Miscellanea Curiosa, sive Ephemiridum Medico-Physicarum Germanicarum Academiae Naturae Curiosorum

발행: 연대 미상

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

masculo plane in aliis conformis, ut recensita ibi repetere pervacuum fuerit. Decimo quarto Novembris dum aberamus, ejecit venatoralium foetum, felem nuper natam, sed majusculam, ad minimum aequantem, nec minor erat, quam decimo sexto ejus die

reversi eximebamus, foemella undiquaq; absolutissima: longe major vero masculus, e juniori ceu praecedens quoq; existebat cerva, vigesimo pramo Novembris. Omnia in hisce perfecte conformata, articulata, nisi quod caput majusculum obtusia maxillarum declivitate rostrum pulli gallinacei aliudve cra sitis pro more exprimeret. Atq; hic desiimusa Praesertim cum adhuc consummatio rum majorumq; recordaremur, qui sub hujus mensis finent aperta una alterave, saltem situs observandi causa, jam ante complures annos hic inveniebantur. Num autem inde, quasi

per inductionis cujusdam incitamentum satisq; probabiliter colligi queat, in cervis jam primis Novembris diebus foetum satis hoc in genere absolutum, ordinarie quasi vel saltem ut

plurimum, de caetero equidem majorem minoremve, prout citius tardiusve virum passae aliaeq; circumstantiae comparatae fuerint,)reperiri,& hinc primum mutationis tempus, quod octavo , vel decimo, imprimis autem vigesimo Novembris constitutum est,) potius forsan secundum Phaenomenων proportionem & collationem , ad minimum in octav m , decamum Vel duodecimum Octobris praeterpropter referri debere: Id quidem

hic diligentiorum, quibusq; per frequentiores Venationes amplior, praesertim in ejusdem siluationis regionibus datur occasio, ulterioribus observationibus, propioribusq; caussarum tantae disparitatis deductionibus, cum consequentiis suis merito ingenueq; submittimus , in eo interea haesitantes, quod nihilominus anniversarii observabiliorisq; primum orgas mi tempus hic cum supralaudatae Exercitationi. ούω item Budaei,

62쪽

ΟBsERVATIO XVII. ocirca gallicas Venationes perquam curiosi,ipsorumq; antiquiorum secundum consuetas theoricae computationes) termino similiter coincidat: Et ut equidem sua oppido sit aeque ac in aliis permultis animalibus, mage stati quidpiam hoc in genere sentientibus , ) latitudo, anticipatio seniorum, juniorum tardatio seu postpositio, utq; post Canicularium fervores stember Varius,modo serenus modo magis pluvius in districtibus hisce fuerit , in liniversum tamen omnes indifferenter adeo

praevertisse consuetum communis luxuriae terminum, nam reliquarum quoq; per errorem tum evisceratarum uteros impletos Venatores adverterunt,) forsitan vix queat concipi:

Praesertim cum Nostrates quoq, tralatilium illud circa festum

S. Bartholomei seu Augusti finem cervos primitus rancentes audiri) de aliquibus saltem, praesultoribus, senioribus d c. intelligant; recentioresq; Zoographi similiter fortassis ita intelligendi videantur. Atq; haec fuit hactenus cum ingenua recensione nostra circa cervinum foetum observatio, vel etiam ex parte haesitatio. Circa Damarum speciem experientia nos deserit. Dum autem in superiori liquaminis quasi garum olentis

recensione quaedam ad seminis naturam pertinentia e Memorialibus olim denuo succurrerent, breviter ea pro taediosioris relationis complemento, ulteriorisq; considerationis causa superaddere voluimus.

I. Omnino videri mulieres quidpiam, qualicunq; tandem magis sic. minusve durante finitione desiderii excernere: sive directe sive in directe,& sollicitando saltem ad conceptionem id, praesertim finitis mensibus, conferat. Viderique porro Viros in juventute aliasve ardentiores vel appetentiores, juvenculas minusve adsvetas vel in desuetudinem actas, abjecti animi siccioresque Oe. neglecto Nasonis praecepto praevertere: cui consentientem nuper in Philosophia restituta Nobilissimum

63쪽

C1R A CERV1NI FOETus TEM po A. mum D. Marcum Marci . invenimus unde quoq, per vim stupratae , oborta demum delectatione se tunc concepisse fassae sunt: Ut profundiori varia de caussa somno mersarum insomnia

praeteream US.

r. Consideratu dignus videtur odor non simpliciter satyriacus vel piscosius solum , sed alios quoq, complures hesternae coenae cibos referens mane, tam in utriusq; sexus excretionibus seorsim, quam juncti in in mulierum emuxionibus. Siq, 3. Pro lactis chylositate potissimum fuerit argumentum, copia ; eadem illa dubium facessere posset longinquioribus olim S nunc istius deductionibus: Siquidem supputationea competentibus annis usq; ad primum senium instituta, subtractum successive toti, postmodum conjunctim, praesertim teneriori salaciori ve subjecto facile forsan aequipendere poterit. Sed haec diffusius deducere non est nostrumo. Γ In literis d. Is. Decembr. Anno is 76. GOthά Prarisiariam. J

OBSERVATIO XVIII.

D. JOH. SIGIS MUNDI ELS HOLTII,

A tificii, quo Oculorum humores restituuntur, Vestigia

apud Veteres jam dum extare, superiori anno ostendi

duximus autem ibi illustrem, notatuqi dignissimum ex c. plinis locum, cui merito quoq; jure adjungendus nunc est insignis cornelii celsi teXtus, quem de Hirundinum excoecatione & res

integratione habet VI. De Re Medica, cap. VI. Verba autem ipsa apponere hic non pigeat: Harum avium, inquit, acies extris secus i a interposito tempore ιM antiquum satum redit. celerrime ..ir--

64쪽

hirundinis. Vnde etiam locus fabula factus eis, aut per Parentes, aut

id herba chelidonia restitui, quod per se sanescit. Porismata inde terna deduco. I. Spontaneam visus restitutionem c. celso jam dum cognitam fuisse in avibus. r. Fabulosa esse, quae intuitu Hirundinum excaecatarum de chelidonia herba, forsan etiam chelidonio lapide, vulgus blaterat. 3. Operosum illum apparatum pro conficienda Chelidoniae singulari aqua, quem Franciscus Iosephus Burrhus Epist. IV. ad Thom. Bartholinum pag. H. proposuit, esse supervacaneum. Quae enim per se sanescunt, tantis haut opus habent

mysteriis: Id quod citata etiam superius Observatione jam

monuimus.

OBSERVATIO XIX.

D. JOAE SIGIS MUNDI ELS HOLTII,

Inferior jamdum quatuor orbis habet. Sic nes Thebarum portae, minuae ossa n. incient Secta futura dabunt.

I. PHOSPHORUS BONONIENSIS.I Rimum merito locum ob antiquitatem assigno Opidi s

noniensi illi, cujus calx in se radios ita colligit Solares, ut inde retractus in obscuro tantisper luceat: quamvis virtutem hanc attractricem ultra annum vix servet, nec, qui eam restituere possit, hactenus sit inventus. De Lapide isthoc in-'tegrum jam pridem librum vulgavit Fortunius tacetus, itemo Programma aliquod Osidius Montalbanus, & instituta comparatione cum is thoro Hermetico, nuper admodum Collegae nostes

65쪽

noster honoratissinaus Christianus Men relius. Mentionem ipsius incidenter quoq; fecerunt Petrus Poterius Pharmacop. JaDr.eap. a . Athanasius Kircherus lib. IIL Art. magnes. pari. Petrus Borellus cent. I. Observ. 3. &

Sequitur, quem Hermetis Curiossi christ. Ido hi Balduini industria non ita pridem adinvenit, atq; anno 167F. peculiari4ibello, cui pho boro Hermetico sive Magneti luminari nomen, Orbi literato exposuit. Is autem Phosphorus non aeque bene ex radiis Solis, quam ex aere illuminato, Sole nimirum supra horigontem existente, suum mutuatur lumen : neq; de Lapide Bononiensi quicquam participat. Exemplum Phosphori hujus a se fabrefacti ad me Clarissimus Dis. ipse misit, quo nomine ei hic gratias ago publicas: quamvis modus co ficiendi illum jam mihi innotuerit,&jam aliquoties dictum

magnetem paraVerimo,

Is alterius tantisper a prioribus est naturae, splendorem suum non ex Solaribus radiis, aut ex illuminato aere collia gens : sed ex Igne ipso. Hus scilicet particulam si laminae argenteae aut cupreae imponas, adhibito carbonum subtus calore, splendorem ex caeruleo albicantem mox percipies, adeo ut, si materiam illam in notas aut literas digesseris, legere niatentem commode scripturam possis. Quare vero tertio huic id nomen indiderim, & qua ratione parandus ipse sit, alteri servo occasioni.

Verum enim vero universos hos multis post separasangis relinquit quarius & novissimus, cui ab effectu singulari nomen , Phosthori fulgurantis prorsus tribuendum esse, arbitror. Nimirum naturalium rerum sedulus indagator, & qui ab ineunte E aetatem. VIII.

66쪽

aetate cum Ilalmontio Fil. cum Tachio, Glaubero, Bechero, & similibus magnae famae Chymicis, in Eur pa non tantum, sed in I diis tetiam ipsis familiariter vixit, & propterea Principum in Germania plurimorum gratiam sibi conciliavit, vide licet Do et gras , Dreciae nune Commerciorum causa pro bono Reipublicae habitans, dum nuper ex Batavia redux Berolino transiret, ostendit Drenissimo Esectori nostro, plurimisque Aulicis adstantibus d. et . Aprilis proxime elapsi, hora 9. vespertina materiam tuminosa m vitreae phialae exiguae Hermetice sigillatae inclusina, quam ipse ignem nominabat te iuum. Monstra i

67쪽

rus illam , aperuit vitrum, & super charia caerulea materiam posuit: In qua remotis candelis, ipsa non tantum Lamprridis fise Cicinaeu noctibus per aerem volitantis instar splendebat, verum etiam affricta digito, similem penitus fulgorem albicantem non sine stupore spectatorum ipsi inducebat: adeo ut , si quis totam illevisset faciem, tota ipsa quoq, , veluti quondam si tamen divinis istaec componere licet se ex Monte Sinai descendentis, fulsura procul dubio fuisset. Sequenti die materiam suam Artifex denuo non quidem phialae, sed alteri Vitro oblongulo, & qua forma ac magnitudine hic intra M. 8.-c. pictum cernitur, inclusit, nec non cera Hispanica extremum obturavit utrum qi: adeo ut Granum illud extra vitrum in Scutella sub lit. s. aliquo modo repraesentatum, quodq; tam colore, quam duritie Succino favum non

pellucidum penitus, sed subobscurum referebat, in medio

canalis illius si rei haereret. Sic inclusum Grannm eodem die , dum advesperasceret, ad me idem detulit, & in museo meo clausis fenestris per aliquot horas mecum observavit, Granum hoc non splendere quidem sicut pridie ,& extra vitrum in charta positum: verum contra, per intervalla ex se se vir emittere, quemadmodum Nubes noctu per calores aestivos assolent absq; tonitru , Neian ut Germani loquuntur. Intervalla illa erant brevia, & cum pulsu propemodum Arteriae in carpo quadrantia , adeo ut ad singulo. istius pulsus Gransen, singula vibraret fulgura, totum Vitrum replentia: ex-

eussurum quasi obices illos cereos, & indignabundum, quod spatio tam exiguo sit inclusum. Id spectaculum sane non me tantum, sed ipsum quom a tisiciem illum, quem ista fulgurandi virtus hactenus latuerat, perquam reddidit attonitos. Rediit idem porro tertia quoque vespera ad iterandas Observationes nostras,& advertimus, Granum non utrinqi jam,

seu utraque cuspide fulgurare: sed versus unicam saltem, quae

68쪽

36 ωsgRVATIO XIX. DE TUOR PROSPHORIs. scilicet literam B. in Icone respicit. Ideoq; extremitatem il-Iam B. quae tum in positu manus meae ad plagam Mundi occidentalem vergebat, inverti Orientem versus, fore sperans, ut s=aBom sic inversum fulgur suum eorsum etiam vibraret. At vero, quod visu stupendum erat, haut Orientem versus, uti

putabamus: Sed unice tiberrimum ἐν propositi tenacissimum Agens coruscabat, etiamsi Canalem vel centies inver

Plures instituere observationes ob abitum D n. Da fit tum non licuit: Plura tamen & multifaria phaenomena ex luminos istoc & summe mirabili Lapillo certissime praestolamur: ambigentes interim, idem hic fuerit, an ei similis, quo de mentionem facit Iac. Aug. Thuanus Ili stor. lib. Vt his verbis Rex Henricus II. Bononiae in Galisis esset, allatus est ad eum ex India orientali, fedui apparebat, moribus barbaro , Lapisstupenda hyerie or natura , videlicet lumine o fulgore mirabiliter coruscantibus, equii totus veluti ardens incredibili Jlendore micabat , ct jaciis quoquo versus radiis ambientem actem luce nullis fere oculis tolerabili latissime

complebat. Plura, quae de miranda istius Lapidis natura porro ibi adduntur, cum fidem pene omnem superent, neq; paria his in pho 'horo nostro fulgurante ObservaVerimus, recensere supersedeo. Imprimis cum non desint, qui totam hanc narrationem scum in editione parisiensi archetypa non extet, sed in Franco furtana saltem post Thuani mortem continuata atque aucta inveniatur dubiam reddant: non obstante, quod Francolartana editio Ioannis Pipini OcaealtI testis ad Antonium Albi bidum literas in fidem rei juxta alleget. Caeterum ad nos quod attinet,

qui ph 'hori fulgurantis spectacula & vidimus, & ipsum manibus tractavimus, Lapidis hujus Indici historiam priori fallem ,& a nobis jam citata parte) veram esse, aliis qui ph 'horum

fulgurantem nec Viderunt, nec tetigerunt, minus difficulter

69쪽

OBSERUATIO XX.

Dd quatuor reo 'horis , anno superiori vulgavimus obse

vationem. Iis ipsis suo nunc merito QuINTus porro accedit, quem a consistentia non absurde liquido, nuncupare Iicet: ab effectu vero Ignem figidum lucentem, non urentem appellat Praenob. atq; EXceli. D n. D. Martinus PVesse,

Consiliar. Eleet. Brandeburg. & Archiatrorum Senior, qui primus hunc Liquorem Serenissimo Electori, Domino nostro Clementiss. nuper in cubili Electorali humillime exhibuit: altero autem die, invitatis eam ob rem in aedes suas nobis Amicis& Collegis, jucundo hoc spectaculo oculos oblectavit. Caeterum indoles hujus phos hori liquidi non miΠUS, ac Fulgurantis illius, sive QDrti, stupenda esst, quam breviter , sed accurat depingere hic conabimur. Concipe sis animo parvum vitrum, quod obligato collo cum liquore contento aliquot horas immotum steterit adeo, ut per quietem portio secedat crassior & opaca, supernatet clara tenuiorq;. Illa colore sulphur refert impurum, haec citrei mali corticem. Quamdiu obturatum sic, atq; loco non motum perseverat Vitrum, nulla flamma, nullus percipitur splendor: at si in camera obscura vitrum vel leviter moveris, partemq; crassam cum tenui miscendo confuderis , gyrantem mox in vitro flammam advertes: quae ipsa tamen paulo post iterum extinguetur. Q d si vero simul vitrum aperias, fumus erumpit ad odorem Allii tantisper appropinquans, isq; densus adeo, ut si motum reserati vitri continuares . totus esset deflagraturus. Porro

70쪽

3I OBSERVATIO XX. Porro vero, si volae manus, vel guttulam unam agitati Li mri, instilles, ipsamque digito alterius manus leviter terendo dilates ceteruleam subito flammam, similemq; illi, quam Vini spiritus accensus reddit, in vota manus juxta, ac digito Liquorem dilatante observabis, idq; tamdiu, donec integer ipse,& ad atomum usq; sit consumtus. Capillos si obleveris, aut barbam, luperciliavE, absq; noxa illa ardebunt: adeo ut Ignis stigidi nomenclatura ipsi aptissime quadret. Caeteroquin ab igne vulgari Liquοχ iste haut videtur incendi, siquidem papyrus intincta, & candelae admota, flammam non rapiebat: contra Vero eadem Liquore illita , in tenebris, quasi ab igne accensa, elegantissinae splendebat: quod ipsum etiam in filo, quo vitrum obligatum fuerat, qua parte Liquoris tantillum adhaerebat , conspicere licuit. Plura circa figidum hunc Ignem phaenomena hactenus non observavimus, imposterum tamen istis experimentis plus operae sumus impensuri, & postea communicaturi. Profecto, si conjectura quorundam de Lucerκis sepulchralibus vera est, quod scilicet non mille vel amplius annos illae arserint, sed quod apertae demum ardere caeperint: tum utique ab oleo illo

Antiquorum non multum abfuerit hic phshorus liquidus. Qui enim quiescens & obturatus haut nitet, apertus & inter aperiendum motus, coruscare atq; flagrare incipit: restaurataeq; hoc pacto forent Lucernae illae, multis retro seculis inter Deperadita ab omnibus relatae. Berotini, d. 29. Mensis Ianuarii , Anno T. C. cla lac LXXVII. Ex communicatione Pri a. Messe Februaris am. J

SCHOLIUM.

Cum lueernarum sepulchralium mentio in observatione praeis cedente facta sit, commode hic interseri posse judicamus ea, quae de lampade hujusmodi Eruditus quidam Gallus, occasione

SEARCH

MENU NAVIGATION