ecclesijs sint, sed
3 In Monasterijs vero in quibus hacteniis laminarum usus non est introductus, in senestris collocutorijs ponuntur binae
crates serreae introrsus altera, altera extrorsus, & distantes ab inuicem saltem per
610쪽
Titulus IlI. Formula Miseellanea. 3I
per spatium duorum palmorum , vel totius cralsitudinis muri nec non spisse sustricte adeo, ut nec puellae manus per seramina transmitti possit: inque exteriori crate figantur claui serret eminentes, &acuti, ita ut locuturi facies illi nequeant adhaerere, di colloquensium verba exaudiri valeant. In senestellis Consessionalibus configantur etiamtaminae serrear scilicet cum minutis soraminibus , e quibus nec ipsae Moniales cernere, vel spectare quepiam, nec a quopiam ullo modo cerni, aut spectari possint. s Fenestella unde Sanctis imae Euchariniae Sacramentum p crcipiunt,alia sit dimidiato palmo,lata vero integro,quae binis soriculis totidemque seris, & clauibus alicris intrinsecus , alteris forinsecus
6 Tam ingrcssu, seu in habitu regulari suscipiendo , quam in professione emittenda , Velo sescipiendo, vel consecratione Monialium, in quibus Monasterijs Ordinis, vel Resulae N. Benedicti mos est, ut consecrentur, fas ne sit eis munera , Xenia, dona, vel aliud quodlibet singularibus, vel particularibus Montalibus dare, vel eroga: c, sed quidquid a Cognatis, vel affinibus donatur, vel offertur id uniuersum tribuatur, &rescis ratur in commune, nec lauta, aut sumptuosa, siue luculenta conuiuia fiant,aut permittantur: sed sobria tantum, quae Sacras Virgines deceant spiritus coi porisque recreatio concedatur.
In quovis Monasterio eligatur quotannis Magistra Nouitiarum, cui uni curae sit illas instituere, nec eidem curae , siue illis instituedis materterae, seu Amitae,vcl quaevis aliae,etiam qualibet cognatione coniunctae, se immisceant ullo pacto .s Ad ianuam Monasterii, vestibulum sit binis soribus munitum, in quod Montales nunquam intrent, dum fores exteriores , vel aperte sint, vel mox aperiendae, ne inde unquam Moniales ipectare,
aut spectari possint. 9 Collocutorium interius locus sit seris occlusus,in quem nulla Monialium ingrediatur , nisi vocata, & a sua seperiore venia ei data, ibique auscultatrices huic munere designatae semper intersint, &assistant. Quae quidquid dicatur audire
debeant, nisi futurus sermo sectetum
expostularet, quo casu de Abbatissae, siue Prior illae licentia propinquioribus, consanguineis, remotis arbitris , permitti posset. io Non scribant literas iniussu superioris, scilicet Abbatissae, siue Priorissae, neque dent, neque ad eas milias recipiant, nisi ante ab ci idem suerint perlectae. Il Praesbyteris Consessarijs ab Abbatissis, Priorissis, vel aliis praesectis Monasteriorum stat uatur, aequa, & idonea , , eleemosyna,sive prouisio, quae aere communi Monasterij persoluatur. His autem vicissitudo munerum , quantumuis exigui valoris, quae sibi cum Monialibus
possint intercedere, omnino interdicta sit, sub poena perpetuae suspensionis ab audiendis, tam illarum , quam quorumuis aliorum confessionibus, in quam ipso facto incurrant. i a Nulla Monialis,vel conuersa; dona , munera, &paecuniam, aut aliud quippiam, etiam charitatis, aut pictatis, vel eleemosynae nomine, siue intuitu , cuicumque personae tribuat, donet, aut largiatur: sed si ex aliqua iusta, vcl rationabili causa aliquid dandum , vel tribuendum visum fuerit, id a Praesecta, seu su periore Monasterij, & ex re communi
13 Praesertim vero caueatur,ne qua MO-nialis, vel Conuersa quidquam ex bonis Monasterii det, aut donet, nec ex eis quidem , quq in usum suum assignantur, nisi de licentia Abbatissae. i Neque ullius generis bellaria, edulia, csculcnta, ientacula, offellas, conlationes, & sirupata, vel alia similia que cumque conficiant, aut coquant, ut illa vendant , donent, aut largiantur, nisi de licentia Abbatistae, & de rebus modicae impensae, & in consanguineos tantum .is Moniales Oificiales Monasteri j in suis muneribus obeundis, nihil nisi de re, & pecunia Monasterij expendant.