De iure abbatissarum, et monialium; siue Praxis gubernandi moniales, aliasque mulieres sub habitu ecclesiastico, et regulari degentes. ... Cui accedunt Sacrae Rotae Romanae Decisiones ... præsertim quædam nouissimæ, non antea in lucem editæ, quae vna

발행: 1638년

분량: 646페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

581쪽

Formularium.

Scorpiones securus ingreditur, O in briatus es, inquit Dominus, meus, in Caelo, & tu pacem arbitraris in terra, quae tribulos generat, & spinas, quam ierpens comedit. Non est nobis coli ctatio aduersus carnem, & sanguinem, , sed aduersus Principatus, & potestates tenebrarum harum aduersus spiritalia nequitia in caelestibus. Magnis inimicorum circumdamur agminibus, hostium plena sunt omnia, caro fragilis, & cinis sutura post modicum pugnat sola cum pluri-hus,cum autem fuerit dissoluta, & venerit Princeps Mundi istius, & inuenerit in ea nihil, tunc secura audiet per Prophetam . Non timebis a timore nocturno,

ct a sagitta volante per diem, O is nogotio perambulante in tenebris, ab incur- Iu , ct Demonio meridiano . Cadent is lacere tuo mil&, O decem millia a dextris tuis, ad te autem non appropinquabunt a Quod si eorum te multitudo turbauerit,&ad singula incitamenta vitiorum caeperit aestuare, S dixerit tibi cognatio tua , squid faciemus ξ Respondebit tibi Eliseus. Noli timere, quoniam plures nobis Ei sunt, quὰm cum illis. . SEβUICUR IN EADEM . Quamdiu hoc fragili cor pusculo detinemur , quamdiu habemus Thesaurum istum in vasis fictilibus , &concupiscit spiritus aduersus carnem , &caro aduersus spirituin, nulla est certa vi.ctoria. Aduertarius noster Diabolus, tanquam leo rugiens, aliquem deuorare cu

piens, circuit. Non quaerit Diabolus h mines infideles, non eos qui seris sunt,&quorum carnes Rex Assirius in olla se

cendit, sed de Ecelesia Christi rapete k-stinat. Non venit Saluator pacem mittere

super terram, sed gladium. ITE M POST

PAUCA . Si post nuditates eiunia,fame, carcerem , flagella, supplicia in semet reuersus Apostolus exclamat. Infelix ego homo , quis me liberabit des carcer morsis huius. Tu te putas securum esse debere . Caue quaeso , ne quando de te dicat Deus. Vimo Israel cecedit, ct non es, qui susciter eam. Audenter loquar, cum omnia possit Deus, suscitare Virginem non potest post ruinam , δvalet quidem liberare de paenis, sed

non vult coronare corruptam. Timeamus illam prophetiam, ne in nobis etiam compleatur . Virgines bonae deficient.

obseruat quid dicit , O virgines bonae δε-jicient, quia sunt, & srgines malae. aut

viderit, inquit ,- mulierem ad concupiscendam eam, iam mactatus ea

in corde suo. Perit ergo, & mente vi 'ginitas, istae sunt virgines malae, virgines carne, non spiritu, virgines stultae, quae oleum non habentes excluduntura sponso: si autem & illae, quae virgines sunt , ob alias tamen culpas virginitate corporum non saluantur, quid i

fiet illis , quae prostituerunt membra Christi, & mutauerunt Templum Sancti Spiritus in Lupanar λ Illico audient. Descende , sede in terra , virgo sua Babylonis, sede ux terra, mon es: thronus

sua Cbaldeorum; non v=caberis vltra

modis, ct delicata. Rectius fuerat si ijsse coniugium , ambulasse per plana , quam ad altiora tendentem in profundum inferni cadere. ITEM POST PAGCA. Non soluatur fascia pectoralis, sed statim, ut libido titillauerit sensum, &blandum voluptatis incendium dulci nos

calore perfuderit, erumpamus invocem, Dominus auxiliator meus, nor timebo

quid faciet mihi caro, & cum paululum linterior homo inter vitia, atque virtutes' caeperit fluctuare, dicito Q quare tristis es anima mea, & quare conturbas m ὸ

Spera in Deo , quia confitebor illi salatare vultus mei, & Deus meus. Nolo sinas cogitationem crescere , nihil in te Babylonium, nihil confusionis adolescat. Dum paruus est hostis interfice on uitia, ne zizania crescant elidatur in semine . Audi Psalmistam loquentem . Filia Babylonis misera, Beatus, qui retribuet tibi retributionem tuam , quam retribui Hi nobis. Beatus, qui unebit, ct algidet paruulos tuos ad petram. Quia enim impossibile est in sensium hominis nonhruerelanatum medullarum calorem, ille laudatur, ille praedicatur Beatus, qui statim ut caeperit cogitare sordida, statim interficit cogitatus, ct elidit uos ad Petram. Petra autem

erat

582쪽

Titulus L Formula I.

erat Christus. ITEM IBI. Si autem, haec sustinent illi, qui exeso corpore solis cogitationibus oppugnantur, quid patitur puella , quae delicijs fruitur Znempe illud Apostoli, vivens mortua

e II. Si quid itaque in me potest esse consilij, si experto creditur, hoc primum moneo, hoc obtestor, ut sponsa Chri

vinum fugiat pro veneno. Hςc aduersus adolescentiam prima arma sunt Demonum. Nec sic auaritia quatit, inflat

superbia, delectat ambitio, facile alijs caremus viiijs, hic hostis intus inclusus est , quocumque pergimus nobiscum portamus inimicum. Vinum , &adolescentia duplex incendium voluptatis . Quid oleum flammae adijcimus quid ardenti corpusculo sementa ignium

mini ramus e Paulus ad Timotheum .

Iam noli, inquit , aquam bibere sed

mino modico utere propter stomacta / ,

irequentes tuas ins states. Vide quibus causis vini potio concedatur ;vt ex hoc stomachi dolor, & frequens medeatur infirmitas, & ne nobis sormian de aegrotationibus blandiremur . modicum praecepit esse sumendum , ,

Medici potius consilio, quam Apostoli :Alioquin idem Apostolus alibi se dixisse

meminerat . Et vinum, in quo e Ii luxu rLr, ct bonum Hi homini υinum non bib

re, ct carnem non manducare. Noe vi

num bibit, & inebriatus est, rudi adhuc saeculo, & tunc primo plantata vineata inebriare sorstan vinum ncsciebat, & intestigas scripturae in omnibus sacrameniatum margaritum quippe est sermo Dei;& ex omni parte sorari potest post

ebrietatem rudatio semorum subsecuiata est, libido iunista luxuriae, prius enim

venter extenditur, & sic caetera mem bra concitantur . Manducauit enina

Populus, ct bibit, & surrexerunt ludere , Loth amicus Dei in monte saluatur,& de tot millibus populi, solus iustus inuentus inebriatur a filiabus suis, & licet illae putarent genus humanum defecisse, α hoc facerent liberorum magis desiderio, quam libidinis, tamen sciebant virum

iustum, hoc, nisi ebrium non esse factu-

rum. Denique quid iecerit, ignorauit ι δο

quamquam voluntas non sit in crimine ,

error in culpa est. ITEM IN EI DEM. Innummerabilia sunt in scripturis responsa diuina, quae gulam damnent, & simplices cibos praebeant. Verum quia nunc non est propositum de ieiuni js disputare,&uniuersa exequi sui est tituli , de voluminis . Haec suinciant pauca de pluribus. Alioquin ad exemplum horum poteris tibi ipsa colligere, quomodo, & primus deParadiis homo ventri magis obediens, quam Deo, in hanc lachrymarum deiectus est vallem, & ipsum Dominum fame Sathanas tentaverit in deserto , &Apostolus clamitat . Esca ventri , , venter escis , Deus autem , ct hunc, ct in

las defruet, & de luxoriosis , quorum in Deus venter est. Id enim colit unusquis.

que, quod diligit, ex quo sollicite prouidendum est, ut quos saturitas de Paradiso expulit , reducat esuries , quod si volueris respondere, te nobili stirpe generatam , semper in delicijs, semper in . plumis, non posse a vino, & exculentior,bus cibis abstinere, nec his legibus vivere districtius; Respondebo, vive ergo le- fetua, quae Dei non potes. Non quod

Deus uniuersitatis creator, & Dominus intestinorum nostrorum rugitu, ct inaniatate ventris, pulmonumque delectetur

ardore, sed quod aliter pudicitia tuta esse non possit. Iob Deo carus, ct testimonio ipsius immaculatus , ct simplex audi quid de Diabolo suspicetur. Virtur eius in lumbis , ct pote suas eius in Umbilico.. Omnis igitur aduersus viros Diaboli virtus in lumbis est, omnis contra feminas in umbilico sortitudo. Vis scire ita esse ut dicimus Θ arripe exempla , . Sampson leone sortior, &saxo durior & qui unus, & nudps mille persecutus est armatos, in Dali mollescit amplexibus,

re, quot quotidie Virgines ruant, quantas de suo gremio Mater perdat Ecclesia is, super quot sydera superbus inimicus ponat thronum suum, quot petras excavet,& habitet coluber in soraminibus earum. Videas plerasq; viduas antequam nupto a 2 inse-

583쪽

Formularium.

felicem eonscientiam mentitam tantum verte protegere, quas nisi tumor

uteri, ct infantum prodierit vagitus si has , & castas se esse gloriantur, & erecta ceruice, & iudentibus pedibus incedunt . Aliae vero sterelitatem praebibunt, di nec dum sati hominis homicidium faciunt . Nonnullae, cum se senserint comcepisse de scelere, obortij venena mediutantur , & stequenter etiam ipsae commortuae trium criminum reae ad inseros

perducuntur, homicidae sui, Christi adulturae nec dum nati filij parricidae . Istae

sunt, quae solent dicere, omnia munda mundis, sufficit mihi conscientia mea . Cor mundum desiderat Deus, cur me abstineam a cibis , quos creauit Deus

ad utendum ξ ct si quando lepide , &festiue volunt vivere , ubi se mero ingurgitauerint , Fbrietati sacrilegium copulantes, aiunt. Absit, ut ego a Christi sanguine me abstineam . Hae sunt , quae per publicum notabiliter incedunt , & surtiuis oculorum nutitiis adolescentium greges post se trahunt , quae stinper audiunt per Prophetam .

Facies meretricis facta est tibi ., Nolo

habeas consortium Matronarum , nolo ad nobilium Domos accedas, nolo te stequenter videre, quod contemnens virgo esse voluisti. Neque vero earum tantum te cupio declinare congressus .

quae maritorum inflantur honoribus , quas eunuchorum greges sepium , &in quarum vestibus attenuata in illum auri metalla texuntur : sed etiam eas

sege , quas viduas necessitas fecit. Sint tibi sectae , quas ieiunia tenuant, quibus pallor in secie est , quas aetas probauit, & vita , quae quotidie in coesibus suis canunt. Vbi pascis , ubi cubas in moudie quae ex affectu dicunt, cupio dissolui, & esse cum Christo, sit itaque tibi moderatus cibus, d:

numquam venter expletus, plures quippe sunt , quae cum vino sint sobriae ciborum largitate sunt ebriae. Adorationem tibi nocte surgenti non indigestio ructum sectat, sed inanitas . Crebrius lege , disce quamplurima . Tenenti C dicem somnus obrepat , ct cadentem seciem pagina lancta suscipiat . Sint tibi quotidiana ieiunia, & resectio satietatem fugiens. Nihil prodest biduo trisduoque transmisso vacuum portar ventrem, si pariter obruatur , si compensetur saturitate ieiunium. Illic omens

repleta torpescit, & irrigata humus spinas libidinum germinat. Si quando se

seris exteriorem hominem florem adolescentiae suspirare, & accepto cibo,cum te in lectulo compostam dulcis libidinum pompa concesserit, arripe stutum fidei, in quo ignitae Diaboli extinguuntur sagittae, omnes adulterantes quasi cliba- 4nus corda eorum . SE UITUR IN EADEM. Dissicile est humanam animam aliquid non amare, & necesse est 'ut in quocumque mens nostra trahatur affectus; carnis amor, spiritus amore superetur. Desideriti desiderio restinguitur, quicquid vide minuitur, hic crescit. Que potius semper ingemina. Sisper lectulion meum in noctibus quaesui, quem dilexit

omnia mea, Morti cale igitur, ait Apo- lstolus , membra ves Ira , quae sunt super terram. Vnde, di ipse confidenter aie

bat . Uiuo autem Iam non ego, vivit ve

ro in 1 ve Cisi ius. Esto cicada noctium , laua per singulas noctes lectum tuum stachrymis stratum tuum riga. Vigila ,& fias sicut passer insolitudine Psalle spiritu, psalle S sensu . Benedic anima ,

Domino , & ne obliviscaris omnes re tributiones eius, qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis, qui senat omnes infirmitates tuas , & redimit ex cor- 4ruptione vitam tuam . Illud quoque tibi vitandum est cautius, ne vanae gloriae ardote capiaris . Gomodo , inquit Iesus , potestis credere gloriam ab bominibus accipientes . Vide

quale maiqua fit , quod qui habue-

rit, non potest credere u Nos verblicamus . uoniam gloriatio mea tura, ct qui gloriatur in D=mino glorietur si adsue hominibus placerem, Chri- .sus seruus non essem. Ei mihi autem abs gloriari, nisi in Cruce Domini Nos, i Iesu risi , per quem misi mundus Crucia us

584쪽

Titulus I. Formula I

fixus ess, ct ego Mundo, & illud. In tes

laudabimur tota di In Domino laudabitur anima mea. Cum lacis eleaemosynam

Deus solus videat, cum ieiunas laeta sit secies tua, Vestis nec satis munda, nec

sordida , ET MOX. Nec satis religiose velis videri, nec plus humilis, quam necesse est , ne gloriam fugiendi quaeras, plures enim paupertatis, misericordiae , atque ieiunij arbitros declinantes hoc ipso cupiunt placere, quod placere cotemnunt,& mirum in modum laus dum vitatur, appetitur. Sunt quippae nonnullae, exterminantes secies suas ut hominibus appareant ieiunantes, quae statim, ut aliquem viderint ingemiscunt, demit-t ut lupercilium,& operta facie, vix unum oculum liberant ad videndum . Vestis

pulla,Cingulum sacceum, & sordidis manibus , pedibusque, venter solus, quia videri non potest, aestuat cibo. His quotidie Pialmus ille canitur, Dominus diu pabit ossa hominum sibi placentium M . ITEM IBI. Post haec quamquam Apostolus semper orare nos iubeat, & sanctis

etiam ipse somnus oratio sit,tamen diuersas orandi horas debemus habere, ut si forte aliquo suerimus opere detenti, ipsum nos ad osticium tempus admo

neat . Horam tertiam, sextam, nonam,

diluculum quoque, & Vesperam, nemo est qui nesciat. Nec cibi sumantur , nisi

oratione premissa , nees recedatur amensa, nisi reseratur Creatori gratiae . Noctibus bis , terque surgendum, reuoluenda quae de scripturis memoriter

retinemus . Ad omnem actum, ad omnem incessum manus pingat crucem .

Nulli detrahas, nec aduersus filium matris tuae ponas scandalum. Nec s biduo ieiunaveris putes te non ieiunantibus esse meliorem. Tu ieiunas, &irasceris, ille comedit, & fronte blanditur. Tu vexationem mentis , & ventris esuriem rixando digeris , ille moderatius alitur& Deo gratias agit . Vnde quotidie νclamat Isaias. Non tale ieiunium elegi, dicit Dominus. In diebus ieiunorum v

Brorum inueniuntur voluntates ve Ira .

Nec jllatum tibi exempla proponas ,

quae carnis curam facientes possessi num redditus , & quotidianas domus impensas supputant. Nec dicas, illae , & illa suis rebus fruitur, honoratur ab hominibus ,sratres ad eam conueniunt, &sorores.Numquid ideo Virgo esse desijt primu dubium est, an Virgo sit talis. Non enim quomodo videt homo videt Deus, homo videt in secie, Deus aute in corde. Dehinc ,etiamsi corpore virgo est, an spiritu Virgo sit, nescio, Apostolus autem ita Virginem definiuit, Vis sancta corpores tritu. Haec omnia, quae digessimus dura videbuntur ei, quς non amat Christum . Qui autem omneu . saeculi pompam pro purgamento habu rit, & vana duxerit uniuersia sub sole, ut Christum lucrifaciat, qui commortuus est Domino suo , & conlurrexit, & crucifi-xio carnem cum viiijs, & concupiscem

iijs libere proclamabit, quis nos separabit a charitate Christi Θ An tribulatio ξAn angustia ξ an persecutio ξ an fames Θan nuditas Θ an periculumὸ an gladius Et

iterum, certus sum, quia neque mors, neque vita, neque Angelus, nec Principatus, neque potestates, neque instam tia , neque futura, neque sortitudo, neque excelsum, neque profundum, neque alia creatura poterit nos separare a charitate Dei, quae est in Christo Iesu Domino nostro. Habeto in mente quomodo in Apocalypsi in Virginitate permanentes laudantur . Virgines, inquit Ioannes , permanserunt. Hi sunt , qui sequuntur Agnum quocum: vadit. Quotiescumque te vana saeculi delectauerit ambitio, quoties in mundo aliquid viderisgloriosum ;ad Paradisum mente transgredere, esses

incipe , quod futura es, & audies j sponso tuo. Pone mesicut umbraculum in corde

tuo, scut Agnaculum in brachio tuo, &Opere pariter, ac mente munita, clamabis di dices. Aquae multae non poterant extinguere charitarem, O sumina non Uerient illam.

585쪽

6 Formularium

Ex Epistola Sancti Hieronymi ad

Demetriadem.

Num illud tibi, nata Deo, praeque

omnibus unum praedicam, & repetens , iterumque monebo, ut animum tuum Sacrae Lectionis amore occupes,

nec in bona terra pectoris tui Iolij, auenarumque sementem suscipias, ne dommiete Patresamilias,inimicus homo ZiZ nia superseminet; sed semper loquaris in noctibus quaesiui quem diligit anima mea. Adhaesit post te anima mea, ni suscepit dextera tua, quando eras in taculo, ea quae erant seculi diligebas, nunc autem , quia taculum reliquisti, & secundo post baptismum gradu inijsti pactum cum Aduersario tuo dicens, renuntio tibi Diabole, & seculo tuo, di pompae tu , & operibus tuis, seruatadus, quod pepigisti, ct esto contentiens, pactumque custodiens cum aduersario tuo,

dum es in via huius iaculi, ne sorte tradat te Iudici, tradarisque Ministro,& non inde exeas, nisi soluas nouissimum quadrantem , idest minimum quodquo delictum , quia pro otiolo verbo reddi, turi sumus rationem in die iudicij. Hςedicta sint, non infausto contra te vatic nio , sed cauti, pauidique monitorijs ossicio ea quoque in te , quae tuta sunt formidantis. Si spiritus inquit potestatem habentis ascenderit super te locum tuum ne dimiseris. Vult nos loco mouere hostis, & de gradu cκcedere ν,

sed solidanda sunt vestigia, & dicendum.

Statuit supra petram pedes meos, dic. Si in cogitationes tuas coluber asconderit serua cor tuum, & cum David cauito. Ab occultis meis manda me, se ab alienis parce fruo tuo, claude cubiculum p ctoris. crebro signaculo Crucis munias frontem tuam, ne exterminator Egipti in te locum reperiat. Post cogitationum diligentissimam cautionem Ieiuniorian tibi arma sumenda sunt, & canendum cum Da uidiumsitaui in ieiunio animam

meam , ct onerem tamqua panem mam

ducaui , ct cum moles ii essent mihi indu bar cilicio. Saluator Generis humani, qui virtutum, & conuersationis suae nobis reliquit exemplum,post baptismum statim inuinitur a spiritu, ut pugnet contra Dia. bolum, & oppressum eum, atque contritum tradidit discipulis conculcandum . Vnde, & Apostolus loquitur. Deus amum conteres Satanam sub pedibus et es is velociter ' tamen hostis antiquus post quadraginta dieru,ieiunium per cibu molitur insidias, & dicit, Si fllius Dei es, disit lapides Hii pane r. ni. In Iob scriptum est de Dracone. Virtus eius in lumbis eius, ct irritudo illlus super umbilicumveniris eius. Aduersum iuuenes, & puellas aetatis ardore hostis nostet abutitur,& inflammat rotam natiuitatis,nastrae, &implet illud oleae, omnes ad terraro quas clibanus corda eorum, quae Dei misericordia, & ieiuniorum frigore restinguntur. Haec sunt ignita Diaboli iacula,quae simul vulnerant, & inflammant. Sic quoque debes ieiunare, ut fracto corporis appetitu, nec in lectione, nec in psalmis, nec in vigilijs solito quid minus faciasa iunium non perfecta virtus, sed caeterarum virtutum syndamentum est, & sanctificatio, atque pudicitia, sine qua nemo videbit Deum , gradus praebet ad summa scandentibus ; legamus Euangeliuprudentum, ct stultarum Virginum, quarum aliquae cubiculum ingrediuntur spo- si, aliae bonorum operum oleum non habentes extinctis lampadibus excluduntur . Disce quid boni operii habeat continentia , & quid c contrario mali latinitas, scurilitas, &lasciui , te praesente rano habeant locum.Nunquam verbum inhonestum audias, aut si audieris no inesceris, perditae mentis homines via' frequenter , leuique sermone tentant claustra pudicitiae, ridere,o rideri saecu latibus derelinque, gravitaS personam tuam decet. Superfluum reor te monCre contra Auaritiam, cum Apostolus do ceat auaritiam esse idol hum cultum , laudent te esurientium viscera, non rubantium opulenta conuiuia. Christum vestire

586쪽

vestire in pauperibus, pascere in esurientibus, & praeter psalmorum, & orationis ordinem, quod tibi hora tertia, sexta , nona, ad Vesperum, media nocte, di mane semper est exercendum , statue quot horis Sacrain Scripturam ediscere debeas, quanto tempore legere, non ad laborem, sed ad delectationem ,& instructionem animae. Cumque haec finieris , spatia , & frequenter te adfigenda genua solicitudo animae suscitauerit; habeto lanam semper in manibus, vel staminis pollice fila deducito, vel ad torquenda sub tegmina in alveolis sus a vertantur, ali rumque neta, aut in globum collige, aut

texenda compone. Si tantis operum varietatibus sueris occcupata, tauquam tibi dies longi erunt. Haec obseruans, & te

ipsam salvabis, & alias, Seris magistra

sanctae conuersationis, multarumque castitatem lucrum tuum facies , scriptura

dicentc,In desideri,s es anima omnis otiosi. Ideo enim tibi cum omnibus laborandum est, ut per occasionem operis nihil

alluci cogites, nisi quod ad Domini pertineet seruitutem.Simpliciter loquar.Qua-uis Omnem censum tuum in pauperes distribuas,nihil apud Christum erit piniosius nisi quod manibus tuis ipsa conseceris , vel in usus proprios, vel in exemplum Virginum caeterarum. Bonum est igitur obedire maioribus,parere persectis& post regulas stripturarum, vitae suae tramitem ab alijs discere, nec praeceptore uti pessimo, scilicet Praesumptione sua. Matronarum maritis saeculo seruientium tibi consortia declinantur, ne solicitetur animus, & audias quid vel maritus, uxori, vel uxor Iocuta sit viro. Venenatars ni huiusmodi confabulationes, luper quarum damnatione saecularem versum assumens Apostolus secit Ecclesiastieum.

Corrumpunt bonos mora; confabulationesmata. Graues iamin; tibi comites eli-

antur, quarum probana est conuersatio, termo moderatus, sancta verecundia . Fuge lasciuiam puellarum,quq Ornant caput', crines a fronte dimittunt. Illa sit tibi pulchra, illa amabilis, illa habenda inter hocias, quae se nescit esse pulcbram. Faelix illa conscientia, ct Beata Virginitas, in

cuius corde, praeter amorem Christi, qui est sapientia, castitas, Patientia, atque Iustitia, caeteraeque virtutes, nullus alius versatur amor, nec ad recordationem hominis aliquando suspirat, nec videre desiderat, quem cum viderit,nolit dimidi istere . Sanctarum Virginum propositum,& caelestium consimilem gloriam, quamdam non se bene agentium nomen infamat . Finem iungo principio, nec semel monuisse contentus sum. Ama Scripturas sanctas, & amabit te sapientia, & dilige eam, & sseruabit te. Honora illam, &lexabitur te. Haec monilia in pectore, di in auribus tuis haereant. Nihil aliud

nouerit lingua nisi Christum, nihil possit sonare, nisi quod Sanctum est.

Eiusdem, ex Epistola ad Furiam. ARripe quaeso occasionem, & Ac de

necessitate virtutem.Non quaeruntur in Christianis initia, sed finis. Paulus male carpit,sed bene finiuit. Iudae laudantur exordia , sed finis proditionis damnatur. Meretrix illa in Evangelio baptizetata lachrimis suis , ct crine, quo multos ante deceperat,pedes Domini tergens, saluata est. Non habuit crispantes mitras, nec stridentes calceolos , nec orbes stibiosulginatos,tanto foedior. quato pulchrior. Vidua,quq marito placere desiuit,& iuxta Apostolum vere vidua est,nihil habet necessarium, nisi perseuerantiam. Ardentes Diaboli sagittae ieiuniorum, & vigiliarum rigore restringendet sunt. Aut loquendum nobis est, ut vestiti stimus , aut vestiendii,

ut loquimur ; Quid aliud pollicemur, de

aliud ostendimus, lingua personat castitatem, & totum Corpus proseri impudicitiam. Hoc quantum ad habitum per rtinet,& ornatum. Caeterum vidua, quae in

delici' et ii si est meu, sed Apostoli)vivis mortua est. Quid sibi vult hoc quod ait ,

vivens mortua est vivere quidem videtur ignorantibus, & non esse peccato mo

tua,sed Christo, quem secreta non sellunt

mortua

587쪽

Formularium

mortua est. Apostolus macerat corpus suum, & animae subicit imperio, ne quod alijs praecipit,ipse non seruet & adolesce-tula seruente cibis corpore, de castitate secura est Neque vero haec dicens condemno cibos, quos Dominus creauit ad utendum cum gratiarum actione, sed iuuenibus, & puellis incentiva assero est ita voluptatum. Non Aetnaei ignes, non . Vulcania tellus, non Vesuuius, & olympus tantis ardoribus aestuant, ut Iuveni-Ies medullae vino plenae, & dapibus inflammatae. Grandis ergo virtutis est, &sollicitae dii gentiae, superare quod nata

sis, in carne non carnaliter vivere, tecum

pugnare quotidie, & inclusum hostem Argi, ut fabulae serunt, centum oculis o seruare. Prunum igitur ; sit stomachi firmitas patitur , donec puellares annos transeas, aquam in potu sume, que natura frigidissima est aut si hoc imbecillitas prohibet , audi cum Timotheo: Vino

modico utere propter I Iomachum, O fe-quentes tuas infirmitates . Deinde in

ipsis cibis calida quaeque deuita. Non solum de carnibus loquor, super quibus

vas electionis proseri sententiam: Bonum es non manducare carnem ,-non bibere

vinum: Sed etiam in ipsis leguminibus inflantia quaeque, &grauida declinanda Di t. Niail scias ita conducere Christianis' adolescentibus, ut essem olerum; unde, &in alio loco: aut infirmus es it,olcra ma- ducet: Ardorque corporum frigidioribus cpulis temperandus est: Nihil sic inflammat corpora, aut titillat membra genitalia, sic ut indigestus cibus, ructusque conuulsus. Maio apud te, filia verecundia parumper, quam causa periclitari. Qui quid seminarium voluptatis est, venenum puta. Parcus cibus , di venter semper esuriens , triduanis ieiunijs praeseratur. Et multo melius est quotidie parum, qua raro satis sumere. Pluuia illa optima est, quae sensim descendit in terram: si 'bitus, ct nimius imbo, in praeceps arua subuertit. Quando comedis, cogita quod statim tibi Oi andum illico, & legendum sic. Descripturis banctis habeto fixum versuum numerum . Istud sensum Domino tuo redde. Nec ante quieti membra concedas , quam calathum pectoris tui hoc subtegmine impleueris. Post Scripturas Samctas , Doctorum hominum tractatus lege

eorum dumtaxat, quorum fides nota est. Amorem monilium, atque gemmarum , sericarumque vestium transser adscie tiam scripturarum. Fac tibi amicos de inimico mammona, qui te recipiant in sterna Tabernacula. Iuuenum suge comortia: Comatulos, comptos, atque lasciuos, domus tuae tecta non videant. Cantor pellatur ut noxius. Fidicinas, & PLLtrias, & istiusmodi chorum Diaboli, qua- si mortifera Sirenarum carmina proturba ex aedibus tuis. Noli in publicum subinde procedere. Pessimae consuetudinis est,

cum fragilis sexus, & imbecilla stas suo

abutitur arbitrio, & putat licere, quod libet . Omnia quidem licent, sed non omnia expediunt.

FORMULA IV.

Excerpta ex Epistola Caeci tu, C priani , De habitu Virginum.

Vnc nobis, inquit, ad Virgines simmo est, quaru quo sublimior gloria

est,maior,& cura est. Rosest ille ecclesiastici germinis decus, atque ornamentum

gratiae spiritalis , laeta indoles , laudis, &

honoris opus integrum , ct incorruptum, Dei imago respondens ad sanctimoniam

Domini, illustrior portio Gregis Christi. Gaudet per illas,atque in illis largiter illoret Ecclesiae matris gloriosa foecunditas, quantoque plus copios a Virginitas numero suo addit, tanto plus gaudium ma- tris augescit. Ad has loquimur, has ad-' hortamur affectione potius, quam pol

state. Vt quae se Christo dicauerint, &a carnali concupiscentia recedentes, tam carne, quam mente se Deo voverint, consument opus suum magno praemio destinatum; nec ornari iam, aut pia erecuiqua nisi Domino suo studeant , a quo,

di mercedem virginitatis expediant. SEQUI TUR. Quod si Christum continentia sequitur , ct regno Dei virginitas destinatur

588쪽

Titulus I.

Ilinatur, quid est illis cum tereno cultu, & cum ornamentis, quibus dum homi- .nibus placere gestiunt, Deum offendunt, non cogitantes esse praedictum. βuibominibus placent, confusisunt, quoniam Deus nihil fecit ictus/ & Paulum quoque gloriose, & sublimiter praedicasse: si h minibus placere veLem, ri si seruus nouesem I Continentia vero, &pudicitia non in sola carnis integritate consistit,sed etiam in cultus, & ornatus honore pariter, ac pudore, ut secundum Apostolum, quae impia est,sancta sit corpore, & spiritu. SE UITUR. Virgo non esse tantum, sed & intelligi debet,& credi,ut nemo , cum virginem videt dubitet, an virgo sit. Parem se integritas in omnibus

praestet, nec bonum corporis cultus infamet, quid ornata, quid compta procedit, quasi maritum aut habeat , aut quaerat λ Timeat potius placere, si virgo est, nec periculum sui appetat, quae ad meliora, & diuina se seruat. Quae virum non habent, cui placere se simulent, integrae , & purae non tantum corpore, sed etiam spiritu , perseuerent. Neque eniti fas est virginem ad speciem Qrmae suae conii, aut de carne, & de eius pulchritu-

dime gloriari, cum nulla sit illi magis, qua

ad uersus carnem colluctatio, & vincem di corpcnis, ac domandi obstinata certatio . SEβUITUR. Neminem Christianum decet, & maxime virginem non decet claritatem ullana computare carnis& honorem, sed solum appetere sermonem Dei, bona in aeternum mansura

complacti. SEβVITUR. Scriptum estes legitur, & auditur, & in exemplum nostri Ecclesiae ore celebratur: aulaicisse in chriau manere, debet quomodo ilis ambulauit , ct is ambulare . Ambulandum est vestigijs paribus, smula ingressione nitendum est. Tunc respondet aes fidem nominis sectatio veritatis , &credenti praemium datur, si quod creditur, & geratur. Locupletem te dicis, &diuitem , sed diuitijs tuis Paulus occurrit& ad cultum, atque ornatum tuum iusto fine moderandum sua voce praescribit, Sint, inquit, mulieres cum verecundia in ,

ct pudicitia componentes Re , non intortis

crinibus, neque auro, neque margaritis

aut vese pretiose, sed mi deret Muliere

promittentes caHitatem, per bonam com

versationem. Item Petrus ad haec eadem praecepta consentit, & dicit. Sit in mulie

re non exterior ornamenti, aut auri, aut

venis cultus, se Eultus cordis. Quod si illi mulieres quoque admonent coercen das, & ad ecclesiasticam disciplinam re Iigiosa obseruatione moderandas, quae xxcusere cultus suos soleant per maritum, quanto id magis obseruare Virginem fas est, cri nulla ornatus sivi competat venia, nec derivari in alterum possit mendacium culpae , sed sola ipsa remaneat in crimine ILocupletem te dicis,& diuitem; sed non omne, quod potest, debet, & fieri, cumscriptum sit: Omnia licent ,sed non omnia expediunt, omnia licent , sed non omnia aedificant. Caeterum si tu te sumptuosius comas, & per publicum notabiliter ince das, oculos in te iuuentutis illicias, suspioria adolescentium post te trahas, concupiscendi libidinem nutrias, sperandi Amenta succendas, vicisi ipsa non pereas, alios tamen perdas, & velut gladium te,& venenum videntibus prateas: excusari mon potes, quasi mente casta sis , &pudica, redarguit te cultus improbus, &impudicus ornatus; nec computari lana poteris inter puellas', & virgines Christi, quae sic vivis, ut possis adamari. orna mentorum, ac vestium insignia, & leno cinia formarum non nisi prostitutis, ciimpudicis fgminis congruunt. Fugiant costar virgines, & pudicar incestarum culi habitus impudicarum, lupanarium insignia ornamenta mereticum. Hoc Deus culpat, hoc denotat. Sericum, & pur-huram indutar Christum induere non pol sunt; auro, & margaritis, & monilibus adornatae ornamenta cordis, ac pectoris perdiderunt. Virgines certe, quibus hie sermo nunc consulit, quae se eiusmodi asetibus compserint, inter Virgines se not Aputent debere numerari: Audite itaque Virgines, ut parentem; audite quaeso vos

docentem, pariter, ac monentem; audite utilitatibus , ct commodis vestris fidelia

589쪽

. I Formularium

ter conssilentem. Estote tales, quales vos Deus artifex fecit , estote tales, quales vos manus Patris instituit. Maneat in vobis facies incorrupta, ceruix pura,sorma sincera . Vince vestem, quae virgo es, quae Deo seruis . vince aurum, quae carnem vincis, &saeculum. Arista& angu- ista est via, quae ducit ad vitam; durus, &arctus est limes, qui tendit ad gloriam . Lata, ct spatiosa itinera vitae tathalis illic illecebrae, & mortiferar voluptates, illic Diabolus blanditur, ut fallat s arridet, ut noceat, illicit, ut occidat. Seruate Virgines , seruate quod esse caepistis, seruate

quod eritis. Magna vos merceS manet, praemium grande virtutis, munus maximia castitatis. Quod suturi sumus,iam vos esse carpistis, vos resurrectionis gloriam , in isto iaculo iam tenetis, pes si culum sine saeculi contagione transitis; cum castae perseueratis, & virgines, Angelis Dei estis aequales. Tantum maneat, & duret solida, & illaesa virginitas, ex ut caepit sorti. ter, iugiter perseueret, nec monilium, , aut vestium quaerat ornamenta, sed morum . Deum spectet, & Casum, neque oculos ad sublime porrectos ad carnis, &Mundi concupiscentiam deprimat, aut ad terrena deponat,&c. Primus bomo,inquit, de trarae limo ,secundus homo de Caelo.α

sis usse de limo,tales,ct qui de simq; O qualis caelemiis, tales m cael est, quomodo pomtauimus imaginem eius , qui de limo eii, ponemus, ct imaginem eius qui de cino es. Hanc imaginem Virginitas portat, portat integritas, sanctitas portat, & veritas , portant disciplinae Dei memores iustitiam cum religione retinentes, stabiles in fide, humiles intimore ad omnem tolerantiam sortes, ad sustinendam iniuriam mites , ad faciςndam miseric diam faςile , stateri'

pace unanim S , atque concordes. Quae

vos singula o b onae virgin obser uarres, diligere , implere debetis , quae Deo,

ct Christo vacantes ad Dominum, cuν vos dicatis, & maiore, & meliore part .praeceditis. Prouectar aetatis iunioribus facite magisterium;minores n*tv prpebete maioribus ministerium, comparibus i sitamentuM- .Hortamentis vos mutuis

excitate, qmulis de virtute documentis ad gloriam prouocate; durate sortiter, spiritualiter pergite, peruenite seliciter.

pi Sanctimonialibus directo. GAudete, di exultate in Domino,

venerabiles filiae, & gratias illi iugi ter uberes agite, qui vos de tenebros . si culi huius conuersatione ad Portum quietis, & Religionis attrahere,& prouocare dignatus est. Cogitate iugiter unde existis , & ubi peruenire meruistis. Reli quistis fideliter mundi tenebras, contempsistis libidinis incendium, & ad castitatis refrigerium peruenistis; respuistis gulam,& abstinentiam eligistis. Res uistis aua ritiam, atque luxuriam, &caltatem, vel misericordiam tenuistis,& quamuis vobis usque ad exitum vitae non desiit pugna,

tamen Deo donante securi sumus de ve .stra victoria. Sed rogo vos venerabiles iliae , Yt quanto securae estis de praeteritis, tanto sitis sollicitae de suturis omnia enim crimina,vel peccata cito ad nos reuertun- tun, si non quotidie bonis operibus e pugnentur. Audite Apostolum Petrum dicentem. Sobriae estote, O vigilate,quia aduersarius user Dialom tanqua leo rugiens aliquid deuorare quaerens, circuit. Quamdiu in hoc corpore vivimus, die nocteque Christo adiutore, vel duce contra Diabolum repugnemus.Sunt enim

aliquae, quod peius est, negligentes, ct tepidae, quae de solo Christianitatis voca bulo gloriantur,ri putant, quod illis sius- sciat vestem linitasse,&Religionis tantum habitum suscepisse, nescientes illud pro pheticum . Fili iaccedens ad uisuram Dei, sta in Iugeia, O timore, i ct prepa

ra ammam. tuam ad tentationem. Nec

sententiam Psalmistς considerantes. Propter ve=ba labiorum tu rum, suam vias

duras, Sillud quod Apostolus dixit. Permultas tribulationes oportet nos intrare in

Regnum Caelorum. Vestes enim iaculares deponere, ide religiosas assumere, unius horae

590쪽

Titulus Ι. Formula IV.

horae momento possumus, mores vero bonos iugiter retinere, vel contra malas

dulcesque voluptates iaculi huius quamdiu vivimus, Christo adiutore laborare debemus, quia non qui carperit, sed qui perseuerauerit usque in finem, hic saluus

erit. In primis ergo omnis anima, quae religionem seruare desiderat, gulae concupiscentiam vincere, ebrietatem vitare, tota fidei virtute contendat, & ita temperatum conuiuium, mensemque mediocrem habere studeat ut caro illius, nec mimietate abstinentiae debilitetur, nec per deliciarum abundantiam ad luxuriam pro- .uocetur. Deinde abiecta superbia , cui. Deus resistit, profundae humilitatis iaciat fundamentum, inuidiam velut Vipereum venenum detestetur, ac fugiat, linguan refrenet, detractionem, quasi venenum respuat, verba otiosa nec ipsa proserat, nec ab alijs prolata auribus suis libenter admittat. Vestimentorum habitum nec nimis abiectum, nec notabiliter pompo- sum , aut periculose elegantem habere consuescat ; lectionem, aut ipsa stequentius legat, aut legentis verba t. ita pectoris auiditate suscipiat. De Divinis Seripturarum' sontibus iugiter aquam salutis hauriat; illam utique de qua Dominus dicit . credit in me , mina de ventrerius fluent aqua uiuae. De Paradisi etiam floribus,hoc est Sanctarum Scripturarum sensibus anima sincta se iugiter ornare contendat, ex ipsis praetiolas margaritas suis auribus indesinenter appendat, & ex ipsis, anulos, & dextralia, dum exercet opera bona , sibi componat, ibi vulnerum medicamenta, ibi castitatis aromata, ibi compunctionis holocausta requirat. Quae vero Religionem immaculato corde, & puro corpore conseruare desi- dc rat, aut numquam in publicum, aut non nisi pro grandi, & ineuitabili necessit ate procedat. Nolite quaeso vos , nolit e quibuscumque, aut occasionem dare, aut familiaritatem tribuere . Quae vero libidinem,Christo adiuuate,supcrare de

siderat , iamiliaritatem sugiat, & quq indignam familiaritatem non spreuerit, aut se, aut alium cito perdet , sed sorte dicet

aliqua . Ideo familiaritatem non sugio, quia volo habere, quod vincam. &as

uersarium meum cupio tenere captiuum.

Vide ne contra te aduerserius incipiat rebellare. Vide ne te ducat captiuitas ista captiuam. Audi Apostolum dicentem, fugite fornicationem . Contra reliqua vitia oportet nos omni virtute resistere , contra libidinem vero, fuga nobis neces.seria est. Esto ergo libidinis fugitiva, si vis esse castitatis pugnatrix; sed quod dico diligenter attendite. Quando sola aliqua libidinis stimulis incitatur, Christo

adiuuante repugnet, quantum praeualet contra se, quia non habet, quo possit gere, quando vero per alterius sodalit tem, Oportunitatem voluptatis Diabolus subministrat ipse in familiaritatem quantum praeualet, ut diximus, anima seni lata. refugiat, sed ut haec Omsuaseruare possimus,abstinetiam rationabilem teneamus, quia vera est tinctissimi illius viri sententia. Prout continueris ventrem, ita & venenosos motus eius; humilitatem etiam veram, quantum possumus conseruemus, non enim diu carnis integritas seruatur, ubi animus superbiae tumore corrumpitur: praecipue si iracundiae flamma frequentius surgit, castitatis; & virginitatis flores cito consumit. Casta enim, & Deo

deuota anima, non istum extraneorum,

sed etiam parentum suorum familiaritatem habere non debet, si enim vasa, quae Ecclesiae offeruntur , ut in secrostinctis Altaribus ponantur, lancta ab omnibus appellantur, & nefas est, ut de Ecclesia postmodum in domum laicam reuocem tur, aut usibus humanis aptentur; putas qualemidignitatem apud Deum habet anima ad eius imaginem procreata Sicut ergo vasa ancta humanis usibus seruitura, nec possunt,nec debent de Eccles reuocari, sic religiosam quampiam non oportet, nec decet, non eXpedit, parentum .

suorum multis obligationibus implicari,

aut quorumcumque extraneorum perniciosa familiaritate constringi. Illud ante

omnia admoneo, i ut aemulationis malum

quasi venenum vipereum fugiatis, &ita later vos charitatis dulcedinem coleruetis a

SEARCH

MENU NAVIGATION