Miscellanea Curiosa, sive Ephemiridum Medico-Physicarum Germanicarum Academiae Naturae Curiosorum

발행: 연대 미상

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

511쪽

catum Wirtembergicum transire, & salubrknia acidorum fontium thermarumq inibi magna cum utilitate scaturientium, spectator esste potuit. Celebritate etiam non adeo remotae Basileensis Umisersitatis permotus, adire eam pariter constituit, ac bonis avibus itiluc pervenit,summorum ibi in Arte Medica Virorum amorem adeptus. Jo. Orsarum Baubinum primo hic nominare aequum est, cujus nimirum fama per orbem diffusa est, utque diu adhuc floreat Senum optimus, bonorum omnium Votum est ac desiderium. Tum Emmanuelisupano celeberrimo innotuisse,

sibi honori duxit. Clar. Nondiam Platerum quoque potuisse adloqui, vix setis depraedicare potuit, praesertim quod famosari Pinacothecam suam & Bibliothecam pretiosam humanissima Ei monstraverit. Quos alios sibi Amicos ibi paraverit,brevitatis causa omitto, unicum hoc superaddens, reliqua omnia in Urbe ista visu digna a NOSTRO curiose oculis fuisse usurpata. Et ita scientia redditus instructior, Argentoratum rediit, semitineri Italico subeundo praeparavit. Ici quod in autumno, Anno M. DC. XLV. cum adgressus esset, denuo Augustam Rauracorum in transitu perlustrare Et contigit, non sine singulari fortunae favore, quae Celeberrimum illud par Fratrum, Magnos Bartholinos, Eorumq; Comites, Fuirenios nobilissimos, ex itinere Italico reduces factos, Ipsi Amicos conciliavit. Tantamq; apud hos meritus fuit gratiam, ut ab immortalis famae Viro, D. Thoma Bartholino, atq, Ejusdem Consobrino dilectissimo, D. Henrico Fuirenio, cum a praelaudato D. Q Bauhino,publico consensit, Doctoralis Laurea prid, id. Octobr. anni praenae morati, jure metitissimo Utrique fuisset imposita, ad Convivium solenne amice vocatus fuerit, & quod praecipuum est, .

ad summi Visti Io. Thodi amicitiam primum aditum, Ipsirparariis, impetraVerit. Non miniis etiam se Dh. Hornium, Batavum Medicum & Anatomicum inter primos numerandum,

512쪽

adloqui ibidem datum fuit. Nec praetereundiis est A ers, IC Bremensis, Vir stupra quam credi potest, civilis, doctius, humanissimus, M ossiciosissimi is quem hoc partim nomine N E L-SCH ΙUS laudandum sibi duxerat, partim quia prim ad Bar-

ipso deductus fuerat. Quorum erudita conversa-.tione & Ipse factus doctrior, ingenij thesauros trans AlpeS quo-.que adaugendi ardore flagrans, susceptum semel iter continuare properans, Tigurum concessit ubi Conradi Gesneri, illius Germanorum Pginij,auream librorum suppellectilem alteramque Urbis patriae Bibliothecam maximi nominis Uir, D. D. A. Henricus miti erita Ipsi monstravit. Hinc Curiam Rhaetorum perrexit, atque Clavennam dissicillimo per Alpes itinere pervenit,invia ruinas Pagi Rhaetici famosi, Plours diu timiserrimas e longinquoMontemplatus. Superata hac modo montium adscendendorum asperitate in plana viarum descendens, aeris Mregionis vicissitudinem, unico die observandam, summe admiratus fuit. Namque antemeridiano tempore, ad summitatem montis, magno algore infestissimi, enitendo, parum lucunditatis, molestiae plurimum pertulerat ; postquam vero illam superasset, M a meridie denuocx altera parte montis descenderet, laetissima coeli terraeq; facies Ipsi sese aperuerat,splendentis

Solis calore tantum insueto corpori aestum excitante, ut vestimenta densiora, paulo ante quammaxime expetita, deponere cogeretur. Glacie, nivibusque densis simis obruta calcaverat prius saxa ; jam Virides undique campi, & arbores juxta viar' longa serie dispositae, pulcherrimo longissimoq; in remota adis spectu, oculos animumque summe recreaverunt,tanta Eum voluptate perfundentes, ut vix quidquam jucundius in vita se via disse, non una vice testatus fuerit. Beatas itaque Italiae terras ingressus NOSTER, primo Bergomum, deinde Brixiam, Veronam, Vicentiam,omnes Se

reuissimae Reipublicae Venetae sub Dominio Urbes felicissimas,

513쪽

nee uno nomine satis eommendandas, & tandem verum illi id Musarum in perantiqua Antenoris Urbe domicilium adiit, benigno ejus amplexu adeo detineri se passus, ut per integrum triennium ibidem substiterit. Quo temporis spatio quis labor,& studia K E L S C Η ΙU M exercuerint, & quantos in Literis

progressus fecerit, si nunquam otiosusEjusdem genius consideretur, & juxta cum aliarum Scientiarum largissima dispensa tione, Medicinam cumprimis ibi florere, invidenda ad Ana tomica exercenda studia opportunitate , Florae rarioris insigni suavitate, summaNosocomij publici utilitate,laudanda Chirurgorum dexteritate, & magna Medicorum Practicorum in consultando& curando celebritate instructam, sit una perpendatur, vel me tacente, quivis ipse certi silinum sibi formare poterit judicium. Nec magnum Maris Hadriatici miraculum, cultissimam Venetorum Urbem aliquoties adire praetermisit, Virorum ubique doctorum, dum se occasio offerebat, amicitiam sibi comparans. Hinc plus ultra tendens, Caput olim orbis terrarum,Romam, lustratis in via non incelebri Rhodigino oppido, munitissima Ferraria, studiorum Matre Scinstructissimi rerum naturalium gagophi laci, Aldrovandini, avidis idcirco oculis a NOSTRO uitirpati, in Curia publica custode, Bononia , florenti mima Florentia, concessit, atque uti hactenus ubique, sc& celebri hoc in loco eruditae Curiositati suae, Viros doctos compellando; illustriores Bibliothecas, instructissimam praecaeteris Vaticanam, crebriori accessu, eXcutiendo; veteris Romae, intra suas quasi sepultae ruinas, superstites adhuc Antiquitates oculis usurpando ; & quaecunque ibi occurrere possunt alia. studiis suis aliquando profutura, haud negligendo, abunde iatis cita. Neapolin, Regiam illam, & vel ob vicina agri puteolani miracula adeundam Urbem, propter seditionis ibi obortae fu-

C rorem

514쪽

rorem accedere non fuit ausus, disssiuadente 1mprimis summo studiorum Mecaenate, Illustrissimo Equite Cassiam a Puteo, quem paterna veneratione colebat, a cujus consiliis pendebat,& cujus auctoritate ab omnibus, quae fortuna iniquiore ingruebant, defendebatur. In AEgyptum etiam tranare voluisse, non semel audivisse

me, memini, cui tamen voto Ipsius, ob itineris periculum, Malia, quae Occurrebant, incommoda, consensum dare Parentes optimi, teneriori adfectu filium magnae spei foventes, recusaverinta. Reditum idcirco ad Patavinum Lyceum elegit, alia Via, quam qua Venerat, illuc remeans, juXta mare nimirum . qua Lauretum M Anconam itur ; atque hic, praeter singularia alia, illum ob structurae elegantiam, antiquitatis majestatem, marmorumq; Vastitatem celebratum, mediae moli, quae, uti Ρflaumerus in Mercurio suo Italico loquitur,pro munimento portus projecta est in mare, impositum Trajani Arcum: ibi incredibiles in aede Lauretana, perpetuo hominum confluXu ornata, repositos, ac omnibus advenis conspiciendos thesiauros

imo ubique memorabilia locorum, quae adiit, diligenti inquisitione observans.

Caeterum Patavij postquam iterum aliquo tempore, dum studiorum tempus consuetum absolveretur, substitit, in comitatu Crivioru Au,Nobili imimorum Daniae Equitum,quorum etiam mentionem facit obferv. o . Hecatose. obf. ph med. r. , nominatissimam Urbem, Mediolanum abiit, atque inde denuo per Alpes horridissimas, & montem Gothardum in Helvetiam transilit, ac per Bellizonum, Lucernam, rursus Basileam, re Argentoratum pervenit, tandemq in Patriae sinum, firmania libi sedem inventurus, excepto quod ob morbum, acidas Dai- lnacenses bibendi causa, ad ipsum earum fontem deductus fuerit, Anno M. DC. XLIA. sese reposuit, collectumque studioruna

515쪽

diorum thesaurum, quem postea perlustrabimus,Orbi erudito, magno cum adplausu, exhibuit.

CAPUT IV.

Raecum storem non se item Distis inclytum nomen si ' suum posteritati commendasse, verum similem sibi T progeniem post obitum relinquere etiam voluissO , constat. Unde Eurydice in uxorem sibi ducta, praeter filiam, septem quoque ex ea filios genuit. Dispar in hoc videri posset Germanus NESTO R ; qui conjugales aversiatus faces, caelibem ducere vitam maluit. Sed Diva res est. Ex amata Philoponia sua plures quam septem suscepit filios ; quos omnes genuinos esse, patri', spirare indolem, si inquisitioni exponantur, facillime innotescet. Quid hoc indigitare velim, neminem credo fugiet, libros scilicet ab Eo scriptos, praeclaram & mori nesciam λbolem. Caeterum juvat hic in memoriam revocare non inelegans Mediei nos tratis & Physici quondam Augustani meritissimi, D. D. Iohannis Braunij, Epitaphium, quod, cum M DC. LIX. Anno, aetatis autem LIX. mundo Is valedixisset, in tecto, quod Basilicae adjacet, Coemeterio positum Et fit, haec inter alia Lectorem edocens: Viυendi statu resebs, librὼ fuse quam alij liberis felicior , conservandi generis humani quam augendi evidior. Simile WELSCHIO si monumentum. erigeremus, nulla Ejus fieret cum injuria. Decessit enim, ut jam innui, vivendi statu caelebs; non liberis, sed libris suis felicissimus sconservandi & exornandi generis humani, quam augendi cupidio . Studiorum scilicet amore flagrans, quaecunq; obsta Culo

esse possent, studiose evitavit, strenuus ideo praecipue factus C a soli-

516쪽

solitudinis sectator ; cui, a magnis etiam philosophis olim expetii , tantopere sese addixerat , ut in hoc sitio Musarum reis cessu constitutus, Amicorum sae pius,aliorumve importuniores sibi visas interpellationes declinaverit. Nec Maligerum quassi repraesentare, Ipsi nocuit quem, Parisiis studia sua, ea cum diligentia tractasse, ferunt, ut saevitia-mae illius Lanienae, ibidem tunc perpetratae, ignarus plane fuerit ; vel Archimedem , suis adeo occupatum geometricis laboribus, ut expugnatas SyracusaS, non prius obserVaverit, quam cum ab impij militis crudeli manu spiritus ejus migxare e corpore juberetur. Pari enim ardore WELSCHIUS suis incubuit studiis, turbarum exterarum, Civilium calamitatum, κcrudelium in almam Medicinam haud infrequentium facinorum saepe ignarus. Nec desidia torpentem, aut aliena tractantem, sed suis maxime intentum laboribus Mors atra occupavit. Dulcius utiq, est,& Erudito optatius, secum habi tare posse, ac in remotiori loco absconditum, res hominum inanes despicere, curasque eorum multiplices, & plurima ingruentia malae feliciter declinare : quam continuos inter strepitus versari , animumq, ab inutilium rerum procelliS agitandum exponere, quem ipse totum Musis consecraVerat. Hac solitudine opus habet, cuicunque praeclara eruer

& immortale sibi nomen propriis Scriptis adipisci, Volupe est Scimus, ut omittam alios, M agnum post perpes sos iniquioris fortunae insultus, ultimum quinquennium in solitudine literaria consumsiis λ, & maximam librorum suorum partem ingenioso calamo conscripsisse. Hoc sane in tra quillitatis secessu constitutus WELSCHIUS, animum variis, abstrusis, ac dissicilioribus scientiis instruere ; hanc se in . solitudinem subducens , sibi M suo genio solus vivere; hoc in otio repositus, magnum subinde meditari negotium potuit. Hinc non mirum, quod, uti abscondendo se tot annorum sp

517쪽

tio inera aedium & Musei claustra, ligens, ad Seneca mentem, inter se caeteros fecit intervaltam : ita & eruditione,impriamis ad Orientalem literaturam quae spectat,nec non librorum, multa lectione atque judicio se commendantium, evulgatione, ingens inter se & plurimos alios secerit intervallum. Non igitur solitudinem otiumq; iners,languidum ac foedum sectatus fuit, sed operosunti, ipsa in requie laboriosum, ac circa honesta studia occupatum, rite Philosbphantibus peropportunum ; sicq; in ista solitudine sua neutiqesam solus, auta in otio otiosus fuit. Solus namque in Museo latitans NOSTER comites sibi pergratos semper invenit libros, desideratissimas animi sui delicias. Tot ibi inter Doctores versebatur variis in scientiis excellentes, tot inter antiquitate commendabiles Patres,& plurimos praestantium ingeniorum filios doctos atque peritos quibuscum confabulari, consultare, & ex iisdem utilissimos elicere succos consueverat. Qilorum prudenter instituto connubio, numerosae prolis factus est genitor, quam postea nominatim exhibendi locus dabitur. Lamvis autem majorem temporis partem librorum, evolutioni ac scriptioni impenderit; nuda tamen Medicinae contemplatione haud contentus, consiliis seepe medicis, requisitus, aliquid concessit, & conservationem, ac certo respectu propagationem quoque generis humani, sibi curae cordique esse, eoipssi docuit, simul l Medicum non tantum speculatione, quae Medicinae finis genuinus minime est, sed M opere ipsis sese demonstraVit. Quam Praxin seam feliciorem aliquanto, vel quietiorem reddidit amata Elitudo. Secus ac aliis accidere solet Medicis, qui currendo, sudando, algendo, & nestio quae non incommoda serendo, molestiasq- devorando, seipsos consumunt. Quae

sane taedia, domi saltem consilia dispensantem experiri nihil

518쪽

Continuata tamen illa cum ipsis aegrotIs conversandi

aversatio nequaquam obstitit, quo minus, ob magnana, quam in Ejus depret edicatam peritiam posuerant confidentiam,multi Civium, imprimis qui lautioris erant conditionis, & Exterorum ad Ipsum, tanquam ad Delphicum quoddam oraculum. adcurrerint, super suam suorumque domi decumbentium adversam valetudinem, Consilia & opem deposcentes. Multis etiam salutaria evenisse ista, testes adhuc vivunt omni exceptione majores quorum tamen recensere catalogum, supervacaneus labor esset cum vel absq, iis fides mihi facile haberi queat; modo bonum Medicum Theoreticum, qualemi fuisse N E L S C HIU M, extra omne dubium positum est, haud dissiculter, si theoriam cum judicio adplicare usui velit, bonum evadere in Practicum, consideretiar.

Nec dubito, quin, si multorum voto adsurgere, in publicum prodire, ac indefessa librorum lectione'meditationOcumulatam scientiam , opere ipsis in conspectu omnium confirmare ulterius voluisset, numerosia aegrotorum Ipsi obtigisse evisitatio, & frequentissima gallorum immolatio. Sed non omnia possumus omnes. Alii libros docte elaborando, aegrotos alij sedulo curando, saluti hominum invigilant. Et prout illi. qui praeter rem familiarem vel oeconomicam regendam Mconservandam, continua aegrorum cura implicantur poliatri,

posteritati memoriam sui, librorum scriptione, relinquere ViXpossunt, vel etiam ob multas, quae esse possunt, causas nolunt, nec tamen propterea, qtuod nihil in publicum bonum mollantur, dicendi, vel ullo alio modo culpandi, multo minus ignaviae injuriose arguendi sunt: ita qui Naturam, Medicinam MLiteras eruditis scriptis amplificanda ae illustranda sibi sit-munt, omissis prolixiori exercitio practico- medico, Sauder eadem libertate possie, existimo.

519쪽

perspectum quidem habuit NOSTER, quam necessarium iitplurimum sit Practico, ipsum videre & adloqui decumbentem, quo morbi mutationes, eorporis habitum, animi statum, pulsus qualitatem,Signa item diagnosi & prognosi inservientia alia, imprimis ubi morbus celeriter suam decurrit periodum, , adcuratius observare, tempori J; se adcommodare queat. Ast haec firmum eruditae solitudinis propositium quo minus infringerent, sufficienter WELSCHIO provisium fuit. diem, praestantissimos saepe Medicos saluberrima absentibus dedisse consilia, graves 4 debellasse aliquando morbos, neutiquam latere potuit 3 praesertim ubi a perito alio vera morbi idea ipsis fuerit prius delineata. Uti enim Internunciorum ruditas absenti Medico magnam in medendo parit dissicultatem, & incertis conjecturis eum inhaerere sepe cogunt: sic e contrario debite facta morbi & circumstantiarum expositio curam tanto faciliorem essicit.

CAPUT V.

Honores. Non inglorium fuisse Graecorum Nestorem , ex antiis

quissimo Poetarum, Homero , satis superq: discitur. Exempli loco inserviat, quod ab Agamemnone, fortissimo Grajorum ad oppugnandam I rojam mistb. rum Duce, magna Achivorum gloria vocari promeruerit ; ceu ex Elad. ro. ct 1δ. constat; prout & regio titulo condecoratus, indeq, Rex Dii arenosae dictus fuit. Alia quae huc facerenti bre-Vitatis causa omitto, meq potius ad Germaniae NESTOREM converto. Qui equidem primis in annis, postquam Academiis valedixerat, inglorius videbatur, & nullo bene exanitati studiorum curriculi testimonio, consuetisve si immis Doctoratus

insignibur exora atus domum rςdiit , non quod non Promeri-

520쪽

tus fuerit, sed quod sorte non ambierit, aut qiuid credibiIius

nailii videtur, morbus, qui ante suum in Patriam reditum mis re Eum oppresserat, tunc haud permiserit. Interrogatus olim Cato, cur inter multos Nobiles statuam ipse non habereti malo, respondit, ambigere bonos, quamobrem id non meruerim, quam quod est gravius, cur impetraverim, mussitare. Eadem mens NELSCHIO es potuit, ut maluisse videri queat, si aequi Eruditorum aestimatores ambigerent, quamobrem Lauream philosophicam ac medicam haud reportaverit, qtiam quod est gravius, cur impetraverit, si mus sitarent. Dignissimum enim fuisse, qui prae multis aliis, summis istis in Arte honoribus mactaretur, extra omne dubium esse positum, mihi persuadeo.Qme unica etiam causa exstitit, quo minus in Collegium Nostrum Medicum, quod hic Augustae est, adoptaretur, Collega alias futurus peramandus. Cum ab Amplissimo hujus Civitatis Magistratu nemini hactenus, nisi de legitime impetrato Doctoris titulo fidem indubitatam fecerit, in ordinen Nostrum receptio concessa fuerit. Ast individuus Virtutis comes cum si Gloria, omnimode cadere hac Virtuosus Noster minime debuit, non uno sane mactatus hucusq; honore. DamVis enim Virtutem qui sectatur, eo ipso sat habeat honorum, nam, ut cum Plauto loquar,

Virim praemium en optimam; Quin omnibus rebus anteit profectδ ;Virtus omnia in ste habet ; omnia adsunt Aa, quem penes en Virtus.

Spectabiles tamen gloriola Virtutis fructus multoties etiamsdeghistavit. Quos inter Serenissimae Reipublicae Venetae haudita pridem, postquam suas Curationum IL Chiliades, ct Consilio

SEARCH

MENU NAVIGATION