Miscellanea Curiosa, sive Ephemiridum Medico-Physicarum Germanicarum Academiae Naturae Curiosorum

발행: 연대 미상

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

331쪽

dum solarem solum aegrotantibus porrigo, & egregia esst medicina in affectibus cerebri & cordis, utpote quae de Sole aeque ac de Luna participat, & loco auri potabilis aegrotis ins Ervire potis est. Calcinatio ista humida non denegat tincturam rubini colori temulam , si illa cum spiritu vini extrahatur. Abstracto iterum spiritu ad olei talem si collocetur in loco frigido per aliquot dies , separabit se & spiritui restanti supernatabit oleum rubrum in colore rubinum ferme superans. Tincturae sublimatae nondum constant vires, vitra vero aureo colore inficit. Praesuppositis hisce, terram supradictam esse veram, uni cam & genuinam lapidis Philosophici materiam, & aureum istum libelliam comitis gerisaris & Fratris Alberi. spiritum com junctum , quem vide in Lucernae Salis Philo hici Appendice p. Πδ. seqq. assimare audeo, citra tamen ullius aliter sentientis praejudicium .

Haec hac vice suffciant, imposterum cum DEO & die plura & lucidiora. Numini interim & Lumini coelesti maximas ago gratias pro hac illuminatione, humillimis precibus devote rogans, ut ad ulteriorem illuminationem paterna sua gratia mihi adveniat, ac sua dona in me

coronet. Ualet .

333쪽

VIRIS Summὸ VENERANDIS

ILLUSTRISSIMIS

PRAESIDI& SOCIIS

SOCIETATIS REGIAE

Sequentems

DISCURSUM

humissime

offert

334쪽

REVERENDISSIMO

DOMINO,

IOHANNI,

EPISCOPO

' CHESTER.

Eniam Gain, DOMINE , mihi pro mitto quod Tibi Librorum Optimum in

altera manu tenenti paginas quaS-dam e Libro Natura in alteram modo tradam: maxime cum Dominationi Tua optime constet, posteriorem hunc prioris esse commentarium excellentissimum; e quo D Eus ex parte sui

ipsius Definitionem Mundo, & hujus erga sedebitum declarat. Ac licet haec mea Dedicatio, DOMINE, non inconveniens sit, multo tamen magis aequa est: ostendendum enim erat & Tua Dominationi , & aliis, quantoperodi quam merito extraordinarium Tuum favo

335쪽

rem aestimem: cujus beneficio speciati in Tibi placitum fuit meos excitare conatuS , ut observationes sequentes publico eXponerem.

Qisdam harum,& potissimum eae, quae Caput primum spectant, jam ad septennium fere veterno quasi sepultae jacuerunt, adhuc forsan eo detinendae, nisi Dominationis oculus lucem iis tandem intulisset. Qis facto inter tot alia Documenta unum edidisti, quod& promtitudinem Tuam in promovendis aliorum ope Artibus & Scientiis; & sitammam Tuam Aptitudinem , qua idem Ipse effectum dare posses, declaret: utraq; in Dominationis

Tia adeo eminet, ut, ceu prima Scientia Ma thematica principia, demonstratione non indigeat, utpote nemini non nota, & ab omnibus conceSsa. Rei hujus consideratio, DOMINE, non modo me facit certum, Favorem mihi esse proprium: verum etiam admodum Ambiatissum ob Patrocinium Tuum: quod tamen CXO- rare me vix posse, confiteri oportet. Non,

quod existimem, id, quod Bonitate & Pretio

Oo valet,

336쪽

valet, sui ipsius optimum semper esse Advocatum ; novi enim, judicia hominum pro ingeniis variare , atq; AEtatem unam hac gaudere licentia, ut Libros illos fronte caperata intueatur, quibus alia nunquam minordinexhibet affectum, quam ut eos osculo S ampleXu excipiat: Verum ea praesertim de ratione, ne ad minimum adeo cupidus videar,

qui ad omnia ea, quae dixi, defendenda Dο- minationem tuam sollicitem : sicut enim honori Tibi cedit, quod tantum evibrare splendorem Tibi non allubescat, a quo minima lsella obscuretur ; ita Gloriam laederetur, si Nomen Tuum eXorarem ad illustrandum iErrata, quae in plurium oculos incurrunt. Dominationis Ga

Humillimus Servus

Nehemias Gre r.

337쪽

PRAEFATIO.

Uantae antiquitatis sit Anatomia Animalium , dc quanta nuperis annis ceperit incrementa, satis est cognitum. V getabilium vero A

tomia subjectum est, quod ab omnibus aetatibus ad hunc usq; diem non Elum jacuit incultum; sed, quantum ego scio, exceptis quibusdam Conterraneorum nostrorum Observationibus, ne quidem de eo cogitatum est; utrum ideo, quod mundus amore prioris magis captus, aut commiseratione fragilitatis humanae magis ad illam exercendam adactus fuerit, an ob alias ratione , non opus est, ut inquiram . Considerans autem, utrumq; genus ex eadem manu primam sumsisse originem, ideoq; ejusdem sapiemtiae Producta existere; plane mihi inde persuasi, non Vanum esse institutum posse, licet forsan siccessu nonnunquam fraudaretur , si excoleremus eam in utroq;.

In hoc instituto quousq; progressiis fuerim, neq; ipse judico, neq; patior, alius aliquis id faciat, cum quousq; adhuc eundum nobis sit, aut eundo apti simus, nemo perspectum habeat. Neq; est quicquam, quod magis impediat aut suffocet augmenta stientiae,

338쪽

PRAEFATIO.

quam determinationes hujuscemodi, sive revera eas statuamus sive opinemur saltis .

Quicquid tantisper perfecimus, maximam partem omnium usui & applicationi expositum est. In quibusdam saltim locis, usi sumus auxilio vitrorum , & in tertio praecipue capiter quo jam ab luto observatio nes quaedam ab ingenioso & doctissimo DN. - , dignissimo Societatis Regiae Membro, Amico meo honorati ssimo, notatae, & ab IpQ mihi communicatae, superadditae sunt: ut & similiter aliae quaedam micros opicae, a me ipse factae, quas ut experirer, Ille mihi ansam praebuit. Illos, quibus hae observationes tam examinatu , quam perlectu dignae videbuntur, monemus, Primo, eos debere ordiri, atq; ita procedere, donec quoq; finiant , in semine ; aegre enim illi vitabunt errores aut apprehensiones contrarias, clui vel particulatim saltim vel praepostere in his disquisitionibus procedent. Dein, lne sua experimenta uni tantum anni tempori adstrin- igant ; sed ut ea suscipiant diversis temporibus, in qui- bus vegetabilis alicujus partes per singulos status suos Iobservari queant. Et tandem ne comparativam Ana- tomen negligant; ut enim quaedam melius animadver-

tuntur in aliquo certo statu, sic cic in uno vegetabili, l

prae altero. i

339쪽

PRAEPATIO.

Sicut, quaecunq; Observationibus jam faetis stiperstruximus, ea non fiunt virgulta aut stranaina; ita nequaquam asseveramus esse optima robora. Quomodocunq; etiam Assertiones meae Videantur dogmaticae; tyrannidem tamen irrationalem non affecto, qua eas alicujus oculis obtrudam. Qui cum ratione loquitur,

magis sibi satisfecisse videtur, si intellectus fuerit, quam si assensium im

petraVerit.

340쪽

Cl. GL Isso urus in Proligomenis praefixis

Libro de Hepatis Anatomia, c. i.

Lantae quoq; in hunc censum scit. Anu

tomicum ) veniunt. Varia enim partium textura & differentiis constant:& procul dubio ex accurata earundem dissectione utiles valde observationes nobis exurgerent; praestaretis; in illis cinferioris licet ordinis brebus examinandis operam impendere, quam in transcribendis ut saepe fit aliorum laboribus, inutiliter aetatem transigere. Quippς, hoc pacto, ignavarum apum more, aliena

duntaxat alvearia expilamus, nihilq; bono publico adjicimus.

SEARCH

MENU NAVIGATION