Tentamen chymico-medicum, de aere fixo, sive acido aereo .

발행: 1784년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

61쪽

Morbis localibus in quibus utiliter usurpatus est, nunc ad finem perductis, ad universales per

Historiae tot narrantur, de aeris fixi miris e fectibus in t pho putrido, quod multum adducor eum summis viribus commendare, muXime AU-tem, quia cum omnibus solitis contra hunc morbum remediis conjungi potest. Putredinem in1- pedit, et si diarrhoea aegrum tentaverit, hanc optime compescit. QuicunqUe vult accuratius

Ueyt, D obsoli:, Warren is, et Rotheram S traditas, adeat; hae enim ejus potestatem prorsus

Methodus aptissima, aera fixum in hoc morbo adhibendi, est aegri vinum vel potum, et, si di-arrhoea supervenerit, enemata, eo implere. Si opus sit aera fixum liberrime impertire, optime conficitur, aikalinam solutionem quam maxime aere fixo onerando, secundum methodum a cet. Eewley

62쪽

66 DE AERE FIXO,

Lewley memoratam ; hoc modo acidi aerei quantitas, magnitudinem aquae tribus vicibus superans, exhiberi, aikalique ab aere disjungi, et neutrum reddi, ope acidi cujusvis postea hausti, potest. Sed notandum est, nec vinum, nec ullum fluidum acidulatum, sic onerari valet ;quoniam alliati acido aereo haud conjungi potest. Siquidem pesis nunquam apud nos saevierit ab aeris fixi investigatione medica, possumus solummodo conjicere, eX ejus usu in typhis, aliisque ejusdem generis morbis. Historiae quidem narrantur, in quibus commodum ex eo Oriri videbatur ; sed coeli tempestas, vel aliud non

notatum, aeqUe honorem Vindicaret. Dotes compertae tamen ejus in hoc morbo potestatem monstrare videntur. In angina malignit, et totiUS corporis, et ulcerum habitus, aeris fixi usum postulant. Hen-ry l casum memorat, quem recordari haud absonum erit, nempe, ejus diuturnam exhibitionem, cum Ulcera detergerentur, faucium inflammationem induxisse. Idem

63쪽

sIVE ACIDO AERE O. s

Idem remedium in Coriola consuensi et morbilis putridi generis ', eadem signa indicant. In variola, et forsan quoque in morbillis, eg usu

esset, aegrum nudo corpore varporibus e materia fermentante surgentibus CX ponere.

Multi de illius usu in phthisi ptiis nati dubi

tavere ; et si quis inde plenum auxilium e pectabit, ejus spem fore irritam, multum timeo. Ploctamen dicendum, illum saepe spiritus foetorem imminuere, et febrem hecticam sublevare; medici vel sagacissimi etiam narrant, hoc CC TCmC-dium aliquos ad secundam valetudinem restituisse l. Sed exitus tam faustus vix unquam sperandus est ; nunquam cum tubercula adsint; nec nisi cum pulmones laesi sint, Vel pneumonia, vel injuria externa :. Levamentum autem non injucundum in malo tam lethali, haud aspernandum est. Aera fixum toti corpori debili, in hoc morbo prodesse, quibusdam placet; suspicor tamen, eum ulcera praecipue assicere. Tempus Cy O Optimum cum adhibendi esse credo, cum sputa pu-FI rulenta

64쪽

s8 DR AERE FIXO,

rulenta sint ; si tunc felices simus, ac ulcera deis tergeantur, remedium xiv diutius adhiberi de bet ; ne, iis ad sanandum jam paratis, illius inspiratio pulmones irritaret, et sic partium adhuc tenerarum inflammationem augeret, ut Ilia per dictum est in angina maligna evenisse. Sagaciss. Percivat, conjecit ex ejus essectibus in typho, cum in enteria fructuose praecipi potuisse, et periclitationem suadet '. Mihi videtur, acra flXum accommodari nullius morbi symp- tomata melius sublevando, vel . forsan amoVCI-do, quam dysentetriae. Pyrexta eam comitans semper fere typhodes est; Doctoris Perctvat analogia, hic igitur multum valet ; et quoniam intestinorum agitatio incomposita, ex symptomatibus molestissimis in hoc morbo est, alvi ciutationem Et tenesmum gignens, haustuum et servescentium bene notae vires, ad actionem ej dem generis in ventriculo sedandam, et acidi aerei potestas, ad diarrhoeum in febris stadio no vissimo compescendam, ejus injectum indicant. Aliud quoque commodum ex ejus usta oriri potest. Si (ut saepius accidit intestina ulceribus

corroderentur, ea sanabit. Nec illius laudes theoria Vr es le , Ic. Vol. i. page sos. Append.

65쪽

SIVE ACIDO AEREO. Sy

theoria sola nituntur. Henry ' memorat duas historias, in quibus, hujusmodi enematum usius, dejectionum foetorem imminuit, abdominis tumorem reduXit, et multum adjuvavit aegrotorum dolorem et miseriam lenire. Nullius medicamenti beneficia melius comperta sunt, quam acidi ac rei in sorbuto. Tentamina creberrime iterata nunc comprobavere

quod illustr. Macbride primo suggessit. Siquidem nescio quomodo sanationes porfectae, Ope bynes infusionis, aeque ac aeris fixi evolutione, explicari possint, huic eas tribuere volo. Omnino supervacaneum igitur foret tempus terere, aliquas ex historiis optime notis segregando. Fortasse tamen acr ii cce prophylaxis potius quam remedium est. Etiamsi haud dubium videtur, quin vegetabilia recentUr parata, ad c randum conferant, acidum acreUm evolvendo ;et Dobson f inquit, nautas, in portum appulso S, hoc morbo laborantes, ad valetudinem secundam se restituisse, ope aikalinae solutionis aere fixo oppletae, et haustuum effervescentium.

Legibus

66쪽

DE AERE FIXO,

Legibus hujus academiae morem gerens, qUIcquid de acido aereo inveni, jam in unum collegi ; nil itaque restat, quam ut lectorum clC- mentiam Obsecrem, erga opus juvenile, cito Peractum, sed citius periturum. Quibuscunque scateat delictis, auctorem condonantes, Oro, leni corrigite manu lMens gratissima quoque vobis, Professores eximii, ob praecepta utilissima toties tradita, lubentissime .grates effundit, et ante alios cel. Cullen, nemini medicorum secundo, cujus curam ac amicitiam saepius sui expertus; nec non cl.

Elacla, philosophorum principi, cujus sub auspicio me chymiae principia didicisse, semper gloriabor.

SEARCH

MENU NAVIGATION