Tentamen chymico-medicum, de aere fixo, sive acido aereo .

발행: 1784년

분량: 66페이지

출처: archive.org

분류: 해부학

41쪽

SIVE ACIDO AERE O. 3sjuncta, insolubilia in aqua evadunt ; nec ulla

extat causa, cur aer fiXUS non AeqUe ac aer com- .munis, hac conjunctione, ita insolubilis fieret. Si eum pro acido habeamus, similia exempla inter acida invenientur; namque acida vitrioli, sulphuris; nitri, forma aeris nitrosi ; et phospho rus sunt in aqua insolubilia. De fallaci aeris

fixi in aera respirabilem restitutione, Credo errorem obtinere. Aqua, cujus superficies aeri communi exponitur, quando cum aere impuro agitatur, in eum emittit aera saltem communem ; tunc igitur habemus aera dephlogisticatum,e commUni,

pulveris illius naturam indagandi, praecipue, quoniam spes eum parandi nuper frustratae sunt; certus tamen sum, eum nullis sordibus originem debere, quoniam tertium sulphuris adaequavit : et siquidem, materiis puris in vasis vitreis, ardori potenti expolitis, et his forte neglectis tamdiu, ut omnino in vapores obiverent, singulo testipore, lineas albas manifeste apud vasorum latera distinguere potui ; indicia forsan satis perspicua eum adfuisse. Colligo igitur, quoniam artis esse, eum e forma sulphuris, ad alteram trantientem si flere, incepti eventum, multum ignis potestate mutari. Gradum opportunum . arbitror aliquanto minorem esse, eo acidum vitrioli cum ebulliendo

pari. Cavendum autem est, ne ex aeris generati evolutione deduceremus, acidum ipsum ebullire, cum fervoris

idonei plurimi gradus desinit.

42쪽

s i DE AERE FIXO,

phleti lin et aera fixum. Illae tres materiae, qUAQin variis consociationibus et quantitatibus, aera communem probabiliter e iciunt; sed ante agitationem cum aqua, partem maximi momenti, scilicet, aera dephlogisticatum, defuisse suspicor. VIII. Ejus proximum argument Um, nempe, quod aeris fixi residuum, post plurimas absorptiones in aquam, et expulsiones ex ea, tale est, ut, etiamsi lucerna haud in eo flagrabit, mus tamen aliquamdiu spirare possit, non multum Va-Jet. Hinc quidem colligit, naturam utriusque fluidi esse communem ; sed huic multa facile objici possunt. Cum aqua aera fixum recipiat, aliquantulum communis simul accipit, quod proxima ebullitio emittit. Sed, ni fallor, experimentum rius theoriae multum adversatur ; nam

cujus generis est aer ille in quo lucerna non flammet, sed mus facile vivet y An aer phlogisticatus, cum pauxillo aeris respirabilis Unde potuit aer phlogisticatus ejus phlogisti redundantiam accipere t Non ex aqua, nam haec nunquam ullum comparaVit; nec ex aere fixo, nam hic omnes dotes adhuc monstravit, quas credit

auctor noster phlogisto ejus inniti; neque ex aere respirabili, quoniam manifeste absurdum videtur, partem unam ullius fluidi, nimis quavis

materia

43쪽

SIVE ACIDO AERE O. g

materia onerari, cum altera pars ejusdem fluidi suo proprio modo egeat. Agnosco equidem, . illum, impuritatem, parvulo acidi aerei et adhaerenti, imputare ; sed hoc pro causa non censendum est, quoniam Pries ley ' inquit, hocce residuum, alborem vix sensilem in aqua calcis eiu-

cere.

Si cogerer ejus praesentiae rationem reddere, hoc inter alia dicerem, quoniam aer fixus et communis ad se mutuo trahuntur, et quoniam aliquid aeris fixi semper inventum est, non tantum in aere communi, sed quoque in dephlogicato ; ita forsan aliquid aeris communis, semper aeri fixo conjunctum inveniri potest ; unde non nisi tarde disjungitur, et hocce residuum

fit IX. Illius ultimum argument Um DUNC memorandum, de calce semi- metallica, magnesio nigro, adeo est obscurum, ut me id parum intelligere confitear. Inquit, Scheele probavisse, id solummodo in acidis phlogisticis perfecte solvi posse sed quoque solvi potest in aqua acido aereo impleta, et exinde colligit, aera fixum, acidum esse phlogisto oneratum. Sed (secundum

44쪽

dum suam theoriam) aer fixus est aer dephlogi .catus phlogisto oneratus ; ergo aer dephlogisticatus acidum est ; cujus proprium, ne quidem minimum, unquam possidere inventus fuit. Hic quoque suspicor, illum alio argumento fallaci usum esse. Scheele dixit, id perfecto solubile esse tantum in acidis phlogisticatis, et non reminis cor cujuspiam auctoris, qui docet id persecte et omnino solubile esse in acido aereo. Quod inde colligendum hoc est, nempe, confirmatio ejus indolis acidae ; nam mihi narravit chymi-CUS peritus, magnesium quadanterius solubile esse in acidis vitriolicis et marinis, etiamsi phlogisti orbatis; et ipse vidi acidum vitriolicum purum, quod aliquamdiu supra hanc calcem mansit, turbari et albescere, ei addito aikali caustico . Si voluerit ejus doctrinam stabilire ope hujusce

calcis, aera phlogi nicatum eam omnino et perfecte solvere potuisse, probare debuit; siquidem

aer iste, et iste unicus trium specierum, secundum has opiniones, pro acido phletificato aestimari debet. Argumenta allata auxilio doctrinae, aera fixum conjunctionem quandam aeris puri cum phlogisto esse, jam examinavi; nunc pauca contra eam depromamus. Unde aer fixus acorem

deducit

45쪽

deducit Quare aer fixus densitate et aera de-phlogisticatum et phlogisticatum praestat Quum quod ad phlogiston, (dotum variarum principium jactatum), inter eos medium obtinet locum. Cur est aer fixus plantarum vitae tam infestus Quoniam vel communis, vel phlogisticatus, iis satis est propitius. Cur in aere fixo necatur animal modo nonnihil diverso, et citius quam in aere phlogisticato Et postremo, quare nunquam fuit aer fixus ad aeris communis puritatem restitutus Illustr. Lavolsier aliam insuper opinionem proposuit, quae, etiamsi nonnullis in elementis, et in dictione, a priori discrepat, iisdem tamen experimentis saepe nititur. Quoniam doctrinae partes sunt in se tam mutuo involutae, uti alia ab alia multum pendeat, et siquidem ejus confutationem aggredi, meas vires superaret, mihimet limites praefiniam, ejus sententias obiter

narrandi, et pauca producendi contra ejus theoriae partes quae ad acidum aereum attinent. Assirmat, metalla, dum calcinantur, Aera de-phlogisticatum absorbere ; et cum ad statum metallicum

' Essays on atmospheric air, and the constitution of the acids, translated by Henry.

46쪽

DE AERE FIXO,

tallicum reducantur, ope cujusvis rei inflammabilis, aera dephlogisticatum e calcibus exeuntem, cum aere inflammabili, vel materia carbonaria rei inflammabilis (nam idem designant

conjungi, et sic aera fixum es cl. Dicit autem, calces, si ad statum metallicum reducerentur, sine ullo additamento, (uti in mercurio praecipitato per se , aera dephlogisticatum emissuras

esse. Exinde compertum est, eum arbitrari metalla nullam materiam carbonariam comprehendere ; si aer fixus in calcibus metallorum igitur fuerit retectus, ejus doctrinae omnino oppugnaret, et deinceps eam opinionem, quam asserere vellem, confirmaret. Hoc essectum esse constat. Pries le ope lentis vitreae accendentis, nactus suit e ferri rubigine aeris magnam vim, cujus duae partes e tribus, acidum a Creum meare, et tertia, aere nitroso non diminuta fuit, sed staminam extinxit ; ita ut totum videretur aer fixus esse, tantum cum majori residuo, partis quae cum aqua haud misceri potuit. E cinnam baris in pulverem redactae quantitate comperta, aeris fixi prompte aqua absorpti paravit magnitudinem, quadragies majorem cinnabaris ipsius magnitudine.

47쪽

SIVE ACIDO AEREO.

dem, aera fixum, Omnino purum, prodUXit. triola omnigena, aera eundem dedere. Nec

his objectandum est, horum plurima (uti cinnabarein, cerussam, et Vitriola, esse calces cum alio quopiam conjunctas; cum, quod ad cinnabarem, ejus compositio opinioni Lavolsier maxime oppugnat. Ea calx est hydrargyri sulphuriconjuncti; sulphur, ipse assirmat, acidum vitriolicum esse, aeris puri vel dephlogisticati orbatum ; sed quod non censetur ullam materiam carbonariam continere, quoniam comburendo aera fixum non essicit. Necessarium igitur foret aliquem rationem reddere, et Ur cinnabaris,(quae quoniam calx est mercurii, alium praeter aera purissimum continere negatur, et hunc non

cohibere putari potest, majori abundantia, quam comprehenditur in calce integerrima, nempe, praecipitato per se , cur haecce maeteries nihil nisi aera fixum sincerum emitteret e Cur aeris magnitudinem, magnitudine materiae ipsius quadragies majorem emitteret, cum praecipitatus per se quinquies tantum majorem cedat y Et, si calx mercurii aera dephlogisticatum comprehenderet, et sulphur, eum absorbendo, se in acidum vitriolicum vertere potuit, cur aere eX merciario

F calore

48쪽

DE AERE FIXO,

calore expulso, sulphur eum ad se non traheret, sicque, se in acidum vitriolicum mutans, totum in turpethum minerale mutaret Metallorum conjunctio Cum acidis puris, illius doctrinae a Cque oppugnat; nam ea a Corem CX Aere dephlogisticato obtinere ponit ; igitur non credi postulat, materiam carbonariam calcibus dare '. Opinio autem acida ex aere dephlogisticato solummodo e ci, mihi videtur a veritate abhorrere. Illustr. Fontana i , aera fixum obti- uit

Haud mihi constat, quod ulla metalli calx, sive mercurii, sive plumbi, aera dephlogisticatum absorhc t. Siphlogiston existere concedatur, suspicor id e metallo liberatum, acra purum absorbendum corrumpere. Calces, quae dum ad statum metallicum restituuntur, aera dc-phlogisticatum emittunt, credo aera communem absorbere. Ope ignis sola aulcm reducuntur, et calore assininitates mutante, calx phlogiston ex aere communi sibi conjungit, atque hunc quam maxime purum emittit.

Ita abunde constabit, cur aer fixus semper detegi poscsit in aere dephlogisticato quem metalla quaedam revivicata emittunt, quique quod ad caetera apprime purus est. Ita quoque explicari potest unde calces quae ad statum metallicum reduetae sunt sine additamento in vasis opertis, Phlogiston compareant; nam adhuc minime probatur phlogiston idem esse ac ignem.l Le Journal de Physique, A. D. II 8.

49쪽

SIVE ACIDO AERE O. os

nuit ex omni fere acido, vel vegetabili vel animali. Sed hoc speciatim oppugnat sententiae, nempe, quod ex acido sacchari, sola ignis ope, magnam vim aeris fixi accepit, cum vi ullo aere respirabili. Spectatu quoque dignissimum est, (quoniam acidum aereum creditur, quod ad multo maximam partem, ex aere dephlogisticato componi, et idem aer acoris principium csse , cur illud, tanto plus principii acoris, quam reliqua acida in se continens, sit nihilominus omnium debilissimum t Antea ' narrabatur, conjunctis sulphure et acido vitriolico, acra evolvi paulo priorem aere communi ; hoc qUO-que videtur contra ejus theoriam de acidis militare. Jamjam memoratum est, hunc aera probabiliter fuisse principio dephlogisticatum ; hujusce aliquantum procul dubio retinuit, quum lucerna in eo flagrare potuit. Ex sulphuris diminutione deducere fas est, partem perditam, vel in vaporem volatilem, vel in acidum vitriolicum, mutari; quorum utrumque, aera ad ejus compositionem postularet, eumque igitur absorberet, non emitteret. Nec huic respondendum, me conjecisse, hunc aera non ex sulphure, sed

ex Pagina 3 i. apud annotationem.

50쪽

DE AERE FIXO,

ex acido oriri, quoniam talis conjectura nostrum argumentum stabilire videtur. Si acidum ejus principii acoris orbatum sit, acorem ipsum amittere debuit. Cujus contrarium evenisse videtur, acido fortiore reddito. Color ejus quidem mutabatur ; sed hoc non tribuendum est aeris jacturae, si verum sit, quod cum aer evolutus fuerit in copia maxima, acidum minime mutatum

fuit, (et hoc absolute assererem, si propria observatione inniti auderem). Sed, utrum ita sit necne, haecce nigrities illi causae profecto non assignanda, quoniam produci potest radiis lucis, vel frusto quidem minimo materiae inflammabilis, quod certe aera dephlogisticatum non absorbere potest ; nam Laxoister ipse probare conatur, id aera communem combustione minuendi potestatem non possidere '. En altera autem

conjectural Acidi pars in vaporem volatilem mutata est ; idcirco aliquantum aeris dimisit. Hoc tamen quoque deficit; nam, si acidi quidvis, in vaporem volatilem conversum sit, (calore solo id est cere minime suffciente) sulphuri ad-judicandum est. Illud autem agit ad se aera trahendo, ipsum vaporis sorma surrecturum) ;plus

SEARCH

MENU NAVIGATION