장음표시 사용
301쪽
VENus AUREA.stulum autem Elisabetha, Andrea XIugii stia , extra pagi septa, in prato Georgia Bur arra sustulere. Cujus ad extremum Uxor, Anna nomine , particulam dimidium ovum gallinaceum sequantem , in vico Nohn inventam, in duas partes diffregerat, quarum alteram Patri suo, Johanni Schnudio, e1-dem, quem supra retuli, dedit habendam. Atque istud ipsum fragmentum illius ego postmodum muneri debeo, quod jam pariter memoravi. His ita cognitis, in eundem me ipsemet vicum, ubi mistum illud, quo de ultimo loco mentionem feci) jacuerat, conferens, non ad dextram tantum cujusdam tugurii, Viridis nec non massae coeruleae, maximo impetu cum in maceriem illius domunculae, thim vero in inclinatum ad parietem ingentem lapidem vibratae desuper, cum stupore notas quatuor deprehendi: sed & circa ipsum, quem dixi, lapidem minutas materiae totiens jam laudatae particulas aliquas , manu isthac, qua haec scribo, sublatas, domum contuli ; ut exactius de his & judicare, & quae comperissem, rerum talium Studiosis, postea impertiri liceret. Nam & spargere in vulgus decet, quicquid se sua novitate commendat. Neq; ego, opinor, in praesens peccabo, si, ejusdem observans, cumosidio dulci animos novitate movebo.
De Minera hujuis fuliniuea Forma
E x divinae Fulmen justitiae telum terrificum, mentesq,
indomitas adeo, ut vel DEuΜ ipsum negantes stupescere idem vimq; agnoscere Numinis faciat. Delabuntur
cum hoc lapides saepe, fulminei dicti, Ceraunei item , voco e Graeco deflexa. Germanis Donnxr α Sitini I
302쪽
De quorum generibus, differentiis item ac figuris adiri potest
anshelm. Boet. de Boot. l. a. c. abi. ct aba. nec non Dan. de Laet. l. a. c. a .
de Gemmis o Lapia. Quem inter rariora asservo, formam c Dei praefert 3 est is autem colore nigro, semiforamen pollicis habens, nitensq; obscure. Sed nec pari omnes magnitudine veniunt. Testatur,
in visa Aurelia Imp. lib. l. c. n. Modognotus, Valentiano imperante ,
constantinopoli lapideum velut imbrem tanto impetu decidisse, ut jumenta fere campestria omnia extinguerentur, civesqi non pauci interirent. Vide sis Ma solum colloq.Ls Mich. Moerin Septim. PhiL p. m. io. Anno a nato Christo , supra millesimum quinquagesimum, octuagesimo primo, interdiu hor. I. pomer. Lapis pondo 39. praecipitatus in Thiaringia est, oblongus , durus, attritu lapidis flammam emittens, in coeruleo Purpureus, fervens adeo, ut attrectari non possit. Qualem ferrugineo colore , multos abhinc annos, nostr in Saxoniam aere in terras delapsum prisci illi homines videre. Qui hodieq, inter Admiranda Principis Elictorii Dividae ostenditur Lapisi Q ucquid hujus sit, non ausim ego, neque possem quidem
Mineram hanc fulmineam istis conferre, seu formam velis , seu fermentum specificum. Refert enim fossilis Chrysocollae Colorem i quae Germanis nominatur: & sic viridis est, uti ad coeruleum inclinet, scilicet non multum absimilis
Virida e cujus apud Petrum Mariam caneparii- , de Atramentis ere . Descript. F. cap. II. pag. m. 3ήρ. 9 descriptio extat. Gustus
ipsi, qualis Vitriolo. Ponderosa adhaec instar teris factitii viridis, & friabilis deniq; est. Caeterum scintillulis quibusdam granulisq; metallicis , coloris aurei, iisq; minutissimis distincta. Hinc, si experimentum ejus in coticula facias ,Αurum credas, qualis non pessimi esse Coronati soleat. Ulut fixum non sit, qua nativum utiq; gaudet praerogativa i sed hac
303쪽
Vguus Au EA. hac quidem in parte Aurichalco, seu ut alii,) orichalco communi, i. e. Coronario, sive tincto per Cadmiam Cupro accedat potiUS. Dixi autem Metallum hoc Aureum, quod de Cupro participet, Venerem. Nam est Cuprum Chymicis Venus. Cupro autem vocabulum dedit sine dubio Cyprus, Maris Insula mediterranei, & aerosa antiquis, Veneriq;, gentili vanitate, sacra dedicataq;. Equidem tulisse & Indiam Coronarium des, vix ab Auro , si polires, distinguendum, Veteres ajunt: refe
rente Fr. Bacon. de Verulam. in Dis. Symar. Centur. q. Exper.
nativiumq; olim, aere, nobilius multo orichalcum fuisse, testis plinius ese, lib. 3... cap. a. sed non pauci sunt Physicorum , qui, in rerum natura an unquam extiterit nativum ac fossile metallum hujusmodi, vocent in dubium. Quibus , apud Interpretem Aposiomi, haud sane obscure , pollicem Aristotele premit, idem cum ipsis inficiatus. Quemadmodum itaque, apud Plautum, Curculione I. 3. putatilium Orichalcum Auroopponitur, tanquam preciosius i nempe cum nusquam esset, tamen quasi esset, auro excellentius habebant: sic cum nostrae contrario Venus Aurea non sit plane non-ens, sed Verum ,
idq; rarissimum metallum, haud fane dignitate abjicienda ea infra Aurum commune nobis esse videbitur i utpote quam
longissime antecedere existimamus. Equidem proditum, cum ab aliis, tum Avicenna potissinatim , memoriae est: cecidisse in perside ferrum &-In eam massam quinquaginta librarum, nec non m Lucania , efer. Ammiano libro tr. In SylVis 1 euholem ferream maSsam recremento simileni ex aere decidisse, adeo, ut nec deportari propter gravitatem, nec curru deVehi in Via potuerit. Agra col. Obser Metag cap. a. Alibi aes seu Cuprum, quod etiam Anno 1618. hujus seculi in pohemia coelitus fuisse delapsum, referente ExceLlent. Doct. Iohann, Marco Marci a Montandi m Philosoph. vet. restit. pari.
304쪽
VENus AUREA. pari. 2. Seet. S. Subf. I. pag. m. I 9. Imo in Pelagia Insula auro pluisse , Praecell. D. Jonston. in Thaumalogr. ex Ammiano autore. Coeterum quicquam tale circa Aurum non fixum c Venerem nostram, θ in Germania atqi Misenia contigisse, omnes hactenus Historici tacent. Unde nec immerito peculiare ac novum
aliquid censendum , dignumqi, cui perscrutando omne studium tempUsq, conteramus. Nam quo rarius quid, hoc admirabilius idem etiam solet haberi.
De dicta Minerae eum Chrisocolla fossit
Comparatione . DIcitur Chrysocolla Graeco nomine, quasi Auri gluten ,
quod , ad Aurum glutinandum, ejus sit usus , estq; vel nativa , vel factitia. Borrax haec proprie quam omnino hinc exulare jubemus t illa autem Viride terrae, Nonianum viride , Germ. Perg α grunt Zietiam grunt quodq; lapidibus etiam, fissili imprimis, deprehenditur adhaerere, Schieferes gruia vocitatur. Gignit nativam hanc Chrysocollam in cavernis fibrisq; Natura, ac arenae quandoq; similis reperitur, quandoq; materia metallica ei adhaeret. Nascitur autem plerunq; in aerariis metallis, nam ex aere tantum fit. Quocirca si in argentariis oritur aurariisvE, Venas horum, certum est , esse cum aere permistas. consule Agricol de nat. fossiL lib. c. 1ρ. or ex eodem Gorraeum Def. med. f. si . Recenset Rulandus, pag. 1-δ Chrysocollae species sex: In clusibus armeniaca olim primas, secundas Macedonica, tertias c pria occupaVerit. Effoditur hodie in Ilongaria, Bohemia, silesias atq; alibi: adde
Mustum vvormianum l. r. self. s. e. ro. Imo in Misenia nostra
etiam. Testis ipsemet sum, qui in Fodina , quam vocant
305쪽
neram, proprio ipsiis vocabulo Euyster*grun appellatam, reperi & adhuc dum inter Mineralia mea custodio. In ad oppidum ubi sunt divites fodinae aeris, cuniculus quidam reddit aquam viridem, ex cujus sedimento Chrysocolla colligitur : res. Exc. ca . Bartholm. ae Aquis tib. I. cap. q. Atq; haec ipsa forsan elst aqua, credita transmutare in Cuprum ferrum. Opinionem hanc possit juvare equina Solea, maxime splendens, ex ferro cuprea , quo dono Nobiliss.
D. christoph. Me Gerus , Medicus Reip. Ratispon. celeberrimus , The
cam meam curiosam jam olim reddidit auctiorem. Etiamsi hic vera ac essentialis Martis in Venerem metamorphosis nulla , uti vulgo quidem putatur, sed aeratorum tantum in Vitriolo aut Chrysocolla latentium corpusculorum ad ferrum confluxus, quod naturaliter appetant, cum praelaudato Dia. Donatore) statuendus. Vid. incompar. P. Athanas Rircher. Mund. Subterr . lib. lX. cap. I. se l. I. O Ephemer. Medico Phys Germ. Anni vI. ἐπ vII. Obs leo. Quomodo Vero Chrysocolla fossilis differat non loco tantum natali , sed & colore, consistentia nativa , &c. docuit dudum Magnis Doct. Johann. Laurent.
Cum hac Chrysocolla , nativa videlicet, aequari conser-xiq; ex facili Minera nostra fulminea queat. Namq; 0.) ut intensior hujus color superetque haud parum, eruuntur nihilominus & hic locorum, quam proxime ad caeruleum accedentia , quaedam genera Chrysocollae. Qua friabilitatem r. nihil quicquam fossili cedat. Iam, quid 3 ) prohibet, quominus, mista oleo, aquae item confectae e glutine, usui esse Pictoribus possit λ cum atque patiatur se teri. M. Quod supra retuli, Chrysocollae quandoq; materiam adhaerere metal-Kk licam, peηZara. VIII. Eph.
306쪽
Vresus AUREA. 26olicam , & in nostra haec pariter deprehenditur, ni si quod franula aureo tingantur colore. F.) Virtutes Chrysocollae variae sunt: quae integrum nobis inter alia caput ordine sextum constituent infra. Quas quis nostrae autem Minerae demet λQuantum enim coelum & terra inter se differunt puritate :tantum necesse est, Chrysocolla ista superna, coelo delapsa , infernam anteeat, generatam in terra. Liquet, opinor, admirabile Cornu Copiae haud injuria aerem & dici de credi, cum sit Minerae hujus seu Matrix, seu Mater.
De Comparatione Aurea Veneris cum factitis
Aurichalco. QV squam , in universa , si excutias, rerum natura ,
Aurichalcum nativum reperiri, supra sumus dissessi , a. c. non vicissim tamen negamus, arte confici idem, nec infrequenti nobis esse in usu. Est factitium hoc Aurichalcum Cuprum sive aes flavum, lapidosa Cadmia tinetum, Auri Rhenani colorem referenS. V. Agric. l. q. c. I. Aurum Plinius Coronarium vocat, quod eo usi ad coronas Histriones. German. oder Cadmia vero , quam ars imbibit, est recrementum metallicum fossile, subflavum, non admodum durum, Germ. Saline': secundum Matthio min Commentariis Dioscoriae Lapis Calaminaris, Calamina quoq ;& , secundum cardanum , de subtil. rer. lib. o. de Metall. P Ottone appellatur, Vid. plura apud Gabriel. Fallop. Tra t. de fossiL c. Ia. Vanantium Biringultum lib. a. P rotechniae cap. q. Caeterum hic
non intelligo Cadmiam metallicam, Cobaltum: sed nativam illam, expertem metalli, quae in multis Germaniae Iocis, frutetrani imprimis, foditur. Qiranquam neq; Cadmia
307쪽
arris , dum in fornace conficitur, concretum , adhaerens lateribus camerisq, fornacum , vel in partem infimam delabens. Cujus est species Totia favilla arabice, o Pomphytiae, Spodamve, quae raro in Officinis nostratibus extant, unde eorum loco uti cadmia solent.
Huic se Aurichalco sive Cupro , Cadmia tincto multis
Venus aurea partibus nostra conformat, contenta in Chrysocolla fulminea. primΛm enim , Aurichalcum revocatum ad
Lapidem Heraclium , Rhenano auro respondet. Unde inopinionem venit nonnullis, derivari a Chalcos, quod Graecis est ars, ) Auroq;: scilicet quod & Auri splendorem, & duritiem arris habeat. Refert & venus aurea nostra splendorem
Auri Coronarii, imo Coronati & duritiem pariter. de
re supra actum c. o. At enim , quod experimentum Auri non sustinet, pene immaturum dixerim , ut Sophisticum illud, ex aere virid. destili. Tutia, Tartaro & Borrace Venet. solitum praeparari ; Quanquam religioni non immerito ducam, modumq; & pondus exprimere hic : cum in Jure nostro Alchymisticum Aurum, ex aere conflatum, prohibeatur it. Sacrilegii paenam p. An. ad i. Jul. pecuL Ex Dialogo b. Nec ο-
Aurichalcum deinia factitium, seu Sophisticum mavis Aurum , nihil prohibet, quo minus cum vero Auro Argentove liquefacias constesq; in. unum : solutum interim forti Aqua colorem aureum rursum deperdit. Quod , quae isti inest, acrimonia Cadmiam Tutiamve unde nimirum fuit Tinctura, praecipitat dissipatq;. Eadem Veneris nostrae conditio est. Nam, si solvas Nitri Spiritu , eaq; cultrum inficias, non aureum illi, sed vero colorem induet cupreum. Denii fugitivum ut sic loqui amemus atque inconstans Aurum in se, attractum ex cadmia in cemento, Aurichalcum Κ λ a conis
308쪽
Vgvus AUREA. 261 continet. Neq, enim mineralium ullum natura sua atque essentia magis aureum Cadmia, est 3 maturariq, si queat, plurimum sane Auri ex eo nobis polliceamur. Inest & veneri nostrae immaturum Aurum , sed ex alio principio , sulphure universalissimo, ortum. Qii de VI. cap. erit locus dicendi. Sic inperscrutabilis Natura est , & singulis quidem horis discimus aliquid.
Au Aurea Veneris Minera sit Meteorano PConstat illud, vel Emphatica esse, vel Hypostatica Me
teora : atq, rursum haec vel ignita, vel aquea , vel spiritu osse, i. e. aerea. Licet Meteororum quatuor Classes constituat Nollius, P s. Hermet. l. r. igneorum , aereorum aqueorum , terreorum. Quaeritur de materia, quae sit λ Equidem , si cum Aristotele simus faci uri, a cujus plerique Physicorum partibus stant, dicendum utiq; fuerit: ex halitibus, astrorum virtute, ex aqua & terra eleVatis, generari. Vide Fram eis. Restam a Talteacotio, in Meteorolog. l. 7. Tr. a. Adelberi. Di o πshy, S. I. in Meteorolog. Curios p. I. cap. I . Lrbert. Fromonae in Meteorologia , Barth. Xec erm. in S stem. P s Db. 6. Sennert. in Epit. Phys lib. o. Petr. Joh. Fabr. in Panch m. Pol. I. lib. c. 7. Alios. Caeterum con- vitiis sibilisque hanc sententiam consectatur L n. Robert. Fludia, alia, de F Itibus , in integro Illorborum Masterio Medicin. cathol. Tom. Lssve Tract. a. pari. I. lib. a. c. I. multi Sqi imprimis rationibus conatur ostendere , Sapientiam aeternam omnia meteora depromere ex generali aeris fonte , qui sit Arca DEI thesauraria O Spiritus catholicus , macrocosmicus , invisibilis , more Mercurii caelestis , mutabilis o de natura in naturam etersatilis. Inclinat & huc non obscure Excessi D. Johann. Marcus Marci a Xroniand , in Philos Veter. restit. Part. II. Sest. V. subse l. r. p. m. I δ. Nimirum ea, qua a terra sublimantur , materiam ignitii Meteorio non posse praestare , sed eadem ipso in Mere contiri
309쪽
contineri, ut simi veluti piam.e aereae ex invisibili principio in eam speciem nascentes. It, Scit. 7. p. m. Ibδ. An , quia cum fulmine Lapis decidit , idem ex vaporibus saxeis concrevit Z Verum hujus generationis principium in A/ che o aeris continetur. Q d enim superius, inquiι Hermes , esF idem cum eo , quod inferius e F , Oc.
Non ullius Ego juraVi m verba . quod neqi par est, nec, vi Lemmatis nostri Anglicani, facere teneor. Q d si vero , quos
nominavi modo , Autores Principia siVe universalia generalissia
mai Materiam ac Formam , seu secundaria ac materiata Elementa J non respuant, sed, per Spiritum universalem seu Principium invisibile , Elementorum omnium Coelique seu Lucis Solaris reliquorum qi astrorum tenuissimam partem innuant, qua, quae vult, in superioribus istis agit DEus ac operatur , hactenus horum Ego opinioni assentiorq; atq; lubens subscribo. Sed quod pace tantorum Virorum scriptum velim , non satis mihi dictum Videtur: Meteora ex Spiritu uni etersali depromi. Sciendum enim, summum Numen invisibi
lem Spiritum hunc Catholicum induisse in corpus aliquod, quod Principium proximum est & tria complectitur, quibus quidem , sed absq, differentia manifesta , distinguitur: Mercurium nempe , Sulphur, & Sal. Non hinc tamen principiis
speciatissimis activis , Spermapoesicis, exclusis. Est enim Materia Mundi Spiritus Salino- Sulphureo-Mercurialis generica quidem atq; universalis, coeterum ab seminibus matricibusq; redacta in speciem , modo in minerale , jam in vegetabile , rursum in animale mutatur. Nam alias ex quolibet fieret
quodlibet, neq; inter principia & principiata daretur dis-stinctio. madmodum itaq, , corporificatum Mundi Spiritumh. e. Sal mundi, indolis nitrosae, copiosissimum nostro in Nitro existere : cujus volatilis subtilisq; atq, activa magis solo ab aere proveniat pars 3 quod sit reliquum autem Nitri ,
310쪽
cap. 3. Auro stirie,9 rationibus sum persecutus 3 sic materia universalis haec Nitro-salina non generalis tantum Meteoro-
rum omnium, sed &, specialiter, materialis ignitorum , ac praecipue urentis, dissipantisq; atq; terebrantis fulminis, Ad Junctorum qi illius, tonitra , puta , & fulguris, fulminarisque Causia lapidis est. Qigynquam sic quidem volitantes in aere vapores sulphureos, quibus Nitrum incenditur , nulli inius iexclusum i quicquid Exc. Dn. D. Joh. Marovius in Tracr. Med. Phys cap. V. de Fulmine contra asserat. Nam non , nisi dispositione
ac copia Nitri atq; Sulphuris fulmen differt a fulgure. Q enim copiosius illud subtiliusq; , hoc vehementior existit percussio: ob Sulphuris vero abundantiam, major ignis conspicitur. Hinc, ubi cum tonitru decidunt fulmina, teterrimus odor Sulphuris aerem totum infestat. QUOd in pulvere pyrio, artificiali illo tonitru atq; fulgure, deprehendere licet: iqui, aeneo in tormento accensus, odore, luce, sonitu , im- lpetu fulmini perquam similis est. Quo ipso, ad sui destr etionem humanum ingenium terribilius, addo & violentius, invenire potuit nihil ; utpote cujus vi domus in aerem mit- tuntUr, concutiuntur castella , montesqi, & quae non alia Z iremo Ventur. Etsi autem , praesuppositis istis , materialis l& proxima fulminis causa Sal mundi Nitro-Sulphureus: generando tamen lapidi fulminari nequicquam sufficiens mihi esse videtur, quod & metallaria & lapidea simul materia constet. Sine dubio enim Spiritus illi generativi specifici, tam minerales, quam lapidifici, ex terra aquaq;, beneficio Solis attracti , rare fiunt , subtilioresque redditi , Sali postmodum Universali Nitro Sulphureo subministrant fermentum, quo, in ipso fulminis ictu, fulminare telum coagulatur exhibeturqi. Sed, quod ad Ceraunias lapides can-
didos illos ac pellucentes, quorum apud Dn. Boetium de Boot, G mmar. l. a. c. extat mentio, ex fulminea, quam
