De iure abbatissarum, et monialium; siue Praxis gubernandi moniales, aliasque mulieres sub habitu ecclesiastico, et regulari degentes. ... Cui accedunt Sacrae Rotae Romanae Decisiones ... præsertim quædam nouissimæ, non antea in lucem editæ, quae vna

발행: 1638년

분량: 646페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

591쪽

a Formularium.

iis, ut vobis inuicem per sancta colloquia medicamenta spiritalia praeparetis ; Sunt enim, quod peius est, aliquar, quae quam do se pariter iungunt , magis sibi detrahendo , vel contra praepositas murmurando, vulnera iaciunt , quam spiritalia

medicamenta componunt . Vos vero

Sanctae, & Venerabiles filiae, si aliquam , videtis pusillanimem, consolationem impendite , si superbientem , humilitatis medicamentum apponite ; si iracundam videritis, refrigerium patientiet ministrate ; si nobiles natae estis, magis de religionis humilitate, quam de seculi dignitate

gaudete .. Tenete ergo firmas manus in aratro, & nolite respicere retro; Mementote uxoris Loth, quae retro respiciens versa est in statuam Salis, numquam iuramentum, numquam maledictum de virginis . ore procedat. Non solum enim corpora, sed etiam corda vestra omni

solicitudine custodite propter illud, quod scriptum est , omni custodia serua cortuum, & illud, quod Dominus in Euan.

relio dixit, de corde enim exeunt cogitationes malae. Si enim in corde nihil mali cogitatur, quicquid sanctum est ex ore prosertur, quia sicut scriptum est,ex abu- danιia cor is os loquitur. Hoc enim lin sua proferre consueuit, quod ex ossicina cordis conscientia ministrauerit; ct ideo si ex ore vultis bona proserre, semper in corde, quae sancta sunt, cogitare; sic te, ctioni, & orationi debetis incumbere, ut ante omnia, etiam manibus possitis aliquid exercere , secundum illud , quod Apostolus ait, qui non operatur,nec man. sicet.Meliorem.quoque diei partem sancto operi dedicate; lectioni vacare consues te; oratio vestra ita cum silentio procedat ex corde, ut vix audiatur in ore. Nam qui alta voce orare voluerit, et sibi, & alteri multum nocet , dum per suam garrulitatem alterius mentem ab oratione sancta , & secreta suspendit . Pomposia indumenta, quae non utilitati, sed vanitati seruiunt, fistidite, atque con , temnite. Multae enim quod in moribus

diligunt, hoc etiam in operibus suis oste. dunt , praeparant sibi ornamentabsaecula, ria saeculum diligentes, & voluptati se

' utentes, vel luxuriae . Vobis vero nihil sit commune cum talibus, sed omnia orn menta, quibus ad luxuriam caro componitur, veluti inimica, & contraria a vestro proposito respuantur . Sunt

enim, quod peius est, quae pro vanitate saeculi 'istius plus student terrenis cupiditatibus operam dare , quam lectioni diutinae iustitiae, dum volunt stragula pulchra,& picta Tappetia plumaria etiam, & reliqua his similia cum ingenti sumptu, desuperflua expensa ad oculorum libidinem praeparare, nescientes illud, quod Dominus per Ioannem Euangelistam clamat,& dicit: Nolite diligere mundum, neque

ea, quae in Mundo junt, quoniam omne , quod in Mundo es, concupiscentia carnis, , concupiscentia oculorum, O ambitis

seduli est. Quid prodest virgini integri

tatem Corporis custodire, si oculorum concupiscentias soluerit euitare Vos v ro Sanctae, & Deo dignae animae totum

spiritualiter agite, sequimini Christum

tendendo perseueranter, quod vovistis aredenter. Iterum, atque iterum sanctae, ct Deo dicatae animae rogo, & cum omni humilitate pro conseruando Virginitatis praemio consilium do; ut familiaritatem incongruam a vobis, vel a vestris animis totis viribus repellere laboretis . Nam ad conseruandam Sanctae t eligionis dugnitatem singularitas testis sanctissimis est. Familiaritas enim cuiuslibet si froquens esse caeperit, non nisi corruptionem seminat, vitia pullulat, libidinem concipit, ignominiam parit, rabiem concitat , lasciuiam pascit, petulantiam nutrit , casus exaltat, ruinas aedificat, confusionem mercatur, thesaurizat Oppro brium, criminationes maggerat, Caecusationes inflammat, & cateruatim simul in fascem conglomerat ; nam si anima , sancta secretum suum custodire voluerit,& assidue familiaritatis malum tota animi virtute fugerit, ipsa sancta singularitas munimen illi inuictum, est sanctimonij; pugnatio fortis infamiae, exercitium continentiae, euacuatio luxuriae, pax secura .

virtutum , dc impugnaηo inquieta bellorum,

592쪽

Titulus II. Formula L

rum, puritatis culmen,& libidinis carcer, honestatis portus, & ignominiae naufragium, virginitatis mater & hostis immunditiq,integritatis dignitas & sornicationis abdicatio, voluntas bonorum operum, &amictio vitiorum, refrigerium pudicitiae', & poena petulantiar, adquisitio Triumphorum, & facinorum detrimentum , requies fallitis, & perditionis exilium, vita, spiritus, & carnis interitus. Haec omnia mala sortiter Deo adiuuate repellentur, & illa, quae diximus bona feliciter adquirentur, si ab animabus sanctis familiaritas inordinata respuatur. At tendite vos , o animae sanctae, quia inter omnia certamina, quibus semper comes est Christiana militia, sola duriora sunt praelia castitatis,ubi quotidiana pugna est,& rara victoria. Castitatis dura sunt praelia , sed maiora sunt praemia. Castitatis palmam nemo securus accipit, cui quantum duri sunt exitus,tantum gloriosi sunt fructus. Vt ergo castitatis pr mia, & Virginitatis coronam faeliciter Deo remunerante possitis accipere, periculosam familiaritatem a vbbis semper excludite;Currite fideliter, i ut possitis peruenire faeliciter,adiuuante Domino Nostro Iesu Christo , qui vivit, &c. Quibus i Epistolis Sanctorum Patrum addit Concilium Aquisgranense apud Iacobum Sirmondum in Iom. a, Conciliorum antiquorum Galliae in quo ad literam reseruntur haec sequentis tenoris verba.

Ecce quibus saluberrimis documentis Sanctillimi, & eruditissimi viri Deo dicatas ad castimoniale propositum seruam dum instituunt. Ecce quibus insignium virtutum iudumentis eas exornant, ut illius Sponsi cui se dicauerunt amplexibus dignae fiant. Vnde solerter Sanctimoni libus vigilandum est, ut tantoru Patrum obedienter obtemperent monitis,ne scilicet his resultando cum fatuis Virginibus reprobentur , sed potius parendo, cum prudentibus Christi Thalamo admittantur. Diligenter itaque eorumdem Sanctorum Patrum sententiis praelibatis, dignum , & necessarium iudicauimus per

singula capita distinguere quid Pretiatis, quidue subditis obseruandum sit, & quo

niam subditarum vita Pr latarum est exeaptis informanda. Primum quales debeant Abbatissae constitui, qualiter eis vivendum, qualiter subditas gubernadum,qualiteruὰ in Monasterijs residendum, & instanter Domino tota mentis, & corporis deuotione seruiendum. Dein quid subiectis specialiter obseruandum sit ponendum censuimus; de quibus infra titulo sequenti.

TITVLVS II

De Institutionibus, s Ordinationibus Abbatissarum, N M

malium, in quibus ear dem

munera, o ficia, oe obligationes in Ordine ad Regularem Obseruantiam egregie , satirique nudiose in diuersis Concilijs

decernuntur.

FORMULA LQuales in Monasteriis puellaribus

debeant esse Abbatissae.

Ex lib. 2. Concilii Aquissigranensis ean. 7. in

Iom. 2.Conciliorum antiquorum Galgiae.

ALES Abbatissae regenda

rum animarum curam susci

pere debent, quae subditis -- Verbis, & exemplis ducatum praebeant Sanctae Religionis: quae non proprijs voluntatibus deserviant,sed magis subditarum solertissimam curam gerant : quae se etiam, illasque utpote vasa sancta, in quibus instanter incensum orationis Deo digne offerri possit, ab omni labe vitiorum custodire norint, & ita eas secum in sancto proposito per vigiles reddant , ut una ad vitam tendentes aeternam, societate supernorum ciuiunia, b inerς-

593쪽

ia Formularium.

mereantur perfrui. Qua igitur auctor,tate , aut quibus Sanctorum Patrum documentis sibi attribuunt licentiam soras vagandi, aut per villas residendi , aut sericas vestes induendi, aut pompis vanis inseruiedi Sed quia hoc nulla auctoritate sibi licitum facere possunt, prs sertim cum a Sanctis Patribus, insuperioribus capitulis id paenitus sanctimonialibus legatur inhibitum; restat ut ab hinc huiuscemodi usus ab his modis omnibus quantum Dominus posse dederit, caueatur. Quia quamuis in saeculari dignitate posits multigenis deliciis, voluptuose huiusmodi soleant viii, in Monasterijs tamen, in quibus Christi sponse sumptibus Dominicis communitEr sunt gubernandae , prorsus est hoc censura aequitatis inhibendum. Nosse etenim eas oportet, quia non ideo Praelatae sunt, ut se solummodosed potius vise, subditasque pascant, carnaliter videlicet, &spiritualiter: nec ut praesint tantiim , sed ut prosint, a Domino sunt ali; spraelatae. Ergo necesse est, ut se, sibique

subditas in proposito Sanctae Religionis

solerter constringant. Et sicut alias praecedunt prioratus honore, praecedant etiap ar conuersationis exemplo; & que alijs facere prohibent, nullatenus pcrpcirent. Becte enim ut habet Beatus Gregorius aliorum errata corrigit', qui ea, que repraehendit minime agit. Sed quia pastoris absentia ovium solet fieri prada;nec cose est, ut Abbatissae in Mohasteiijs consi- lsant assidue, & ovium sibi subditarum vigilantissimam curam scrant, ne illis ab-

lentibus praedae fiant subditae inuisibilis iliapi. Qtiales etia esse debeat ductrices animarum, S. Caesarius in Epistola, quam ad Oratoria Abbatissa scripsit,plcnisi me docet. cA qua qugda Capitula ob instructi

ne Abbatissirii excerpere, & huic capit lo adnectere curauimus. Dicit enim ita.

Audi ergo me , dulcissima soror , ct filia , tu quantumcumque semper in studiu spiritalibus occupati desideras

propter sbrores tamen aliquando etian exteriora tibi erunt negotia dirimenda . Curandum ergo tibi summopere est, vis temporalia,quasi pro tempore aῖabi M

semper tenacius in spiritali deuotione, di

amore inhaereas vicum temporalia citius

dispensaveris, ad orationem illico, vellectionem, quasi ad matris sinum recur-rra. Optare quippe debes,ut abiecta solicitudine mundi, semper cogites de seruitio Christi, propter illud quod dicitur. Nemo militans Deo implicat se negoti'

saecularibus, cto. In omnibus iuxta Apostolum temetipsam praebe exemplum bonorum operum, vitaque tua velut pennatum animal ad alta semper per deud rium euolet, per verbum resonet, luceat per exemplum. Cum vero ad annuntian, dum verbum Dei te sororibus iactetaue Iis, prius cauta consideratione pensa, ut

quod ore promis,saetis impleas, & quod

alijs praedicas, operibus praebeas. Prior in Ecclesia inueniaris postrema meas.Pat sis in communi cibo, cum quibus pari uteris in mensa consessu. Abstinentiam, quam lingua praedicat, proximaefauces, vel vi cinus stomachus sentiat ; ne forsitan iubqditae audientes, tacitis cogitationibus di cant. O quam pulcre nobis abstinentiam praedicat plenus venter Et in his omnibus, caeterisque hoc tibi maiieris conuenire, It angusti callis itinera, per quae socias admones gradiendum , prior ipsi gradiaris . Non sis vestibus ornatior cae. teris , sed moribus . Non quς tibi vultu, intuituque placuerit, nun quam tibi ad oculum cognouet is, vel cuius blandiori

obsequio suetis delineata , sed quaa

amor Christi,de religiosior demonstraue- irit vita, praeponas. Oportet enim te P r pter quasdam cultrum nonnumquam ha b re in gutture, cauterium in lingua gestare,virgam tibi,& baculum in manu sese rem per cultrum deseces vitia,per caut rium vero ad finitatem secta reducas, per

virgae disciplinam corrigas, per baculum vero disciplinatam sustentes. Si quando vero cum Acularibus ad colloquendum

fueris euocata, prius arma frontem,trOpharo crucis, vexillo Christi pectus inge

mina, ut cum sua virguncula Christus comitari dignetur. Confabulatio vero tua semper sit mixta grauitate, atque dulcedinen tantum loquaris,quantum Oreo

tunitas

594쪽

Titulus II. Formula II.

tunitas sagitiuerit rei, ac temporiς. Siquid vero ab eis petitum fuerit, quod praestare deliberas, cum vultu hilari praNsta. Si quid vero praestare non conuenit ἐpetitionem illorum, saltim honestate ser

monis mollifica. Nomen tuum pluris nouerint;beneficia tua in quantum praeuales plures sentiant, vultum rari cognoscant.

Si quando autem tibi pro necessitate Monasterij seorsum fuerit colloquedum, cum duabus, vel certe cum tribus eIectis sororibus facito.Quia opinio bonae famae. sicut etiam perfectae vitae custodia, tibi necessaria est: & tunc primum despicient. da humana detractio, cum Christus in causa est. Omnis quoque actio tua sempcrsit propter Deum , semper de Deo cogitatio in Deum. Et exceptis viiijs,quibus non compassio, sed rectitudo debetur, omnibus te cupio esse compassibilem,omnibus gratam, omnibus te persectam,pia. Vt videlicet iuxta Paulum sis fanta compore , & spiritu, ipso sponso, & Domino

tuo , mentem tuam regente, & vias tuas

sanctas disponente, qui vivit, & regnat in secula saeculorum. Amen.

Alia sormula similis habetur in ,

FORMULA II.

Quae curare debeat Abbatissa erga sanctimoniales sibi commissas ,

Ex Concilio Cabilon. can. y .

ABbatissa diligentem habeat curam

de congregatione sibi commissa,& prouideat ut in lectione, & in officio,& iri psalmorum modulatione ipla Moniales strenuet sint, & in omnibus opertibus Bonis illa eis ducatum praebeat,vip

te pxo animabus earum rationum in conspectu Domini redditura ; & stipendia sanctimonialibus praebeat necessaria, ne sorte per indigentiam cibi , aut potus peccare compellantur.

Alia Formula; Quod Abbatissae Vir.

gines Velare non audeant, in opere pag. st , Ex Concilio Paris ense 6.

Alia Formula de ossicio Abbatissae.

SIcut ea, quae superius praemissa sunt

Abbatissis ob necessitates corporum impendenda sunt sanctimonialibus, ita necesse est, ut in agro mentium sibi subditarum studeant plantare documenta virtutum, seque in omnibus illis,vita,moribus, actu, habitu , ipso etiam incessit irrepraehensibiliter vivendo imitabiles e

hibeant , ne per earum exempla peruersitatum in lapsum occurrant voraginum . Doceant ergo eas, qualiter vitent superbiam, quae radix est omnium malorum, auaritiam,inuidiam,odium,detractionem, susurationem, murmurationem, sturilitates,bilinguitates, dissentiones, simulationes, vanas verborum confabulationes, de caetera his similia, quae suos sectatores ad interitum pertrahunt.Curiositates etiam nihilominus vitent, quibus scemineus sexus potissimum implicatur. Defleant propria , aliena curiose non interrogent: adtendentes illud Hieronymi suificit,inquit, unicuique sua plangere, non aliena carpere. Instruant etiam eas ad sectandas bonorum operum virtutes, videlicet charitatem, humilitatem, patietiam,castitatem, continentiam sobrietatem,benignitatem, obedientiam,mansuetudinem, & caeteras virtutes, quibus animus Christianus ad aeternam patriam tendens iugi ter famulari debet; Prouideant etiam, ut Otio vacare non possint, sed potius aut orationi, aut lectioni,aut manuum operationi insistant, aut certe diuinis lectionibus aurem

accommodent , quatenus sibi subditis hanc geminam pastionem tribuentes,quae cauenda sunt vitare, quaeue facienda sectari eas docentes, non de infideli, & negligenti administratione condemnari, sed potius de fideli a Domino mereantur is-liciter remunerari. Meminisse itaque, &ante oculos ponere eas oportet,quod de

595쪽

Formularium.

sibi commissis Domino proculdubio resediturae sunt rationes.

De Ossicio Praesecta . . . IEx Concilio Mediolanes. r.

PRaesecta Monasterili ,tanquam comomunis omnium Munialium Mater. ipsarum , & corporis, ct animae saluti diis gentisine consulat; easque studiose ad moneat, Vt puro corde sint, vitaeque integritatem seruent, & ad persectionen virtutum omnium contendant; siquidem quae religionem susceperunt, nisi ad tan. mum illum gradum pro viribus. Pervem re conentur, minita sene cificiunt, quam debent pro vitae,& ordinis institia quod profitentur. Meminerit autem sibi red dendam esse rationem iustissimo Iudici

erratorum , quaecumque Moniales, cius negligentia, aut culpa, admiserint . . . Iin primis vero curet, FI pax, &con.

eordia sororum conseruetur , iublatis , quantum ab ea fieri poterit, omnibus disisidii, ac discordiae causis, vi cnaadmo dum debent, unum corpus, de unus spiritus in earum sponso Iesu Christo, persecto charitatis vinculo colligetur. Etudeat ' etiam, ut singulae sito munere recte langantur, neque ulla alterius ossi-icium occupet, nis auxilii causa. idque ipsius iussum ut omula oriam perficiantur, in primisque ut silentium horis, ac locis praescriptis seruetur. Si vero alicuius ini

portunitas , aut re, aut vecto, sororum

pace perturbata , charitatem violarit; acerrime ab ipla Praesecta & si opus eritia superiore,ctiam MOmalium, puniatur,&eius animi elatio edometur.

Huie autem Praesectae .eiusue Vicariae, quae illa absente, eius vimi & locum obtinet, Moniales omnes omnino obcdien tiam,& obseruantiam praestent, quemadmodum earum votum postulat. Quae vero eius iussa neglexerit, neque poenitentiam sibi impositam adhibere voluerit, aut seperbe; & iniuriose respon.

clarit, non habita eius dignitum ratione.

hut contumaciter destinendo, ob ticu, sando,eam impedierit, quominus Illas repraehendat,aut castiget, quae aliquid comiserint; ut suae cotitumaciae, fic insolentiae graues poena pendat , apud superi rem accusetur ab ijs,quas diu retas appel.

Iauimus; quae nisi id fecerint, flagella, di stiplinae nomine , sibi semel adhibere , ct

humi cibum capere cogantur. /i iri

: Singulis etiam hebdomadis Praesectae, Monialium Conuentum , siae capitul habeat, corrigendi caula Moniales pro erraris, quae ipsae publice, veI in se unia

ossiciorum munere admiserit, quorum

veniam ipsi sponte, atque humiliter c ram omnibus perant,eisque poenitentiam imponendi ι aliaque adhibendi, quae e rum institutis tradita sunt ad pias in humilitate, & sui contemptione continen das, atque ad virtutes omnes stadiose se

Cineant autem Monullas V nE poenitentiam , sibi a Praesecta impostarae, pertinaciter recusent; neve superioris temporis delicta, sibi inuicem iiiiquo animo obisciant. Quae hoc comiserit, et haec sit poena, ut statim ad singulariun Mota lium pedes terram exostuletur; sibique flagella, nomine disciplinae adhibeat. In negotij4 paulo grauioribus Prae ctar nihil decernant; nisi scientibus, &consentientibus maiori ex parte Ocretis, seu Matribus consilij. In ijs vero, quae maioris sunt deliberationis, Praestviae uniuersum Monialiun Capitulum conuocent; idque ipsis ratum sit, quod maiori Monialium parti pla

cuerit .

In omnibus autem tactis Brisagijs caucant Moniales, ne suffragii pilas; vel calculos inter se tradant in manus. hs, quae id commiserint ea poena sit, ut prium CP capitulo; neque cluere, neque eligi suffragio possint,arbitrio superioris. Adilfragia autem de quacumque reserenda non admittantur, nisi quae triemnium post emissam prosessionem in Monasterio fierint commoratae .lPraesecta, ct Moniales bona monaste

596쪽

Titulus II. Formula IV. N V.

rij alienare,permutare,loca ,aut contrahere nullo modo possit: nisi stiente,coh- i sentiente, ac praeiente rerum superiore, aut eius Vicario : seruatis item caueris, quae iure seruari debent. Aliter contraiis irritus, ac nullus sit. Neque item aedificare, nisi consentientibus superiore , ac ciuibus Monasterij curatoribus. Qui operam dabunt, ut id quam minimo sumptu, commode, ac decenter fiat . lam ingesserint , iuxta modum pr missum iudicentur,& si inemendabiles extiterint, a Ministerio amoueantur,' alia que in loca earum probabilis vitae constituant*A

Qui modus correptionis erga sinci moniales delinquentes adhibendus sit.

Ex eodem Conciti can. I s. Alia Formula ; De solicitudine Ab- - ...

batisi, ero Diuinum ossicium Q Rm vigilanter Abbatissis est,

. R . I Vt subditarum vitia nullatenus dissi- persoluendum, habetur in opere mulent, sed mox ut oriri carperint, ea ra- . disp. i 3. quae z. pag. i σ3. dicitus euellant ne per earum scilicet desidiam, atque incuriam,animae illarum la-Ex cinci Aquileiense i. queis inretiantur diaboli. Qitanto en mia, idem sexus fragilior esse dignoscitur, tan- FORMULA IV. nec se ost maiorem erga eum custodiam adhiberi. Modus vero correpti nis circa delinquentes sanctimoniales , omissis his,quarum latera, iuxta Salomonem , ne indurescant, Virgis tundenda

sunt, iste obnixe ab Abbatissis teneatur. Si aliqua in Congregatione sanctimonia-

Quales sint Praepositae constituendae.

Via constat, Abbatissas exteriorum,& interiorum pondere g atas, adeo ut pr pediente ignorantia fragilitatis humanae, multa nesciant, quae in Monasterijs negligenter fiunt; necesse est, ut tales sub se constituant,cum quibus seci rae possint partiri onera regiminis.Quibus etiam talem conserent potestatem, ut vice sua sungentes, & bene agentes in melius proficere diistis, & exemplis exhor- tentur, & delinquentium errata,distriduu . sima investire corripiant :& quae in Monasterijs ab Abbatissis ob diuersarum curarum occupationes, perfici minime pos- . sunt, ab his digne, dc utiliter perfician- :

Quibus etiam expedit, ut se imitabiles

caeteris praebeant: quatenus inrepraehen sibiliter vivendo,& Ianctarum Virtutum ' exemplo praebendo, cartibus sanctarum

foeminarum mereantur adscisci. Quod si negligenter vixerint, & his quibus bene vivendo prodesse debuerant, exemplo. suae peruersitatis aliquam laesionis macu-

sum, horas Canonicas sicquentare neglexerit, & opus Dei negligenter executa suerit,ad collationem venire distulerit, obedientiam sibi iniunctim agere recusauerit, in discendis bonorum operum instrumentis iuxta vires operam non dederit, in dormitorio aliquid indecens, aut inhonestum, verbis,aut actibus perpctrauerit, alibi, quam in dormitorio absque causa ineuitabili dormi: e praesumpserit, sororibus charitatis ossicio seruire negle -xerit; irae, detractioni, susurrationi, scii rilitati, bilinguitati , verbositati, dissentioni, simulationi, curiositati, varii u verborum confabulationibus inseruierit; 'dilcoidiam inter sorores disseminauerit, huic institutioni contumax, aut furerba, aut murmurans, seu in aliquo extiterit . contraria, ct caetera huiusmodi agere tendauerit;Primo secundum Domini prς-ceptum non solum semel, & secundo, ac

tertio, quin etiam crebrius admoneatur.

Et si ijs admonitionibus non paruerit,pu

bi blica

597쪽

Formularium.

blica obiurgatione corripiatur. Quod si,& huic renisa fuerit , caeteris alimentis sibi interdictis, pane tantum, usque ad dignam poenitentiae satisfactionem utatur ,& aqua. Si vero nec sic se correxerit,separetur a mensa,& a caeterarum sanctimonialium in Choro psallentium societate , & seorsum in loco huiusmodi negligentibus ab Abbatissis constituto, stare cogatur ; Vt statim rubore sequestrationis emendetur. Si autem his modis admonita,atque castigata, incorrigibilis adhuc extiterit, congruet, si tamen aetas permiserit, verberum adhibeatur castigatio. Verum si talis fuerit quam, aut aetas ut qualitas personae verberari non stinuerit phaec, & publica obiurgatione, di ieiuniorum continuatione , ct sequestrationis rubore tandiu corripiatur, donec digna poenitentiae satisfactione veniam consequi posse videatur. Si igitur ea, quae flagellaturn eam,quam flagellari,aut aetas, aut qualitas personae prohibet, incorri sibiles apparuerint; sit locus intra claustra,quoad tempus retrudantur;& secun dum modum culpae castigentur. Quod si etiam aliqua in tantam insaniam dcu nerit, quae post tot saluberrimas admonitiones,& castigationes,necdum se correxerit, deprecetur pro ca communi v

to ab omni congregatione, ut ab illo, cui nihil est impossibile, sanetur. Postremo si his omnibus exhibitis,inemendabilis,atq; incorrigibilis apparuerit , quia nullatenus huic sqculum repetere fas est, advocetur, si necesse est, Episcopus,& illius sapientissimo, ac discretissimo iudicio , ita eiusdem vita, quae se tot vitiis sardando, ct in pertinacia permanendo, a collegio sanctimonialium, quodammodo secreuit, intra septa Monasterij moderetur inuatenus , & poenitentiam sibi ab eo iniunctam selubriter perat, ct caeteris nullius contagionis morbui' inferre valeat. Que

autem criminale peccatum commiterit . huic nullatenus differenda eli correptionis utilitas, quin aut sponte peccati sui facinus poenitendo abluat,aut si id agere renuerit, ab Episcopo, ut primissu in est, iuxta modum taxatum sententiam exco-

municationis, & modum poenite et e cipiat. In castigandis nainque atque corrigendis delinquentibus, opem ferre non desistant Abuatissis caeteret sanetimoniales.

FORMULA VI

De congregandis in Monasteriis sanctimonialib us.

Ex Abrio concilio Aqui grati. can. a.

STudendum summopere Abbatiss

est, ut tot, talesque in Monasteriis admittant sanctimoniales,quar:& morum probitate commendentur, ct Ecclesia uicis possint rationabiliter sustentari sti pendiis . Quae vero adhuc carnalibι secleotionibus inretiuntur, nequaquam sunt in Monasterijs admittendae, quia sitius est illis iuxta Paulum Apostolum soris nubere tantum in nomino, quia in Monasterijs admitti, & sub imagine simulatae sanctitatis dis lute vivere. migitur huiusmodi religionis gratia Mona steria expetiuerint,non eis facilis tribua tur ingressus, donec prius eis haec legantur capitula: It his pellectis nouerint, quid eis in castimoniali proposito obse uandum, quidue vitandum sit. Quia postquam se Domino in hac militia devinxerint, nequaquam sibi licitum . erit propriss uti e silijs, nec cularibbus penitus implicari posse negotijs; nec

frequentiam virorum, aut collocutionem familiarem' absque causi ineuitabili habere debent . ProindE scrutentur prius arcana coddis sui , simulque seper

adnotatas Sanetorum Patrum sententias assidua meditatione perlegant, ne incon sulte, & minus caute vinculum continer

tiae , & Virginitatis arripientes, redeant post Satan,& fiant sicut canis reuersus ad

vomitum.

598쪽

Titulus II. Formula VII. & VIII. ro

FORMULA VII.

Qualiter his , quae Monasteriunta expetunt de rebus proprijs agendum sit. ne serte earum admissio aliquod in posterum generet scandalum.

De Magistra Novitiarum.

Evis Concilio can. 9.

PRouidendi m est his, quae ob am

rem Christi castimoniae se dicati rint, & in Collegio Sanctimonialiun se admitti postulauerint, ut res suas am. tequam Monasterium ingrediantur ; ita sepienter , prudenterque deliberent, atque disponant, ut ad vitam tendentes aeternam,nullam earum occasione patiantur perturbationem. Proinde si aliquata sanctimonialium res suas proprias Ecclesiae ita contulerit, ut nihil ex his sibi propriuna vindicare, sed tantum rebus sustentari velit Ecclesiae, huic suificienter in Congregatione stipendia largiantur necesiaria. Si aut in Ecclesie eas tradiderit , & vsufructuaria haberi voluerit, quaestor Ecclesiae eas, utpote Eccles defendat. Quod si eas Ecclesiae conse re noluerit, Abbatissa, & cateris Sanctimonialibus con hibentiam adhibentibus committat cas per scriptum publice roboratum , aut propinquo, aut alio cuilibet bonae fidei amico, qui eas iure seri defendat. Secundum hanc igitur constitutionis formam , Sanctimoniales suas proprias res deliberent, & disponant, de aut seruis, aut certe alis, quibus illis libuerit, eas ad procurandum, sibique fideliter earum fructus admir strandum , , commendent . Quoniam ante ingressum Monasterij, cuncta, ut praei nissum est, rationabiliter illis disponenda sunt, ut remota quartilibet serensium rerum occupatione, suum liberius,& quietius possint custodire propositum. Sed,&de ad lescentulis, & de his, quarum conuersatione simultates, ct dissentiones plerumque pati solent Monasteria, caliendum Abbatissis est, ne incaute, & indit crete eas in Congregatione admittant;

Ex Concilio Mediol. r.

Novitiarum curam sela Magistrata,

electa, loco a caeteris Monisi . . bus separato , habeat: alia praetere: nulla. Haec Nouitias in timore , & cultu Dei, & in obseruatione Religionis erudiat : coneturque , & vitae exemplo, nullam habeat ansam repraehensionis,assiduisque admonitionibus ita eas instituere in spiritualibus, & sanctte vi ae ratione , ut progredientes, Deo adiutore, perfecte eius ancillae Osirit euadere. Quae autem sibi id temere assumpsi rit, ut aliquam ex nouiti)s erudiat, ius ei suffragi j adimatur; ut neque eligere, ne

que eligi possit, quandiu Superiori pla

cuerit.

Alia Formula ; De diligentia erga Nouitias adhibenda a Magiustra Nouitiarum, habetur in opere, lup. .

Ex Concilio Aquin n. cap. z. c. n. 22.

De puellis ad Religionem admitta

tendis .

Ex eodem Concilio Mediolan. i.

CVm primum puellae ad suscipien

dum sacrum habitum offeruntur, Monialium Praesecta parentes, vel eos, quorum curae commissiae sunt, admoneat excommunicationis, quae proposita est a

Sacro Tridentino Concilio, ijs, qui suas puellas, vel alienas inuitas cum cogunt sulci-

599쪽

Formularium.

suscipere, aut prosteri religionem. Idem

ab earum superiore fiat , cum eius consensus requiretur.

In iis Monasteriis, in quibus Montales pauciores sint quinquaginta,duae tantum germanae serores, aut tres, quae snt unius generis, ac semiliae, recipi possint. Vbi vero plures sunt quinquaginta Monialibus, ibi tres tantummodo sorores, aut quatuor eiusdem familiae recipi

liceat; si ita Monialium Capitulo videa

tur.

Praesecta, & Moniales de puella, earum suffragiis ad suscipiendam Religionem admittenda, quidquam polliceri,

aut Capitulum cogere non audeant;

priusquam libero loco ab Episcopo , aut ab eo, cui ipse id munus delegant, puella secreto examinata, ac probata, facultatem suscipiendi in eo Monasterio reli gionem scripto consecuta fuerit, consentiente etiam illius Monasterij Superiore. Ab ijs autem omnibus prius diligenter inquiratur de moribus, vita, aetate, quae maior sit duodecim annis, ac de libera, & pia voluntate pucllae. Quae anno saltem antequam cXaminetur , & Monialium Capitulo admittet da proponatur; propositum Religionis suscipiendae in eo Monasterio, & Episc po , & Monialibus, earumque superiori patefecerit, ut interim huiusmodi inqui sitio mature fieri possit. Quo etiam tempore ipso Consessori illius Monasteris, aut cui Episcopus eius modi munus puellas has audiendi commiserit, semel singulis mensibus peccata sua confiteatur, Sacrosanctamque sumat Eucharistiam, ac perlape Moniales in locis collocutionum alloquatur, ut ab eis

tum explorari accuratius, tum admoneri melius possit de omnibus quaecumque illi agenda , & serenda erunt Religionis causa intra septa Monasteriorum, ne ullo unquam tempore conqueri, & inscitiam excusare possit. De puella admittenda ad suscipiendam Ecligionem, ac mox etiam, Novitia

ad professionem, strantur tacita suo casia, ut singulς Moniales nullo affectu impeditae, libere suae conscientiae possint

satisfacere.

Nec vero huiusmodi puella ad Religionem, neue Nouitia ad prosectionem recipiatur: nisi duas, ex tribus partibus suffragiorum tulerita Puellae ad Religione admissio aliter facta,quam praescriptu sit irrita sit,& nulla. Praesecta vero, cuius culpa, vel negligentia id sectum suerit, ab orich administratione submota, velo etiam ad sex menses eo ipso priuata esse intelligatur. Praesecta autem statim de suis agi rum exitu superiorem admoneat: ut iri librum, ad huiusmodi usum institutum, eius nomen, quae recepta sit, ab eo rese

ratur.

Cum primum suffragiis Capituli albqua recepta cit, statim omnes vestiunn d litias, ct inanem ornatum deponat denigro, vel susco vestitia, aut albo, at non serico,induatur, ea modestia, & subisti si ne, ut omnes intelligant, eam mundo . renunciasse: ut Deo religiose inseruiat, quo vestitu semper utatur,donec in Monasterium introeat, & interca a Choreis, ct spectaculis inanibus abstineat. Ruae vero eo modo, quo diximus,m-cepta fuerit, Monialium vestibus in Monasterio indui non possit, nisi sex mensibus, postquam reccpta suerit, idque coim cessu Episcopi, & Monialium Superi ris; quibus liberum sit vel producere, Icontrahere illud semestre tempus,quemadmodum cis expedire videbitur. Tumultus autem euitandi causa deducatur , mane ad Monasterium ab intimis propinquis mulieribus, nulla pompa , nulloque inuitatu aliorum, & sola inta ducatur in Ecclesiam interiorem Monasterij , missaque audita, & sumpta Communione, caeterisque solemnibus caer monijs adhibitis, coram reliquis Montalibus, a Superiore, aut a Monasterij consessore vestiatur,qui illam adeo grauem, sacramque actionem aliquo ipso sermone prosequatur. Quod etiam in prosei

sione seruetur.

Superior siue Cons stor hanc cautio

600쪽

Titulus lI. Formula IX. N X. al

dent adhibeas, ne puellae Nouitiae nomen gentilium taminarum imponat, sed Sin Caritan; quae ab Ecclesia celebrantur. I i Quae puella postquam Montalium vestem sescepit, amplius e Monasterii lcptis exire non possit misi fortasse non dum prosesiam paeniteret in Monasterium imircuisse. Si vero semel exierat , nulla illi in posteriim facultas redeundi concedatur.

L. Novitiae causa ante professionein ea

Decreto Tridentini Concilii nihil Mo

nasterio detur, preter id. quod necessarium sit ad victum, di vestitum,eius temporis , quo fuerit in nouitiatu, quod to, tum repraesentari volumus, antequantita puella in Monasterium ingrediatur.

Alia Formula ; Qnae Virgines aediscandae sint in Monasterijs Monta ium; habetur in orare, disp. i.

quae L pag. l. - . . . i . . . is

Ex Concilio Aqui gran. can. 6.

Alim Formula ; De Virginibus , quae se Deo dedicarunt, 'itam po pam subire debeant, si deuia uerint, vel publice numpi xii thabetur in opere pag. si T.

Ex Capitulis Zaccbartae Papae.

Alia similis Formula , in operi

pag. 1 2 ι. disp. I. qirael. . Ex Concilio Turonense II.

em reci- Ex eodem Concilio Mediol. t.

OVoniam ex Tridentini Concilii

Decreto , professio ante deci .vium sextum annum explerum, & ante

annum probationis post susceptum K bitum Asta, nulla est nullamque parit ligationem; Curent Episcopi , n Nouitia ulla, ante illam qtatem, & tempus ad prosessionem admittatur . Praesecta autem Monasterio, triginta ante diebus Episcopo significet,quo tempore Nouitia professura sit; ut vel ipse, si is abest, impeditur, alius; cui ible id negotij dederit, Novitiae volunt temocognoscat: perspiciatque an eius. modi condictionibus sit . quas Monasterrit illius, & Ordinis Regula postulat: asus item Monasterium idonς ι ei denique demonstret,quam gratuSea res sit,quaue multas res , triarilla Religionis vota requirant: ut ea, antequam ad professionem recipiatur, vinculi vim intelligat , quo se obstringi vult. Si Praefecta id iacere neglexerit, elusidem Tridentini Concilij decreto ab eius

ossicio tamdiu amoueatur, quoad Epis copo videbitur. Novitia, ne examinetur intra septa Monasterii sed extra in publica eius Monasterij Ecclesia, ut libere, & fidenter suam voluntatem exponere possit Nulla autem renunciatio bonis a No uitia fiat; nisi quemadmodum a Concilio Tridentino iussum est, facultate ab Σpiscopo, vel eius Vicario permissa ad duos proximos menses ante professio nem fiat. rEt quoniam , quae Moniales, proscΩsione facta, velum susceperunt, quotidie suae Religionis Diuinum ossicium dicere debent, nulla ad prosesiionem admittatur , quae congrue legere, & Oricium discere nesciat. Id autem experiri debebit is, cuius officium est eas examinandi : qui, se praesente, eam legere iubebit. Professionis autem, S diei, &anni, quo facta est, in libro ad eum usum consecto, memoria conseruetur, manu eius

Monialis, quae scribo Olficio langitur: adhibita subscriptione eius quae proseis est, si modo scribere sciuerit; & Superioris, qui eam admiserit. Quo die puella profitetur, vel Monialem habitum induit in foresterijs, aedibusque Monialium, ab eius propinquis ,

SEARCH

MENU NAVIGATION