Miscellanea Curiosa, sive Ephemiridum Medico-Physicarum Germanicarum Academiae Naturae Curiosorum

발행: 연대 미상

분량: 588페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

71쪽

casione pho 'hori uicii, nuper admodulla ad Il. Dn. de N. perscripsit, verbis sequentibus:

dans ce globe ce qui produi it la lumicre, ia quelis si taenit auisioni a V ain. Quae ex Gallico in Latinum sermonem translata ita sonant: quod attinet liquorem in lagena Vitrea reclusum , cujus in literis tuis die 26. Febr. Anni hujus I 677. ad me datis, mentionem injicis; dicam, me quondam vidisse valentiae in urbe Delphinatus, patria mea, globum Vitreum, in quo lux quaedam circulabatur. Globus hic reperiebatur ante XXIV annos in campo, ubi magna sepulchrorum antiquorum, ex lapidibus& marmore exstructorum copia inventa fuit. Possessor illius globi, satisfacturus curiositati suae, satis stulte egit, quod illum ruperit: nam scire cupiens, quidnam in illo lumen produceret , idem ob admissum aerem subito extinxit.

OBSERVATIO XXI.

D. SIMONIS SCHULT ZII,

pergressa, jam per aliquot annos occvitum Cancrum in mamma fovens, non ita pridem a Circumforaneo

'laodam, tempore nundinali persuasa, curaeso ipsius permisit. Hic

72쪽

Hic tempore autumnali, accepta pecunia, Corpore cachectico non praeparato nec eXpurgato, curationem periculosam audacter aggreditur, prius emplastro mammae laboranti superinducto, nulliusq; sectionis mentionem faciens, ex improviso, emplastro remoto, mammam abscindit, tum aegram lipo- thymia correptam aquis cordialibus restituit, dein quotidie, initio tum facto, haemorrhagiam sistit, & reliquias Carcinomatis radicitus removere tentat. Sed paucis interjectis diebus , misera pessime se habere caepit, mortenam instantem videns, ad eam se praeparavit, quae etiam paulo post, inopinate tamen subsequuta est. Haec, eheul exemplo suo comprobavit, veritatem Aphorismi Hippocratici sect. s. so. qui ita sonat:

occulti Cm cri adsunt, non curare melius: eurati enim citius intereunt , non curati vero longiore tempore vivunt. Imo In unIUer

sum Practici plerumq, existimatit, Cancrum confirmatum& exulceratum nullum curari posse. Et observatum est saepius, quamvis excisi & aliquando curati fuerint Cancri in exterioribus , eosdem tamen postea rediisse in eadem, vel etiam in aliis partibus, ut Cancro in mammis curato, alium in utero subortum fuisse. Satius igitur fuerit, Cancros jam inveteratos & majores eatenus curare, ut eorum augmentum prohi

beatur. Vid. Sennertus Pract. Med. Lib. 1. Part. i. cap. ao. de Cancro

quinquaginta annos innocuo. Pid. Tu iam Observ. md. Lib. r. O . . . & de altero mammarum ejusd. Libri O . D. Adjunge ObserV. GυH. Fabricis Hild. N. Cent. ψ. de graVissimo tumore brachii ex Cancro mammillae progenitor tum observ. ejusd. v. cent. 3. de Cancri occulti periculosa curatione. Imprimis autem lectu digna sunt Verba serici Lommii Observ. Med. Lib. a.' m. as . ubi periculorum & propter longam durationem plenum taediorum Cancri Vitium vocat: quodq; p. a 1. tamdiuerescere, donec vitam adimat, scribit: ut reliquos Autores plurimos hic reticeam. Ego pro certo assirmare ausim, quos pluri-

73쪽

Dκ occurri e Ne 1 pr 1entosA CURATIONg. 4t plurimos pessimo hoc Carcinomate affectos viderim, sed nec unicum ita curatum, quin postliminio non reversum fuerit. Unum notabile exemplum hic e pluribus profero, quod Leidae in nos comio in praesentia Celeberrimi Professoris uvalai, Praeceptoris nostri quondam suspiciendi, in vetula a Chirurgo Nos comit ordinario percuratum videbatur, & totius anni spatio sopitum fuit, sub cineribus quasi gliscens, sed tandem

erumpens & aegrotam enecans. Ergo nil temere in cura canincri excepta palliativa instituendum esse puto. OBSERVATIO XXII.

D. SIMONIS SCHULT ZII,

Cum ante aliquot annos sororis meae Germanae &Baratholomaei Schaden, C is & Dulciarii Thortinensis, filius unicus annorum octo praeter propter, aliquoties fanguinem per alvum dejecisset, quum tamen neq; tormina ventris, nec ullum dolorem sive in intestinis, sive circa intestinum rectum aut in podice perciperet, vegetusq; adeo esset,& circa res non naturales optime se haberet, nisi quod interdum sudore copioso corriperetur & haemorrhagiam narium frequenter pateretur, cum calore praeternaturali, sed non immodico, qui tamen sedato fluxu etiam mox sedabatur. Soror perterrita mihiq; casum exponens, jussa a me partem affectam indagare, venulas tumentes & sanguinem rubicundum stillantes circa orificium ani deprehendit. Duravit symptoma hoc per aliquot septimanas aestivo tempore: sed jam Puer Iz. annorum vegetus munia sua in ludo literario diligen-F teram. VIII.

74쪽

ter obit. Alterum puellum minorem natu praeterito Anno 1676. mensibus Novembri & Decembri Tosh juSenioris, Civis & Mercatoris Thortinensis, eundem affectuna , sed sine discrimine sanitatis aliquo, passum fuisse, mihi nuper relatum est: qualia ego exempla huc usq; me legisse vix recordor, cum hoc symptoma tantum aliquando foeminas, plerumq; mares in virili aetate constitutos assicere consueverit. Iit limis Messe μι-ο, νηο i577. Thoranio Prati sapiam. J

OBSERVATIO XXIII.

D. JOHANNIS MATTHIAE NESTERI,

Mic Tu SANGUINIS COPIOSO, SI NE

DETRIMENTO SANITATIS.

Novi virum quendam doctissimum hic BERuTIII, muIt1

mihi familiaritate junctium, habitu corporis obeso

praeditum, temperamento sanguineo-melancholico , ac in hypochondriacum affectum pronum, anno aetatis suae cim citer quinquagesimo tertio i cui plurimis abhinc annis haemorrhoides moderate & convenienti tempore fluxerunt, cum summo sanitatis suae emolumento: his vero per tres annos ,& quod excurrit, sponte sua subsistentibus, ante biennium autumnali tempore, quo plerumqi, ut Horatius canit, maia febrium terris incumbit eohors, horrore & calore febrili una cum inflammatione ac tumore tonsiliarum corripiebatur,& propter febris malignae metum, quae tunc temporis Epidemia erat, statim sectionem medianae brachii sinistri instituebat, & uncias quinq; , praeter propter, sanguinis emittebat, quo facto melius se habuit Sequenti a. nocte ecce l ώς-mictione cruenta affigebatur, & supra libram unam sanguinis puris

75쪽

tate , tensione Vel dolore circa regionem jecoris, renum & ureis terum, vel circa pubem, emingebat, quod non sine magna animi consternatione, & non parum perturbatus observabat iste. Sequentibus tribus diebus urina erat instar loturae carnis recentis, quam cum acutissimis doloribus in pene, ut saepissime nullo modo quiescere posset, reddebat ; interdum subito supprimebatur, ut guttatim ac cum tenesmo, sicut in urinae stillicidio, illam emittere cogeretur: idcirco praesumebat, calculum in vesica adesse; verum adhibitis variis lithon triplicis atque emollientibus, tam internis, quam externis, nihil effi-- ciebat, nihilque levaminis sentiebat: tandem cum maximo cruciatu & ardore vehementi in ima pube & circa virgam, varios , magnos ac oblongos sanguinis grumos, instar epatis lucii piscis, mingendo ejaculabatur, hinc omnes dolores in momento quasi evanescebant, & urina postea tota pellucida , citrina, clara ac sanguine vacua erat, aegerq; statim ex integro reconvaluit, spe firma, se penitus ab hoc malo gravissimo liberatum esse. Sed frustra, & resistente Apolline ; post duos namq; menses redibat dolorifica ista mictio, & ad hunc usq; diem durat:

interdum quidem per bimestre, interdum trimestre, interdum& per longius temporis spatium sponte remittit, nec certam periodum observat, semper tamen recurrit ac per intervalla saepius classicum canit i & primo sanguis purus, floridus & im-- permistus absq; urina, sine omni tamen lumborum dolore excernitur , qui in momento instar gelatinae in grumos spissos in matula concrescit, postea niger & melancholicus quasi, cum copiosa urina apparet, & quidem semper cum dysuria atq; tenesmo ; & nunquam hic fluxus ac dolores remittunt, donec sanguis in vesica congrumatus frustillatim ejectus sit. Revera

vix credibile est, quantum sanguinis per ductum urinarium

excreverit F a Prae

76쪽

ops ERVATIO XXIII.

Praescripsi contra molestissimum hunc affectum varia medicamenta profluentem sanguinem cohibentia & consolidantia, inter alia etiam decoct. contra miction. Sangv. Myns Troch. d. Ca-rab. Gordon. athe eet. imprimiS Sulph. Vitrioli D. D. Michaelis

mei, heu meit Ad dissolvendum v. sangVinem concretum

oL amygd. d. rec. expr. ocul ct smis. It. ad Sanguinis acrimoniam atque fervorem corrigendum spo dema ex decoct. mare. postulac. plantag. nymph. burs. post. Se - -- f. mo. c. Syr. portui. violar Tragacanth. O troch. Gordon. Oc. Phlebotomiam non tantum praeservationis, sed & revulsionis gratia in brachio dextro institui, sed, quod admiratione non vacat,& silentio non praetereundum, quo saepius sanguis per V. S. emittitur, eo copiosius fangvis emingitur. Hirudines quoq, haemorrhoidibus applicari curavi , sed omnia incassum. Hinc suasi ut a curatione, & medicamentis imposterum abstineret, ac totum negotium naturae committeret, & dixi hunc fluxum, a copia Sanguinis productum, naturae beneficium esse, quumq; exinde non labefactentur vires, periculum esse, ne si temere supprimeretur, natura sanguinis abundantis onus in aliam partem nobilem cum summo vitae periculo deponat. Dictum factum. Interim extra hunc fluxum optime valet, bene ingerit, bene digerit, bene egerit, beneq; dormit, nec ullam circa viscera interna molestiam sentit, unde bonam in visceribus harmoniam statuo. Antequam v. fluxus hic cruentus apparet, sentit Vir iste laudatus lassitudinem atq; gravitatem quandam omnium membrorum & Melancholiam 3 fluxu v. praeterlapso omnia sese melius habent, bonique animi & hilaris est. Hinc verum est illud Hippocratis, quando ait, quod sanguinem mingere raro quidem& sime febre ac dolore nihil mali significet, sed lassitudinum solutio fiat.

77쪽

DEMI TuSANGUINIsCopIoso,sINEDETRIMENTOSANITATIg. 4 His omnibus perlustratis in eam sententiam sum adductus, salvo tamen aliorum judicio, ob suppressos haemorrhoides ordinarias mictionem hanc sanguinolentam oriri ex venala emorrhoidali externa, quae ramum adfinem habet, qui in viris & quidem surculis majoribus in vesicam ejusq; cervicem exporrigitur: & quia plerumq; dolores in ima pube & circa virgam , affectum in collo vesicae esse, per anastomosin venarum propter loci angustiam grumos hos oblongos excerni, uti apud

O alios satis abunde videre est.

OBSERVATIO XXIV.

D. JOHANNIS MATTHIAE NESTERI,

4stabile humanae miseriar & miserabile luxationis fe

moris Exemplum nuper XP. Decembr. Ann. ό b. Vidi in puero quodam rustico I . circiter annorum, hic Berothi jam decumbente, cui ex praecedentibus vehementissimis coxendicum doloribus, quos ob nimiam partium externarum hyberno hocce tempore refrigerationem forte contraXerat, utrumq; os femoris capitibus suis coxarum sinibus excidit & luxatum est, dextrum nempe extrorsum, sinistrum vero introrsum: unde factum, ut non solum propter caloris nativi alimentique, ob venarum ac arteriarum distorsionem , defectum , abolitamq; membrorum nutritionem, utrumqi crus & femur contabuerint ; sed dextrum quoq; crus, eo quod

F 3 femoris

78쪽

OPsERVATIO XXV. femoris caput in locum altiorem exciderit, brevius redditum, Ut calx terram attingere nequeat i sinistrum contra, si cum altero conferatur, longius siti ambo v. ob άτοῖόν robore destituta, omnem plane motum atq; usum ad standum & incedendum amiserint, ut humi desidere natibusq; repere deinceps cogatur, sicut ille, cujus meminit Illustris

l. a. Parrar. sed . c. IS,

OBSERVATIO XXV.

D. J ANNIS MATTHIAE NESTERI,

LABORANTE.

Puella nobilis octennis, habitus corporis gracilioris, cor

ripiebatur per tres menses fluore muliebri, s. albo mensium fluxu, qui, referente Haec etero, Augustanis puellis, etiam parvulis virginibus familiaris esse solet,) ex nimio atque continuo sacchari usu, quo a pueritia a sueta erat,& somno, cui indulsit hactenus, contracto, cum pallore faciei& labiorum , cephalalgia gravi, respiratione anhelosa, palpitatione cordis, lassitudine gravativa, appetitu penitus prostr to, ac metu, ne malum hoc in cachexiam aut atrophiam deis generet, idq; ob depravationem nutrimenti sanguinis. Parentes de salute filiolae non parum solliciti, consilium implor bant meum. Ordinavi varia, quae alias cum felici successu in hoc adfectu adhiberi sciebam, imprimis ad humores crudos praeparandos, obstructiones reserandas, ac intemperiem corrigendam, optima tandem observata diaeta, praescripsi vinum medicatum, ac postea Tincturam Corallorum cum Spiritu lignorum praeparatam aliquoties e. hibui, S: aEram praeter parentum

79쪽

rentum opinionem divina benedictione optimae sanitati reis stitui, quae adhuc superstes atq; incoIuniis vivit.

OBSERVATIO XXVI.

D. JOHANNIS MATTHIAE NESTERI,

Ic Septembre anni praeteriti rarissimum casum practi cum, haud ita serpe occurrentem in rustico quodam quinquagenario observavi , quem ipse Galenus o. de loc. Q. c. s. se totius vitae stiae tractu bis tantum vidisse scribit, Diabeten nimirum f. mictionem frequentem ac copiosissimam cum oris siccitate, siti continua atq, inextinguibili , linguam enim, statim etiam a potu, semper habebat aridissimam, ac intensa totius colliquatione sequente, ab hepatis ac imprimis renum intemperie calida, sicca, non solum omnia potulenta & liquida, sed etiam omnes alias humiditates corporis ad se attrahente corpusq; exsiccante. Singulis fere diebus aegrotus duodecim mensuras urinae tenuis ac limpidissimae reddebat, cum tamen toto die vix quatuor mensuras tam cerevisiae quam Ju-lebi ordinati sumebat, atm ita potus quantitatem urinae quantitas multo superavit. Hinc Hectica febris subsecuta, cui equidem variis humectantibus & cum modica adstrictione refrigerantibus tam internis quam externis, a me occurrebatur, ast sine penitiori effectu. Prognostico itaq; facto, aeger, labascentibus de die in diem viribus, e vivis tandem sublatus est. litteris ad L christianum Frideritam Gamannum, Bersitis clamestrasti , in DPMris, Λ G677.

80쪽

OBSERVATIO XXVII.

L. CHRISTIANI FRIDERICI GARMANNI,

Asci TAE PE cu LIARI SYMPTOMATE. Ir quid in LV. annorum in Asciten propendens raro

hoc, non raro, tentatur symptomate, ut, quoties sive diurno sive nocturno somno indulgere conatur,&. oculos claudit, omnis respirationis beneficio privetur subito, qui nisi confestim oculos clausos aperiat, vitae discrimen incurrit. Oculis apertis malum oppido cessat, & alias, nisi post motum corporis concitatiorem, libera fruitur respira- . tione. Rarum hoc syniploma, sed aegro perquam molestum, quo amictus, aliquot dies & noctes oculis apertis eorum namq; clausuram, licet somni capessendi gratia non fiat, statim malum excipit,) insomnes, in somnum tamen proclivis, terere cogitur. Observavit huic gemella Tidicaeus apud Sohenos. Obs meae Tit. Hydrop. O . - . p. no & dubitat, an caussa ad flatuum qui etiam saepius nostrum exagitant) circa Diaphragma conclusorum exagitationem per calorem intro se colligentem in somno cibum namq; sumenti nullum inde nostro incommodum reserre debeat. Γ In literis ad conctorei d. aio. Febri I 6 7 7. J

SCHOLIUM.

SImili symptomate assiciebatur hic Vratistaviae hyeme praeterlapsa Vir quidam quadragenarius Ascilicus, cui sive cubanti sive sedenti, quoties somni capessendi ergo oculos clauderet, spiritus intercludebatur, adeo ut nisi cubans erigeretur, aut sedens excitaretur ab adstantibus, aerq; afflaretur, hiante ore suffocari metueret. Insigne levamen afferebat 'ir. lumbri

SEARCH

MENU NAVIGATION