장음표시 사용
51쪽
plus aeris ergo non ex acido evolveretur, quam sulphuri conjunctum fuit, hoc est, nullus in apparatum transire debet. Mirari itidem non nequeo, quomodo portionis mephitic e tantum, quantum flammae extinctionem brevi post tempore ei cere suffecit, (si aer dephlogisticatus corruptus non sit , unquam evenit cum sulphure vel acido vitrioli conjungi. Sed, quoniam hoc proprio argumento alienum est, id ulterius prosequi non licet. Si ullam theoriam de acidi aerei natura evulgare rogarer, valde silerem. Adhuc forsan inscii sumus multarum dotum fluidorum aereorum ; sed longius adhuc remoti e notitia eorum naturae et constructionis. Hoc tamen asserere ausim, quantum judicare licet, aera fixum materiae simplici aeque appropinquare, ac Ullum aera, vel ullum acidum, et, e quibus conficiun-mr, in utroque casu aeque ignari sumus.
52쪽
DE ACIDI AEREI IN MEDICINA USIBUS
Res cujus vires antis epticae in materiam exanimem toties monstratae fuere ; et quae esseC-tus tam insignes, quam aer fixus, in corpus vivum edit, medici attentionem semper est agitare videbatur. Idcirco ejus in medicina dotes jam bene exploratae sunt, et saepe faustissimo cum
CVentu Expertae, aliquando mehercle ultra spesci etiam maxime addictorum ; ita ut quidem eo solo inniti adducantur, vel in morbis valde periculosis, ubi lethum imminere videbatur. Saepissime tamen apud medicos, remedium quodvis laudibus evehendi avidos, eventus fausti soli memoriae produntur, dum infausti ex toto vel fere celantur. Hoc modo, qui medicinam a libris solis haurit, is saepe credulitatem vel infortunium dolebit, donec, experientia doctus, scriptis plurimis fidem caute addat. Siquis, exempli gratia, aeri fixo soli confideret, eum haud dubie erroris poeniteret; sed asserere ausim, cum saepe praepotentem adjutricem fore, consociatum cum remediis crebro perspectis et probatis ;
53쪽
sed nullae dotes adhuc cognitae, DCC mirUS C-xentus quem ejus usus interdum eXhibuit, medicum ei soli confisum, vita periclitata, culpae liberare possunt. Administratur vel in statu aereo, vel cum liquido quodam conjunctus. Statu in aereo interne sumitur, inspiratione, nempe, ac Cnematibus, externe quoque ulceribus admovetur. Pries ley ejus usum eXternum quibusdam in morbis laudavit, ejusque consilium cl. Dobson felicissime fuit secutus. Cus inspiratio non adeo metuenda est, ac a priore sulpicati essemus; nam pericula iterum iterumque instituta monstrarunt, eum, dummodo aeri commUni satis commixtum, et ore solo haustum, esse non modo tutum, sed gratum. Ubi enemata necessaria sunt, apparatus concinnus, ei qui vaporem nicotianae injecit similis, ab Hey ' fuit descriptus. In hoc aera fixum adhibendi modo cavendum est, ne ullus aer communis, una cum fixo, intestina intret ;quoniam ibi non absorberi queat, et abdominis inflationem molestiamque crearet. Quomodo acido aereo implentur fluida, tam omnibus notum est, ut hic id non memorare o
54쪽
Aer hicce vim stimulatricem, aeque ac anti- septicam, corpori humano praebere videtur : A-
quae minerales aliquando ebrietatem temporalem movent, eodem modo ac vina quaedam, Ac
re fixo impleta ; et experimenta a Doctore Dol, mn instituta, probant eandem esse ejus naturam in statu ac reo. Morbi etiam in quibus commodo sit, ejus potestatem stimulantem testantur. Antequam hos memoro, forsan necesse erit commonefacere, sequi nullam nos logiae seriem, sed morbos tractare, ut similia signa eos in memoriam revocant, esse in animo. A morbis lociathus incipiam. Aer fixus ulceribus verucis, et sanatu dis illimis, saepe prosperrime admotus fuit, vel, e materia fermentante, uti daucorum cataplasmate, vel e mistura effervescente, sicut acido vitriolico et terra calcaria oriundus. Hujusmodi exempla, a viris insig. Percival ' et Dobson i narrantur ;sed una voce dicunt, etiamsi cancri mala aliquando sublevat, se tamen nunquam morbum sustulisse ; ulceris saniel aliquando foetorem equidem diminuere,
55쪽
diminuere, et dolores extenuare; sed morbi progressum vix unquam impeuisse. Forsan hujus remedii effectus salubres, in morbis nonnullis vel corporis totius, omnino ex eo partibus ulceratis adhibito oriuntur, ut posthac
Acidum aereum, gangraenae libere adhibitum, cum aliis antis epticis potentibus comitat Vm, apprime utile inventum est. Per cival ' ejus usum expertus est, ubi crurum gangraena ultra spernesse videbatur ; aliique medici ejus commodum confirmant; et quidem vesiculae, in hoc morbo aliquando apparentes, et partis putredo, eum Perspicue indicant. Usus hujus medicinae, in morbis Centrictili amigoris defectu orientibus, optime spectatur. Olim equidem, usque ad aetatem Riverit, antequam hoc philosophiae caput indagatum fuerat, haustus ei ervescentes, ad vomitionem sedandam, summo cum fructu propina ti fuerant; nec eorum existimatio imminuitur multis examinibus, quibus jam inde tentati fuere. Repertum quoque
est, aera fixum appetitum et vigorem ventriculo restituere, etiam ubi nulla vomitio adsuerit h. In
56쪽
ventriculi malis arthriticis, non sine exitu seculido, adhibitus fuit ' ; sed, in tali morbo, confugere ad remedia validiora maluerim.Aer sixus plurimis laudibus nuper evectus est in calculo et escae. Experimenta in calculis e corpore extractis, a Doctoribus Saunders, Percivat, et Falconer instituta, notionem primo credibilem reddidere. Invenerunt calculorum quos experti sunt, compagem eo multum solvi, pondusque imminui, et probaverunt eum simul cum sanguine ad vesicam, pervehi posse, etiam copia tanta, quanta urinae cujusvis eo in potu communi utentis, vim calculum solvendi impertiret f ; et exempla traduntur, in quibus commo
Ce veritate horum e perimentorum et histo, riarum, non In animo est disceptare ; me tamen non adducunt, Ut aera fixum inter valida lithon- triplica collocarem. Celeb. Home eum dedi in Noso cornio nostro, cum eventu minime prospero;
57쪽
SI spero ; periculaque facta a Doctore Plin eti 'Cstendunt, eum non tam universalem, quod ad hanc vim, ac primo intuitu videretur, esse censendum. Nulla deinceps historia traditur, in qua procul dubio probatur eum calculum in vesica unquam solvisse. Theoria quidem ipsa, me judice, videtur hanc rem dubiam quodammodo reddere. Cognoscitur, calculum es ci exurinae sedimento, quod in variis hominibus mul-tUm mutatur, et, etiam in eodem, non semper si-hi constat. Suspicor autem, id aliquando ex Os sbus sanguine evehi, et in vesicam excerni; hoc(quoniam ossea terra est) a cel. Scheele et Lewis probatur terra calcaria esse, cum acido phosphori arctissime conjuncta, et ergo non aeris fixi imperio obnoxium. Mucias quoque animaliS, qui, saepe partem majorem, aliquando quidem calculi totum efficit, in acido aereo non solubilis est. Ii revera calculi soli, qui e terra calcaria componuntur, aeris fixi potestati cedunt, iique ipsi, aliquando ejus actioni resistere pol sunt. Compertum est, Vesicam irritatam, multum muci secernere, quum calculus ad se ipsum vestiendum attrahit; hic, ut jam memoratum fuit, in
' sit Dissertatione Inaugurali de aere mephitico, A. D. in b, edita.
58쪽
in aere fixo non solvendus, forsan terram intra se tutatur, eadem ratione, ac tenuis auri lamella, glandem argenteam in acido nitroso tueretur , et observari oportet, calculos, in quos eX- perimenta extra corpus humanum instituta suere, nulla muci lamella tectos fuisse, unde forsan diversus exitus ederetur. Insuper, notare Volo,
si inductioni chymicae ulla sit fides, licere dubitare, utrum vel alliali causticum ullam vim exhibere potest, nisi in calculum e muco et terra calcaria compositum ; et opinor, si terra ossea unquam in eorum constructionem intret, remediorum neutrum jam memoratorum quaslibet
dotes solventes possidere, siquidem acidum phos phori assinius calci vivae, quam alliati vegetabili
est. Traditur apud medicos plerosque, uti consilium nunquam negligendum, alliali causticum et acidum aereiam, eodem tempore, non esse adhibenda, siquidem eorum vires sunt omnino diversae. Confiteor, me de hac re repUtantem, utrum consilium colet in omni calia Icelum, dubitasse ; quae dubia, etsi parum experimentis sulta, nunc Proponere a Idebo. Dictum est, calculos nonnullos nec in alliali caustico, nec in acido aereo, solubiles csse. Hoc cilici putavi, propter
59쪽
ter partem componentem, forsan praecipuam, terram scilicet osseam ; mihi tunc operae videbatur pretium, considerare, num ope duplicis a finitatis, adhibito alkali quam moxime cum acido aereo onerato, aikali ad acidum phosphori et aer fixus ad terram calcariam jungerentur. Ut hoc periculo subjiceretur, aliquam terram osseam in pulverem redactam paravi, et acido vitrioli su
pra eam affuso, aer fixus non evolutus fuit.
Tunc ejusdem altera portione, in phialam im- naissa, ei suit salis aikalini vegetabilis solutio a
fusa, tanto aeris fixi conjuncta, quantum cohibere potuit. Phiala obturata, in calore, circiter corporis humani, horas quadraginta octo servata fuit; transfusa tune solutione, et sedimento bene toto, ei affudi acidum vitrioli, cum efferves centia manifesta et diuturna '. Exinde conjicio, etiam in tempore tam brevi, aliquod e sedimento in terram calcariam mutatum esse, acidi
Fateor equidem, fontem erroris hoc in experimento existere . nam, si acidum vitrioli terrae osseae large a sum sit, mistura propter calorem effervescere videtur.
Sed acidum nunquam large stillavi; cujus squantum conjicere potui usus su na quantitatibus rationem qUandam tenentibus ad quantitatem terrae, tum priusquam ali alinam solutionem huic coniunxi, tum postquam sedimentum istum fuit, Spero igitur me hunc errorem evitasse.
60쪽
phosphorici nonnullo, sali aikalino conjuncto. Simili argumento quoque suspicor, si calculus e
muco animali et terra calcaria compositus sit, alliati ejusdem aeris maxime plenum, mucum solvere posse ; nam aer fixus terrae calcariae debet sese conjungere, ad quam majore vi adducitur, quam ad salem aikalinum, et hoc modo ille mucus, cujus incrementum probabiliter aeris fixi potentiae oppugnat, semper solveretur. Hoc pacto, forsan ali ali quod causticum, aegris tam
nocet, Corum Corporibus mite evaderet, sed vim dissolventem non amitteret.
Etiamsi acidi aerei dotes lithon triplicae omnino improbatae sint, tamen summo cum fructu calculo laborantibus adhiberi potest. Cum allisili causticum diu usitatum sit, saepe ventriculi robur imminuit, et fluidis putredinem infert. Aer fixus probatus est, his utrisque malis adversari, et, (si eorum conjuncta exhibitio non placet , propter has rationes, cum lixivici commode alternari potest. Quinetiam, cum calculi
irritatione ulcus in ureteribus vel vesica essiciatur, tunc acidum aereum utilissimum soret, et propter diluentia rius usum semper comitantia, Ct quia repertum est ulcera expedite sanare.